Skip to the text

Caput XXIV. Sanctus Gelasius non eo sensu appellationes à Papa vetuit, quo sunt postea in Ecclesia frequentatæ

Sanctus Gelasius non eo sensu appellationes à Papa vetuit, quo sunt postea in Ecclesia frequentatæ.

Appellationes eo sensu explicatas, nec ipse Gelasius vetuerit ; qui ubique confitetur vim ipsam irretractabilem cum universali consensione esse conjunctam.

Ac revera diligentius rem inspicienti patebit dicta Gelasii nihil ad appellationes eas pertinere quas diximus.1

Nempe ille commemorat multiplicis generis apostolicum judicium : alterum provisorium, quale erat à Leone latum in Flaviani causa ; alterum decretorium ; idque rursus duplicis generis ; alterum in absolvendo, quale in Athanasii causa dictum erat à Julio Papa ; alterum in condemnando, quale est adversus Acacium.

His causis negat Gelasius appellari posse. Recte : primum enim à provisorio judicio appellari non solet Ecce enim Flavianum in Ephesino latrocinio à Dioscoro condemnatum atque appellantem, Leo decernit in communione permanere interim, quoad synodus universalis causam cognoverit.2 Id iure suo poterat, neque erat appellationi locus.

Idem dixerim in decretorio judicio, quo Athanasius, sive quis [322] alius, ab inferiore judice damnatus, absolvitur. Appellatio enim in rei auxilium comparata, reo absoluto, vacat. Neque appellatio, quam à minima vocant, nostris jam moribus introducta, publici actoris nomine, in ecclesiasticis judiciis unquam invenitur.

Jam in eo judicio, quo ab apostolica Sede damnatur Acacius, frustra ille synodum œcumenicam invocasset. Quippe Romanus Pontifex nihil hic aliud fecerat, quam ut synodi Chalcedonensis exequeretur sententiam. Id cum assidue inculcet Gelasius, merito profecto negat appellari posse ab iis judiciis, quibus Romanus Pontifex communis decreti suscipit executionem.

Hæc ego sat scio placitura iis, qui et ante dicta perpenderint, et cum Gelasianis, ista contulerint. Neque vero illa verba : Nusquam, nunquam, et si qua sunt alia, unquam efficient, ut à proposito argumento Gelasii dicta penitus avellantur, traducanturque ad eos casus, quos neque oratione complecti, neque animo providere Gelasius potuerit. Insolita enim et extraordinaria remediis egent extraordinariis . Jam ergo videamus circa ejusmodi appellationes, quid in anteriorum sæculorum gestis habeamus.

Footnotes

  1. Vid. Gelas., ep. iv et xiii, loc. cit. c. xxii. ↩

  2. Sup., lib. VIII. c. iv. ↩

Chapter 358 of 396