Caput XXI. Persona Pontificis quatenus ab œcumenicis conciliis judicari non possit : Photii gesta Nicolaum Papam excommunicantis : concilii octavi canon XIII
Persona Pontificis quatenus ab œcumenicis conciliis judicari non possit : Photii gesta Nicolaum Papam excommunicantis : concilii octavi canon XIII.
Jam de ipsis conciliis œcumenicis. Concilium octavum, canone xiii, id egit quod diligentissime considerari oporteat. Sed prius ejus canonis occasio referenda est.
Photius coacto conciliabulo, Nicolao Papæ anathema dicere ausus est. Id conciliabulum à Romana synodo sub Adriano II reprobatur ; ac Photius Dioscori imitator, eo quo Dioscorus anathemate percellitur. Quæ sententia synodi œcumenicæ octavæ canone xiii confirmatur.1 Qua occasione compressis synodorum [316] particularium ausibus, de synodo quoque œcumenica in hæc verba decernitur : « Si qua vero œcumenica synodo collecta, de Romana etiam Ecclesia controversia extiterit, licebit cum decente reverentia de proposita quæstione veneranter sciscitari, responsumque admittere ; non tamen impudenter contra senioris Romæ Pontifices sententiam dicere.2 » Hæc eo pertinent, ne synodo quidem œcumenicæ licuerit sententiam dicere iis casibus, quibus Photius dixerat ; nempe adversus Romanum Pontificem, apostolicum officium exequentem : aut si qua peculiaria adversus eum crimina et jurgia sererentur ; aut si forte moverentur aliquæ peculiares quæstiones, qualis tum erat controversia de Bulgarorum parœciis, quas Ecclesia Constantinopolitana adversus Romanam sibi vindicabat. Hæc igitur amice ac reverenter tractari placebat Patribus, neque horum aut similium casuum vulgarium causa, lacessi pontificiam majestatem, pacemque Ecclesiæ perturbari ; quod esset revera impudentissimum. Nec ideo synodo œcumenicæ silentium imponunt ; si forte inciderent ejusmodi causæ, quæ Patres sextæ synodi adversus Honorium concitarunt, aut eæ, quæ à concilio Constantiensi memorantur. Scitum enim illud est ; generalibus legibus non comprehendi casus extraordinarios, eosve actus, quos ia re improvisa ipsa necessitas expresserit. Atque hæc de primo sensu hujus sententiæ : Prima Sedes à ne mine judicatur ;* quatenus nimirum ad personam Pontificis pertinere potest.
Footnotes
Chapter 355 of 396