Skip to the text

Caput XXVIII. Bulla Execrabilis Pii II in conventu Mantuano : qua occasione lata : nostri intellexerunt de privatis tantum negotiis, fundamento ex Bullæ verbis petito ; nec rece…

Bulla Execrabilis Pii II in conventu Mantuano : qua occasione lata : nostri intellexerunt de privatis tantum negotiis, fundamento ex Bullæ verbis petito ; nec recepta est in Gallia, et ab ea quoque appellatum : appellationes postea frequentatæ.

Anno 1459, post conventum Mantuanum Pius II, edidit Bullam Execrabilis et inauditus. Hac damnat eos « qui à Romano Pontifice appellare præsumant : qui fecerit, sententiam excommunicationis incurrat,1 » aliasque pœnas, quæ in reos majestatis, et hæreticæ privatis fautores decernuntur.

Hujus sententiæ has potissimum exponit causas : Quia ridiculum appellare ad id quod nusquam est, neque scitur quod futurum sit : quod, eo obtentu, pauperes à potentioribus opprimantur multipliciter, remanent impunita scelera, nutritur adversus primam Sedem rebellio, libertas delinquendi conceditur, et omnis [331] ecclesiastica disciplina et hierarchicus ordo confunditur.2 » Quæ docere videntur animum Pontificis fuisse, has appellationes prohibere in ordinariis tantum casibus ac peculiaribus negotiis.

Et revera constat eam Bullam conditam occasione appellationis Sigismundi Ducis Austriæ, à monitorio Calixti III,3 in quadam controversia cum Nicolao de Cusa cardinali, episcopo Brixinensi, rerum temporalium causa.

Itaque, anno sequente 1460, in appellatione ea quam adversus Pii II orationem in conventu Mantuano habitam, vir clarissimus Joannes Dauvet, procurator generalis, edidit, hoc etiam interposuit de Bulla Execrabilis : « Neque est æstimandum dum sanctissimum Dominum nostrum, per litteras, quas Mantuæ publicasse fertur, quæ incipiunt Execrabilis et inauditus, voluisse prohibere ut in nullo casu, sive tangat conservationem orthodoxæ fidei, sive extirpationem schismatis, sive universalem reformationem Ecclesiæ in capite et in membris, super gravaminibus, quæ per aliquem Summorum Pontificum inferri contingeret, principibus et regionibus liceat quovis modo habere recursum ad judicium plenarii concilii ; cum sub generali prohibitione non veniant ea quæ speciali expressione indigerent : et præsertim talia ex quibus læsio fidei orthodoxæ, et schismatum fomenta, atque gravissima decoloratio status Ecclesiæ universæ sequi possent.4 » Sic publicis ecclesiasticis causis accensebant magnorum imperiorum salutem ac pacem : cum ea imperia pars maxima Ecclesiæ, eique ornamento et præsidio essent.

Cum autem ipse dicat, Bullam Execrabilis, in conventu Mantuano, ut fertur, publicatam ; ostendit eam ad nos non fuisse perlatam, neque promulgatam consueto et canonico more ; ac [332] nedum recepta sit, palam ei reclamatum fuisse, eo quidem sensu, quo appellationes in gravissimis illis, quas diximus, causis prohiberet.

Cæterum quod Pius II ridiculum dicebat, appellare ad id quod non sit, et quod exiturum sit ignorabatur ; respondebant concilium ex Constantiensi decreto debuisse celebrari, et quominus haberetur, elapso decennio, jam per Papam stare : tum vero Ecclesiam catholicam semper esse præsentem ; neque cuiquam fraudi esse, quod non congregata esset, cum appellatio dirigatur ad Papam qui eam congregare tenetur.

Post eam ergo Bullam, ejusdem Pii II tempore, multæ appellationes sunt editæ à nostris ab ipso ad concilium,5 quod Pragmaticæ-sanctionis condemnationem moliri videretur.

Has et alias ejusmodi multas per ea fere tempora in Gallia frequentatas omittimus ; quod in Probationibus Libertatum Ecclesiæ Gallicanæ integræ referantur.6

Annotamus tantum appellationem editam ad generale concilium ab Universitate,7 anno 1491, adversus Innocentii VIII, gravem decimam imponentis, Bullam.

Similem appellationem ab inclyta ac venerabili Ecclesia Parisiensi prolatam8 eodem anno9 eâdemque de causa legimus, ex qua etiam multa supra retulimus.10

Footnotes

  1. Bull. Execrabilis. Vid. in convent. Mant., tom . XIII Conc., col. 1801, 1802. ↩

  2. Act. appell. Sigism., Duc. Aust. Monarc. Imp. Goldast., tom. II, p. 1576. ↩

  3. Appellationem reperire non potuimus apud Goldastum et alios horum monumentorum collectores, Hoc tantum ex Goldasto discimus : anno integro exacta post editam Bullam Execrabilis, excommunicatum fuisse à Pio II Austriæ Ducem, eo quod sæpe licet monitus, Cardinalem de Cusa insectari non desisteret : Sigismundum autem ab ea excommunicatione appellationem emisisse, atque ea occasione Bullam à Papa in Germaniam missam, et imprimis Norimbergam, ubi appellationis instrumentum factum fuerat. Itaque appellatio Sigismundi videtur fuisse Bullæ denuo publicandae causa, non vero edendæ. Vid. Gold. et appell. et contrad. Greg. de Heimbourg., Francof., 1607. ( Edit. Leroy.) ↩

  4. Preuv. des Libert. de l'Egl. Gall., ed. 1731, tom. I, c. xiii, n. 10, part. ii, p. 43. ↩

  5. Preuv. des Liber. de l'Egl. Gall., ed. 1731, tom. I, c. xiii, n. 11 et seq., p. 44 et seq. ↩

  6. Ibid., n. 16, 17, p. 50 et seq. ↩

  7. Ibid., tom. II, c. xxii, n. 19, p. 44 et seq. ↩

  8. Ibid. , tom. I, p. 40. ↩

  9. Appellationem ab Ecclesia Parisiensi prolatam, anno 1491, non vidimus inter acta quæ tomis de Libertatibus , etc., continentur. Forte ecclesia Parisiensis eo anno adhaeserit appellationi sacræ Facultatis ; nam appellatio ab ea ecclesia prolata an. 1501, sub Alexandro VI, inscribitur secunda appellatio. (Edit Paris.) ↩

  10. Sup., lib. VI, c. xxii. ↩

Chapter 362 of 396