Skip to the text

Caput XIII. Joannis Gersonis eadem de re sententia ; confutantur qui putant variasse Gersonem : Dionysii Carthusiani loci repetuntur

Joannis Gersonis eadem de re sententia ; confutantur qui putant variasse Gersonem : Dionysii Carthusiani loci repetuntur.

Joannes vero Gerson ejus discipulus hæc coram Alexandro V prædicat : de Indis quidem : « Habent Christum, inquit, an pure ? Quis doceat ? Facile in eis sinceritas corrumpitur, cum Ecclesiæ Romanæ non cohæreant, à qua fidei certitudo petenda est.1 » De Græcis vero : « Illos mala tempestas à Sede Petri disjectos, non modò schismatis, sed nonnullius etiam hæresis macula foedavit . Latinitas ista purior et immaculatior Sedem habet Petri,

pro cujus fide ne deficeret, specialiter oravit ille, qui in omnibus exauditus est pro sua reverentia.2 »

Hæc docet ille, qui ubique asserit Romanum Pontificem, etiam de fide judicantem, errare potuisse et in eodem quoque coram Alexandro V sermone prædixerat ; « quid, si quod perrarum est, summus Pontifex labatur in hæresim, ut legimus Liberium Arianæ hæresi subscripsisse.3 » Cum ergo doceret talia, tamen Ecclesiæ Romanæ inconcussam prædicabat fidem .

Hinc etiam illud : « Papa fluit, papatus stabilis est4 ; quo scilicet ostenderet, in Papa mortali, labili, atque ut vocat deviabili, inconcussam tamen papatus à Christo instituti stare rationem.

Neque audiendi qui dicunt variasse Gersonem eumque sub Alexandro V infallibilitatis pontificiæ defensorem, circa Constantiensis concilii tempora in aliam sententiam deflexisse. Qui si legissent tractatum de Unitate ecclesiastica , et Considerationes de pace, anno 1403 editas ; si Propositiones coram Anglicis ante concilium Pisanum, anno 1408 ; si tractatum de Auferibilitate Papæ, si Considerationes quatuor , aliosque tractatus circa Alexandri V pontificatum5 ; facile intelligerent ejusdem fixam invariabilemque sententiam, concilium Papæ, ut indeviabile deviabili, anteponi oportere. [287]

Certe hæc scribebat tum : « Iubebit exempli gratia summus Pontifex, coram theologis expertis, quod fideles credant Spiritum sanctum non procedere à Patre et Filio, theologorum erit doctrinaliter resistere,6 » etc. Ergo id jubere potuisse credebat, quod evangelicæ doctrinæ repugnaret, haud minus inconcussa Ecclesiæ Romanæ fide.

Hæc quidem ostendunt non à Joanne Gersone diversis temporibus, diversa dicta esse ; sed quæ isti diversa putant, in unam revera coire sententiam. Quod item demonstrat pius ille doctusque Dionysius Carthusianus, qui, et Papam in judicando fallibilem, et Ecclesiæ Romanæ fidem nihilo secius nunquam defecturam credidit7 : adeo liquebat, hæc duo simul stare. Atque hinc utraque amplexi gallicani Patres, et consensum Ecclesiæ post pontificalia decreta necessarium, et nihilo secius « apostolicæ Sedis, in qua fides prædicatur et unitas servatur Ecclesiæ, reverendam omnibus gentibus majestatem » prædicant.8

Footnotes

  1. Gers., Serm. cor. Alex. V in Ascens. Dom. ; tom. II, ed. Dup. p. 136. ↩

  2. Ibid. , p. 136. ↩

  3. Ibid. , p. 135. ↩

  4. Id., prop. facta coram Angl. , cons. iv ; ibid. , p. 128. ↩

  5. Vid. Tract. de Unit. Eccles ., consid. x, ibid. , p. 117. Consid. de pace, ibid. p. 69 et seq. Libel. de Aufer. Pap. , p. 209 et seq. ↩

  6. Id., de Aufer. Pap., consid. xiv ; ibid. p. 218. ↩

  7. Vid. Dion. Cart., Tract. de Auct. Pap., tom. I, ed. Colon. ↩

  8. Declar. Cler. Gall. 1682, Præf. et cap. iv. ↩

Chapter 347 of 396