Caput V. Petrus ejusque successores cuidam peculiari ecclesiæ ac sedi præsidere debent Petri fides in Petri Sede et in successorum serie non deficit
Petrus ejusque successores cuidam peculiari ecclesiæ ac sedi præsidere debent Petri fides in Petri Sede et in successorum serie non deficit.
Et quidem de successorum serie satis constat ; cum catholici omnes uno ore fateantur, Petri officium, hoc est, papatum ipsum atque primatum à Christo institutum, nunquam in Ecclesia desiturum. Sed Petri successores, cum ordinandi fuerint, è cœlo lapsuri non sunt ; neque ad creandos eos, ubi opus fuerit, totam Ecclesiam citari commoverique oportebit. Necesse ergo est, aliqua ut sit catholicæ Ecclesiæ pars, ex qua existant, aliique aliis subrogentur. Quare ita constituti sunt, ut non modo universæ Ecclesiæ præsint, sed quemadmodum cæteri episcopi, peculiarem habeant quam regant Ecclesiam, nempe Romanam quam Petrus fundaverit et rexerit, imo quam semper et foveat et regat. Hæc ergo Ecclesia ex avita atque apostolica traditione, eo jure, ea dignitate est, ut quemcumque sibi, eumdem etiam Ecclesiæ universæ ducem pastorèmque eligat, nec nisi ab orthodoxa orthodoxum eligi par est. Hæc igitur Cathedra, hæc Sedes, hæc Ecclesia est, quæ pro sui Pontificis dignitate uniendæ Ecclesiæ [267] necessaria, nunquam à vera Ecclesia, nunquam à vera fide abrumpatur.
Neque objiciant, Sedem à sedente Pontifice minime distinguendam. Hunc enim errorem, multis jam veterum testimoniis sublatum esse credimus . Vel sanctum Leonem audiant de sede Antiochena dicentem : « Aliud sunt sedes, aliud præsidentes.1 »
Neque propterea dicimus, ipsam sedem aliquid exercere posse potestatis aut jurisdictionis, aliter quam per ipsum praesidentem : sed si præsidens erraverit, errorem eum statim repellendum, neque coaliturum.
Neque vero distinguimus à Romanorum Pontificum fide, Romanæ Ecclesiæ fidem ; quam scilicet non aliter quam à Petro primo, atque à Petri successoribus Romani didicerint.
Neque huic fidei oberit, si aliquot Pontifices officio defuerint, atque à vera fide, eique conjuncta fidei professione aut prædicatione aliquando aberrarint. Stat enim Romana fides, ab eorum antecessoribus stabilita, ab eorum successoribus statim vindicanda ; ut factum in Liberio, Honorio aliisque vidimus,2 nullo Romanæ fidei, aut Romani primatus detrimento . « Etsi enim, inquit Leo, diversa nonnunquam sunt merita præsulum, tamen jura permanent Sedium3 : » quanto magis permanent jura in Sedem apostolicam per Petrum, auctore Christo, collata.
Accipiendi ergo Romani Pontifices tanquam una persona Petri, in qua nunquam fides penitus deficiat ; atque ut in aliquibus vacillet, aut concidat, non tamen deficit in totum, quæ statim revictura sit. Nam et Petrus negavit, et incredulus fuit, postquam eliam audivit illud : Rogavi pro te, ut non deficiat fides tua ; sed statim exsurgit, confirmaturus fratres, atque omnium nomine communem praedicaturus fidem, sicut in Actis legimus . Sit ergo in Leone ; sit in Agathone ; sit in aliis egregiis Pontificibus Petrus, fratres confirmans : sit etiam in Liberio ; sit in Honorio Petrus ad horam nutans et negans ; sed statim respiciente Domino convalescens, seque ipso validior ; ut firmitudini, Domino providente, eliam lapsus ipse serviat ; neque supersit ullum errati [268] vestigium. Id in Ecclesia Romana contigisse multa exempla docuerunt, neque porro aliter ad consummationem usque sæculi, in tota Pontificum successione, eventurum esse, certa fide credimus.
Id autem beati Petri meritis tributum volumus. Omnino enim apostoli ad Christum recepti, discipulorum ac successorum suorum regunt Ecclesias : neque illa vacat Ecclesiæ oratio Dominum deprecantis : « ut gregem tuum, Pastor æterne, non deseras ; sed per beatos apostolos tuos continua protectione custodias4 ; » certumque est id, quod subditur : « iis rectoribus Ecclesiam gubernari. » Quanto magis Petrus omnium princeps, « in propria sede vivit ac præsidet, » ut et sanctus Leo egregie docet,5 et universa Ecclesia in œcumenicis etiam conciliis sæpe confitetur.
Sic ergo tertio sensu intelligatur Petri nunquam defectura fides ; quod eam Ecclesiæ Romanæ semel traditam, in eadem Ecclesia, ipsaque successorum serie conservat ac fovet. Quibus hæc magna et præclara, Sedisque apostolicæ majestatis digna non sufficiunt, ii ut se in minuta atque oppido absurda ac falsa conjiciant, non ratiociniis sed jam experimentis vidimus.6
Footnotes
Chapter 339 of 396