Caput XXVII. Martini V Bulla de non appellando à Papa ad Concilium, quam perperam objecta
Martini V Bulla de non appellando à Papa ad Concilium, quam perperam objecta.
Aiunt à Martino V, stante concilio Constantiensi, editum ea de re Bullam, quam Joannes Gerson retulerit. Id vehementissime Emmanuel Schelstratus urget. Quidam galli scriptores, atque ipse etiam Petrus de Marcâ confitentur,1 haud profecto id facturi, si rem diligentiùs considerassent.
Ac primum certum est hujus Bullæ nullam unquam à quoquam, sive Pontifice, sive privato scriptore, historico, theologo, canonista, aut Bullarum collectore haberi mentionem, præterquam à Gersone in duobus locis ; quos proinde locos, ut sunt apud Gersonem integros commemorare nos oportet. Et is quidem libellum, Quomodo et an liceat in causa fidei à Papa appellare, sic incipit : « Quæritur utrum hæc assertio sit catholica : Nulli fas est à supremo judice, videlicet apostolica Sede, seu Romano Pontifice, Jesu Christi Vicario in terris, appellare, aut ejus [327] judicium in causis fidei (quæ tanquam majores ad ipsum, et Sedem apostolicam deferendos sunt) declinare.2 » Tum subdit : « Arguitur quod sic, auctoritate sanctissimi Domini Martini Papæ V, in sua constitutione, Ad perpetuam rei memoriam, facta et promulgata in consistorio generali celebrato Constantiae, v Idus Martii, pontificatus sui anno primo (hoc est 10 Martii 1418) ubi reperitur hæc assertio sicut dicitur. »
His in Gersonis verbis primum illud occurrit : non ipsum id per se dixisse Gersonem, sed tanquam ab aliquo objectum memorare. Quo loco id observatu dignum, quod est à Gersone positum : Ubi reperitur hæc assertio, sicut dicitur , quæ quidem ostendunt Bullam non fuisse publici juris et ubique vulgatam do cujus verbis nec Gersoni constitisset.
Cujus autem auctoritatis ea Bulla visa sit quæ postea secuta sunt concilii Constantiensis acta indicabunt, cum in sessione xlv et ultima ejus concilii, die 22 Aprilis, altero mense, postquam ea Bulla in publico consistorio lecta et promulgata dicitur, Poloni regis legati, jam dimissis Patribus , à Martino V ad futurum concilium œcumenicum appellarint.3
Nempe illi à Papa supplicabant, Joannis Falkembergii librum, crudelissimos errores atque hæreses continentem, jamque in secretis congregationibus condemnatum, in sessione publica condemnari : à quo denegante, provocabant ad concilium. An, rogo, id facturi, si earum appellationum ulla legitima aut probata condemnatio præcessisset ? An non ipse Martinus V inclamasset impudenter agere Polonos contra interdictum ? Non id autem factum est ; sed Martinus « dixit respondendo ad prædicta, se quidem probare quæ per concilium conciliariter facta essent, non alia, » quæ scilicet in secretis conventibus. Hoc tantum : ac de appellatione nihil quidquam . Non ergo verum est eam ullo legitimo decreto, mense antecedente, fuisse prohibitam.
Et Joannes quidem Gerson in Dialogo apologetico de supplicatione Polonorurn copiose agit, memoratque ab illis oblatam schedulam de libello Joannis Falkembergii ; neque illis satisfactum [328] esse, remque in deteriora lapsam, « Usque adeo, inquit, quod pro parte dominorum Polonorum, interjecta est tandem appellatio ad futurum concilium. Cui appellationi cum respondendum esset, lecta est, ut dicitur, in consistorio generali et publico, quod ultimo Constantiae celebratum est, minuta quædam sub forma Bullæ, destruens, ut asserunt qui legerunt eam, fundamentale penitus robur, nedum Pisani, sed Constantiensis concilii. . .. Continebat itaque in nullo casu licere appellationem à Papa facere , nec ejus judicium in causis fidei declinare ; plane contra legem Dei decretaque concilii.4 »
