Skip to the text

Caput XXIII

Appellationes à Papa ad concilium : non esse de iis in Gallicana Declaratione quæsitum : quo sensu improbari possint : Petrus de Marca appellationes eas à vetere disciplina alienas, non satis caute dixit : varii appellationis effectus ; instaurata cognitio, prolatæ sententiæ suspensa executio : tutela et præsidium in Ecclesiæ catholicæ auctoritate adversus papalem etiam sententiam, in certis quidem causis, res est antiquissima.

Nunc dicendum aliquid de appellationibus à Papa ad concilium ; quanquam id ad causam nostram, atque ad Gallicanæ Declarationis defensionem non pertineat. Id enim gallicani Patres tuendum susceperunt, quod in Constantiensi concilio, sessionibus iv et v continetur, quo loco de his appellationibus nihil actum est. Id tantum constituitur : concilium in certis et generalibus causis potestate præstare.

Atqui illa superior potestas, non necessario se exerit per proprie dictam appellationem ad universale concilium, sed multis aliis modis. Id nobis sufficit , certas causas esse, quibus concilii œcumenici necessaria sit auctoritas ; illud semel congregatum ejusmodi esse, ut etiam Papam parere oporteat.

Cæterum, appellationes, si stricto forensique usu dicimus, ut sit perpetuum sive ordinarium tribunal erectum, ad quod provocetur, atque illud omnino sejunctum ab eo tribunali, à quo provocatur : sane appellatio à Papa ad generale concilium non eo significatu constat. Primum, ideo quod generalis synodus [320] extraordinariè tantum, atque ex causa convocetur ; deinde, quod ipsum etiam complectatur Papam, et quidem tanquam caput ; denique quod certum sit, non nisi summa necessitate ac renuente Papa concilium absque eo convocari posse ; soleantque fieri appellationes eæ ad Papam simul atque concilium. Quare stricte loquendo, papalis sententiæ in concilio facta retractatio, revisioni, sive instauratæ cognitioni, quam appellationi propior esse videatur.

Interim habet aliquid ex appellatione ; cum, ipsa convocatione concilii generalis, papalis sententiæ executio pendeat, in eoque solvi possit ; nec nisi approbata robur obtineat, ut acta Ephesina et Chalcedonensia, aliaque docuerunt.1

Quin ipsa petitione et expectatione concilii generalis, Auxilius à Papa depositus , in suo ordine stare se tutum arbitratus,2 à nemine catholico, quod sciam, hujus rei gratia reprehensus est.

Hoc eòne contigerit, quod papale decretum præter canones, ac nullum haberetur, nihil nostra : cum id tantum velimus, certis in causis, sola invocatione concilii generalis, suspendi posse papalem sententiam.

Ac si quidem contenderint, pendere ipso jure propter nullitatem, ut vocant, sententiæ, hoc nobis sufficit ; eum, qui hoc jure agat, interim in synodi, hoc est, in Ecclesiæ catholicæ tutela et præsidio esse ; quod nemo negaverit.

Cum ergo appellationes à Papa ad concilium malo intellectu celebrari possint ; hoc intellectu putamus, tot gravissimis pœnis à posterioribus Romanis Pontificibus Pio II et Julio II fuisse vetitas.

Quod autem vir illustrissimus Petrus de Marcâ, appellationes à Papa ad concilium à vetere disciplina alienas esse censuit3 ; quoad aliquos appellationis effectus, concedimus ; quoad omnes, ne ipse quidem dixerit

Namque ipse profitetur generalibus conciliis, post Papæ sententiam, imperatoria auctoritate convocatis, quæsitum in eis extraordinarium remedium : quo vel uno constat in Ecclesia catholica adversus papale judicium tutelam aliquam fuisse. An ergo sublata est ea, postea quam imperator concilia convocare [321] desiit ? An adversus papalem potestatem, nullum jam præsidium, mutataque Ecclesiæ constitutio est, tanquam ab imperatoria potestate penderet ? Absit. Id ergo volumus ; cum Christus ita constituent Ecclesiam, ut summis in rebus summa et indeclinabilis auctoritas penes ipsam totam sit ; aliquid in ipso juro præsidii esse debere ; quo nemini fraudi sit, certis quidem in rebus, Ecclesiæ catholicæ expectare sententiam. Eam vero tutelam, illud præsidium majores nostri in appellatione posuerunt. Novum sit fortasse vocabulum ; ipsa res antiquissima, et cum ipsius Ecclesiæ constitutione conjuncta est.

Footnotes

  1. Sup., lib. VII, c . x et seq. ↩

  2. Ibid. , lib. IX, c. xxxi. ↩

  3. Marc. de Concord. Sacerd. et Imp., lib. IV, c. xvii, n. 1. ↩

Chapter 357 of 396