Skip to the text

Caput VIII. Concilium Lateranense sub sancto Martino Papa : sancti Agathonis ad synodum sextam epistola ; item Benedicti XII de visione beatificâ Decretalis

Concilium Lateranense sub sancto Martino Papa : sancti Agathonis ad synodum sextam epistola ; item Benedicti XII de visione beatificâ Decretalis.

In concilio Lateranensi sub Martino Papa leguntur epistolæ ac supplicationes Orientalium æque ac Occidentalium, quibus Sedis apostolicæ Romanique Pontificis dignitas et auctoritas mirifice commendantur1 ; quod ejus sit definire de summæ fidei rebus, deponere hæreticos, rectam pronuntiare ac firmare sententiam ; aliaque ejusmodi, quæ ad ejus officium pertinere nemo catholicus negaverit. Hæc igitur vehementer inculcant, ubi illud sempiternum exponunt, quod deficere non possit : Ecclesiam Romanam, Sedentique apostolicam, ejusque fidem prædicant. Cyprii quidem episcopi : « Firmamentum à Deo fixum et immobile, atque tituli formam lucidissimam fidei, vestram apostolicam Sedem constituit Christus Deus noster, dicens : Tu es Petrus,2 » etc. Africani vero : « Magnum et indeficientem omnibus christianis apud apostolicam Sedem consistere fontem nullus ambigere possit, de quo rivuli prodeunt affluenter, latissime irrigantes orbem christianum.3 »

Placet autem imprimis audire Stephanum Dorensem episcopum, quæ prima erat sedes sub Hierosolymitano patriarcha. Is igitur contestatur, Oriente turbato per Sergium, Pyrrhum et Paulum Constantinopolitanus præsules, advenisse se ad apostolicam Sedem ; quoniam Petrus apostolorum Princeps à Deo claves sortitus, jussuque sit primus pascere oves ; et ipse præcipue ac specialiter firmam præ omnibus habens in Dominum Deum nostrum et immutabilem fidem, convertere aliquando, et confirmare [275] exagitatos consortes suos et spirituales meruit fratres : utpote dispensative super omnes, ab ipso qui propter nos incarnatus est Deus, potestatem accipiens et sacerdotalem auctoritatem.4 »

Hoc igitur fundamento posito subdit : « Quod utique sciens beatæ memoriæ Sophronius quondam Patriarcha sanctæ Christi Dei nostri civitatis, sub cujus diœcesi fungebar sacerdotali officio, studuit humilitatem meam sine mora ad hanc apostolicam magnamque dirigere Sedem. » Ac paulo post : « Duxit me indignum et statuit in sancto Calvariæ loco, ubi Christus sponte crucifigi dignatus est, et ibi alligavit me vinculis insolubilibus dicens :... Quantocius ergo de finibus terræ ad terminos ejusdem deambula, donec ad apostolicam Sedem, ubi orthodoxorum dogmatum fundamenta existant, pervenias, » etc.

Hæc igitur dicebat ille Sophronius ; ille, inquam, qui Honorium consulens, responsum tulerat de tacendis una vel duabus voluntatibus. Neque vero his motus est ; sed duas voluntates prædicare non destitit ; neque existimavit Romanam fidem concidisse ; eo quod Honorius, unus Pontifex, pessima et catholicæ pietati adversa præcepisset. Sed intellexit in Ecclesia Petri manere Petri doctrinam, atque optima fundamenta ; neque futurum unquam, ut illa Ecclesia à vera religione abstrahatur, quod etiam successorum Honorii, atque imprimis sancti Martini testabatur fides. Quare deficiente Constantinopolitana ecclesia ac totum Orientem conturbante, veræ fidei rationem, in illa inconcussa Petri Sede quærebat.

Ex eodem Hierosolymitano tractu Romam advenerant abbates sanctissimi, quorum supplicationem alio loco memoravimus. Hos, cum postulassent rectam et antiquam à Martino sacraque concilio firmari fidem, hæc subdidisse jam legimus5 : « Certissime hoc scientibus vobis sanctissimis, quod si aliter quam à nobis pro pietate postulata sunt, quidquam omnino integritatem fidei corrumpens, à vestra terminetur, (id est, definiatur) Beatitudine, liberi sine dubio atque innocentes ab hoc quod fiet existimus. »

Cum hæc sub dubio proponerent, non tamen dissentiebant ab [276] iis, quæ reliqui de Romana fide semper invicta dixerant ; eosque Martinus ac sancta synodus suscepit æque ac cæteros : quod nempe intelligerent, non propterea Romanam abnegari fidem, si de alicujus Romani Pontificis judicio dubitetur.