En post eam Bullam de non appellando à Papa ad concilium, quæ 10 Martii 1418 edita dicitur, iterum occasione interjectæ à Polonis appellationis ad futurum concilium, ejusdem Bullæ minuta lecta dicitur. At siquidem 10 Martii transacta res erat ; quid necesse fuit, post eam appellationem, actum agere, ac Bullæ minutam iterum legere ? An quod ita oportebat refelli Polonos ? Quidni ergo Martinus V, in ipsa concilii publica sessione, cum Poloni appellarent, ea Bulla objecta, eos comprimebat ? An quia intelligebat sacram synodum non id laturam fuisse ? Infelicem Bullam, quæ concilii œcumenici lucem auctoritatemque non sustinet ? Cur autem Joannes Gerson iterum de ea Bulla loquitur, ut de ea, quæ nec à se visa sit ? Lecta, inquit, dicitur ; et ut asserunt qui legerunt eam. Ergòne dicemus publicam, de qua ipse dubitat, aut omnino divulgatam, quæ non ab omnibus videretur ? Quid vero minutum Bullæ memorat ? Certe 10 Martii editam ac post sex hebdomadas adversus Polonos innovatam, jam grossatam, ut aiunt, oportebat, suisque vestitam formulis, dimissam per ecclesias ubique servandam. Atque illud absurdum est, omnibusque sæculis inauditum, ejus momenti Bullam, stante concilio generali, atque ei præsidente Papa, in ipso concilio non fuisse prolatam. Cur enim Martinus V tanta de re synodi præsentis sententiam ne requisivit quidem ? Ac multas quidem Bullas minoris momenti sessione xliii lectas, nonnisi approbante concilio edidit ; hanc vero cur solus, atque adhibito tantum consistorio, seu cardinalium cœtu ? An quia intelligebat repugnaturos [329] concilii Patres ? Bullam ergo repugnante concilio œcumenico editam valere credemus ? At si concilii auctoritatem Martinus metuebat ; ne saltem vereretur publicam lucem, ne minutam semel atque iterum lectam, nec intellectam premeret. Adeòne ejus Bullæ pudebat, ut eam nec ipse Gerson, à quo solo memorata est, unquam viderit ? Itaque nullibi legitur ; nullibi visitur ; nulli collectioni Bullarum inseritur ; non eam Pius II, in Bulla Execrabilis ; non Julius II, in Bulla Suspecti regiminis, quibus appellationes à Papa ad concilium tantis pœnis prohibent, vel leviter memorant. Et quidem Julius II Pii II Bullam firmat : de Martino ambo tacent ; cum id stante concilio Constantiensi gestum vel maxime commemorari è re esset. Quare apparet rem à Martino tentatam potius quam confectam fuisse. Quod si in consistorio bulla vero animo à Pontifice proposita et prolata est, profecto rejectam, improbatam, explosam oportuit ; cujus et auctorem puduit, et apud posteros nulla memoria est.
Sed age ; Bullam tanto studio Ecclesiæ toti posterisque occultatam placet inspicere propius, et quid incommodi alat intelligere. Et quidem certum est, ex ea superesse nihil, præter ea verba, quæ nunquam sibi lecta Gerson, à nescio quo audisse se memorat. His autem, utcumque se habent, duo vetari videntur : alterum generatim, ut milii liceat, sive ut in nullo casu liceat à Romano Pontifice appellare ; alterum, ne liceat in carnis fidei, illius declinare judicium. Quæ duo quam diversa sint, vocum discrimina satis indicant.
Primum est generaliter dictum, admittitque eos sensus quos reliqui ejusmodi canones ; nempe ne passim, ne in ordinariis et quotidianis casibus appelletur.
Alterum, quod in causis fidei Romani Pontificis judicium dedinare non liceat : quanquam ambiguum videri potest, stricte tamen loquendo, verum est. Aliud enim est, declinare judicium, tanquam judex non sit legitimus et competens ; aliud ab eo appellare, quia non sit usquequaque supremus.
Jam ex Gersone constat Martini V famam graviter laborasse, quod ab eo talia promulgata jactarentur.5 Quin ipse Gerson, ne [330] Martinum ea conatum reprehendisse videatur, pro sua modestia, atque in Romanum Pontificem reverentia, factum excusat, ut potest, et qua demum ratione, verba Martini ab ejus benevolis ad commodum sensum leniter inflectantur ostendit. Denique viam docet, qua Pontifex hujus rei declinet invidiam, ac factis dicta compenset . Adeo hæc non modo nulla et irrita, sed etiam Pontifici noxia videbantur.
His ergo omnibus constat, primum, appellationem à Papa ad futurum concilium, ipso concilio desinent© quidem, sed tamen adhuc præsente, factam, non fuisse improbatam, sed in acta relatam, nulla omnino nota ; tum Martinum V eas appellationes bis condemnare visum, sacræ synodi, imo totius Ecclesiæ refugisse lucem, atque synodi talia repellentis prævaluisse sententiam ; denique, ut vel maxime fuerit diploma bullatum, vulgatum, ritu solemni promulgatum , omnino concidisse, eorumque loco esse, quorum in Ecclesia nulla vis, nulla mentio est.
Footnotes
Chapter 361 of 396