Skip to the text

Caput XXVI. Appellationes à Papa ad Concilium primus omnium condemnavit Petrus de Luna in schismate obduratus : ejus ea de re decretum in concilio Constantiensi revocatum

Appellationes à Papa ad Concilium primus omnium condemnavit Petrus de Luna in schismate obduratus : ejus ea de re decretum in concilio Constantiensi revocatum.

Omnibus igitur conticescentibus, primus omnium mortalium, qui appellationes à Papa expressa sententia condemnavit, Benedictus fuit ille XIII, seu Petrus de Luna, in schismate obstinatus et induratus.

Is cum ab eo fuisset provocatum, Bullam edidit : Crescit faciliter. Hac non licere declarat à Romano Pontifice appellare , sive etiam provocare ; ejusmodi appellationem manifeste esse contra « plenitudinem potestatis ac sacrorum canonum instituta ; nec carere suspicione schismatis ; » sed adversus eam Bullam iterum provocatum.1

Post annos aliquot aliam protulit : In dierum successu,2 anno 1407, qua adversus eos, « qui à se et Romanis Pontificibus [326] appellare præsumpserint, aut à sua eorumque obedientia recesserint, » excommunicationis sententiam promulgavit. In epistola vero ad Carolum VI data, cui Bullam interserit, haec quæritur : « Quod nonnulli catholicæ veritatis æmuli, qui contra nos et Ecclesiam Romanam rebellionis calcaneum erigere præsumpserant, à nobis, quod est contra canonicas sanctiones, appellationes interponere non verentes, etc.3 »

Quas in eo schismate ex utraque parte appellationes ediderint ad concilium, suo loco vidimus,4 neque hic repetimus.

Tacendum illud non est , Bullam In dierum successu à concilio Constantiensi, sessionibus xxx et xxxvi, jam tribus obedientiis congregatis , revocatam fuisse5 : ut nullum stet adhuc decretum pontificium, ac ne quidem in schismate editum, quo eæ appellationes condemnentur.

Footnotes

  1. Hist. Univ. Paris., tom. IV, p. 820. ↩

  2. Spicil., tom. VI, p. 182 et seq . ↩

  3. Spicil., tom. VI, p. 180. ↩

  4. Sup., lib. V, cap. vii, viii. ↩

  5. Conc. Const., sess. xxx et xxxvi ; tom. XII, col. 215, 231. ↩

Chapter 360 of 396