Skip to the text

Caput XI. Innocentii III ab anonymo auctore locus objicitur, sed truncus et mutilus

Innocentii III ab anonymo auctore locus objicitur, sed truncus et mutilus.

Censores nostros in impugnandis nobis, multa quidem, id autem vel maxime peccasse vidimus, quod officium pro re, piam spem ac fiduciam pro certa fide accipiant. Id vero confirmabit Innocentii III insignis locus. Et quidem auctor anonymus id vehementer urget, quod est ab eo Pontifice dictum in sermone ii consecrationis, qui locus sic incipit : « Cum enim sim servus, debeo esse fidelis et prudens, ut dem familiæ cibum in tempore. Tria præcipue Deus requirit à me, videlicet fidem cordis, prudentiam operis, cibum oris : hoc est ut sim fidelis in corde, ut [282] sim prudens in opere, et dem cibum in ore.1 » Hæc quidem dixit, quæ ab ipso requirantur, quæ præstare ipse debeat ; non quæ necessario ipse aut alii exequantur. Pergit : « Nisi enim ego solidatus essem in fide, quomodo possem alios in fide firmare, quod ad officium meum noscitur specialiter pertinere, Domino protestante : Ego, inquit, pro te rogavi, Petre , etc. ; rogavit et impetravit, quoniam exauditus est in omnibus pro sua reverentid2 : et ideo fides apostolicæ Sedis, in nulla unquam turbatione defecit ; sed integra semper et illibata permansit, ut Petri privilegium persisteret inconcussum. » Hæc sunt, quæ anonymus urget, aperta fallacia : quippe, cum id quod Innocentius debeat ; id quod ab ipso requiratur ; id quod sit ejus, ut profitetur, officii ; confundat cum eo, quod necessario credatur praestiturus. Rogo enim, quid illud est : « Nisi ego solidatus essem in fide, quomodo possem alios in fide firmare ? » De qua fide loquitur ? de ea profecto quæ in corde sit. « Tria enim, inquit, Deus requirit à me ; fidem cordis ; » atque iterum : « ut sim fidelis in corde. » Unde affert illum Apostoli locum : Corde creditur ad justitiam.3 An ergo Innocentius ita se in ea fide, quæ in corde sit ad justitiam, solidatum esse credit, ut infirmitatem humanam non jam reformidet, ab eâque tutum se esse jactet ? id superbissimus, id insipientissimus ; non profecto Innocentius dixerit. Quare illud quod ait : « Nisi ego solidatus essem in fide, quomodo possem alios in fide firmare ? » ita intelligendum est, ut nisi sit in fide firmus, officium Armandi alios non pro eo ac par est possit præstare, non ut ipse se credat plene et inconcusse, nulloque unquam metu, in fide esse solidatum.

At enim eo loco Christi precationem affert, ut Petri fides non deficiat ; unde concludit fidem Ecclesiæ Romanæ nunquam defecisse, nunquam defecturam. At qui hæc urget anonymus, hæc continuo addita et contexta prætermisit : « In tantum enim mihi fides necessaria est, ut cum de cæteris peccatis Deum solum judicem habeam, propter solum peccatum, quod in fide committitur possem ab Ecclesia judicari. » Ergo non credebat suam penitus [283] inconcussam fidem ; sed quod ei Ecclesiæ præsideret cujus fidem, pollicente Domino, inconcussam prædicaret, sibi accommodabat, quæ ad universam Petri successionem, eique conjunctam Romanam Ecclesiam pertinerent ; eo plane sensu, quo illud : Ecce ego vobiscum sum, toti apostolico atque episcopali ordini dictum, singuli suo modo sibi applicant, pia, ut diximus, fiducia, non certa et indubitata fide.

Id aperte explicat Sermone iii de Consecratione : « Officium injungit, cum dicit : Confirma fratres tuos ; auxilium impendit cum ait : Ego pro te rogavi, Petre. Exauditur enim in omnibus pro sua reverentia ; Dominus mihi adjutor, non timebo quid faciat mihi homo .4 » Hæc an ad piam fiduciam, an vero ad certam pertineant fidem sequentia ostendant : « Propter causam vero fornicationis Ecclesia Romana posset dimittere Romanum Pontificem ; fornicationem non dico carnalem, sed spiritualem ; id est, propter infidelitatis errorem : quoniam qui non credit ; jam judicatus est .5 » Tum subdit : « Ego tamen facile non crediderim, ut Deus permitteret Romanum Pontificem contra fidem errare, pro quo spiritualiter oravit in Petro : Ego, inquit, pro te rogavi , » etc Audis quid dicatur de Romano Pontifice per infidelitatem fornicante ; quamque illud dubitantis ac metuentis sit : Non facile crediderim, etc. Quod ergo eo trahit Christi precationem, non dogma fidei, sed pia fiducia, pia accommodatio est. Huic favere licet, sperando et praesumendo ; pro fidei decreto hanc habere, novum ac temerarium est.

Atque alios quidem hujus Pontificis locos memoravimus,6 quibus nostra firmentur. Sed hic ostendisse juvat quam hi quoque nihil sint : ut profecto illos pudere debeat, tantum præsidii in iis collocasse, quæ nonnisi imperitis et cursim lugentibus fucum faciant. [284]

Footnotes

  1. Anonym., lib. VII, c. xii, n. 16. Vid. Innoc. III serm. in consec., tom., p. 186, ed. Colon., an. 1575. ↩

  2. Hebr., v, 7. ↩

  3. Rom. x, 10. ↩

  4. Innoc. III serm. iii de Consc., ibid ., p . 192, 194 . ↩

  5. Joan., iii, 18. ↩

  6. Sup., lib. IX, c. XXXIX, XL. ↩

Chapter 345 of 396