Caput III. Locus ; Rogavi pro te ; et : Confirma fratres tuos, Luc., xxii, 32. Aliud præceptum, aliud promissum : præceptum, Confirma fratres, quid sit
Locus ; Rogavi pro te ; et : Confirma fratres tuos, Luc., xxii, 32. Aliud præceptum, aliud promissum : præceptum, Confirma fratres, quid sit.
Eodem pertinet aliud Christi dictum ad Petrum : « Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum : ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua ; et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos. » In hac Christi sententia, ut in priore, rursus distinguimus ea quæ ad officium Petri pertinent, et ea quæ ad Christi promissionem. Ad officium Petri pertinet : Confirma fratres tuos ; ad Christi promissionem certam : Rogavi pro te, ut non deficiat fides tua.
Hoc ergo ex officio Petrus habet : hoc Petri successores in Petro acceperunt, ut fratres confirmare jubeantur, non profecto ut ei officio nunquam defuturi sint.
Si enim jubendo Christus id præstat, ut præceptum ipsum impleatur, jam omnes sunt impeccabiles ; Romanusque Pontifex, [264] cui Christus in Petro dixit : Pasce oves meas, non modo in doctrina nunquam peccaturus est, sed nec in ulla parte pastoralis officii, cum nulla profecto sit, quam non illa vox complectatur. Jam quod aiunt, ipsa confirmandi voce, supremum et indeclinabile judicium, eamque auctoritatem indicari, qua nulla major esse possit, falsum est : nam confirma, hoc est, quantum in te est enitere ut firmi sint. Misimus enim Timotheum, inquit Apostolus, ad confirmandos vos1 ; et cuicumque Episcopo dictum est : Esto vigilans , et confirma cætera, quæ moritura erant.2 Et ostendunt Scripturæ passim, confirmare vacillantes animos, per omnia ecclesiastica ministeria fusum . Quod Petro ejusque successoribus singulari titulo attributum efficit quidem, ut præ cæteris, ut erga cæteros, atque etiam erga fratres et apostolos illud facere jubeantur : non autem, ut id certissime præstent. Nam quod objiciunt, cuique officio suam esse à Deo providentissimo adjunctam gratiam, quis id nesciat ? Adjungitur quidem ut omni officio, ita etiam papatui, perpetua Dei benignitate, gratia singularis ; at gratiam singularem non proptereà sequitur semper accipientis certa fidelitas : alioquin nunquam in eo officio peccaretur, quod est falsissimum.
Footnotes
Chapter 337 of 396