Sanctum Agathonem Papam à synodo sexta susceptum vidimus,6 hæc scribentem : « Quod Petro adnitente, apostolica ejus Ecclesia nunquam à veritate deflexa sit : quod ejus auctoritatem ac doctrinam catholica Ecclesia , et œcumenicæ synodi semper amplexæ sint : quod eadem Ecclesia semper illibata permanserit, propter eam Christi promissionem : Rogavi pro te, ut non deficiat fides tua. » Hæc præclara, hæc magnifica, hæc vera sunt, ita ut ab Agathone dicta, et à sexta synodo suscepta esse vidimus, hoc est ipsa summa , successionis ipsius habita ratione ; atque omnino ita ut cum illis stent de ipsius Agathonis judicio habita quæstio, atque in Honorii rescriptum anathematis lata sententia. Quid plura ? Ipsa me charta deficiat, si referre aggrediar eos , qui quærentes illud immotum, quod in Ecclesia Romana sit, nihil aliud quam ipsam Ecclesiam, ipsam Cathedram, ipsam Sedem apostolicam memorarunt.

Nec Romani Pontifices unquam aliter locuti. Sæculo xiv, Benedictus XII visionem beatificam sanctis ac purgatis animabus asseruit. Quo in diplomate, de Romanæ Ecclesiæ capitis ecclesiarum principatu, multa præfatur, concluditque sic : « Pro qua (Ecclesia) ut in se ipsa subsistens alios informaret, passionis suæ tempore Salvator noster Jesus Christus Patrem exorasse perhibetur, dicens : Simon, etc. Ego autem pro te rogavi,7 » etc. Sic ille ad ipsam Ecclesiam Romanam Christi precationem refert : quo fieri asserit ut in illa Ecclesia « non dogmatizetur improvidum, inseratur incautum, in fide temerarium ingeratur. »

Hæc ait ille Benedictus, quem audivimus ita disserentem, ut aperte fateretur, determinationes in causa fidei à Romano Pontifice editas posse esse falsas, et à successoribus retractari, quin etiam aliquas à Joanne XXII merito retractatas. Quæ cum is cardinalis protulisset , non infirmavit Papa, imo vero perspicue [277] confirmavit, dum editam à Joanne antecessore de beatarum animarum statu fidem et ipse promulgat ; et tamen post eam editam, ipsam quæstionem de integro tractat, ut supra vidimus.8

Ergo ille cum ostendat, antecessoris suamque adeo fidem, toti Ecclesiæ propositam, rursus in quæstionem vocari à se posse ; tamen Ecclesiæ Romanæ fidem immotam, inconcussamque prædicat : adeo hæc diversa sunt. Atque iterum id confidenter dixerim, cum Romani Pontifices pro eo, ut par est, soleant in omnibus diplomatibus Sedis suæ dignitatem, auctoritatemque commendare, qui se, aut Romanum Pontificem, in definiendis fidei quæstionibus infallibilem dixerit, ad hæc usque tempora neminem extitisse : adeo id in Ecclesia Christi novum nimiumque est.

Footnotes

  1. Vid. conc. Lateran., sub Mart. I, secret. ii ; tom. VI, col. 100 et seq. ↩

  2. Ep. Serg. Episc. Cypr. ad Theod. Pap., ibid., col. 121. ↩

  3. Ep. Afr. Episc. ad Theod., ibid., col. 128. ↩

  4. Sup. Steph. Dorens., ibid. , col. 104. ↩

  5. Sup., lib. IX, cap. xix. Vid. conc. Later. sub Mart. I, loc. jam cit., col. 117. Vid. Diss. præv., num lxxxvi. ↩

  6. Sup., lib. VII, c. xxvii. Vid. Conc. vi, act. iv ; tom. VI, col. 636. ↩

  7. Bull. Rom., tom. i. Bull. iv Bened. XII, Benedictus ; et apud Rain., an. 336, n. 2. ↩

  8. Vid. Diss. prœv., num. XLXII. ↩

Chapter 342 of 396