Caput XXII. De sententiis Romanorum Pontificum non retractandis ; ea de re relati canones, eorumque vis : Gelasii Papæ loci
De sententiis Romanorum Pontificum non retractandis ; ea de re relati canones, eorumque vis : Gelasii Papæ loci.
Ad secundum sensum ejus dicti pergimus : Prima Sedes non judicatur à quoquam : quo signifie ari videtur, ne ejus sententia retractari possit. Ad hæc igitur spectant hæc Bonifacii I ad Rufam Thessalonicensem, à Bonifacio II in concilio Romano [317] repetita : « Nunquam licuit de eo rursus, quod semel statutum est ab apostolica Sede, tractari.1 » Quæ si ad quoscumque casus, et ad concilia etiam generalia protendantur, nempe synodi œcumenicæ iii, iv, vi, vii, viii, à quibus Romanorum Pontificum decretales atque judicia retractari constat, illicita perpetrarint. Eòdem spectat illud ejusdem Bonifacii à Nicolao I, sub Innocentii nomine recitatum2 : « Nemo unquam apostolico culmini, de cujus judicio non licet retractari, manus obvias audaciter intulit : nemo in hoc rebellis extitit, nisi qui de se voluit judicari.3 » Quæ ipso tenore sermonis ostendunt, de privatis agi, non profecto de totius Ecclesiæ catholicæ judiciis.
Unde illud passim in ejusmodi decretis frequentatum : Ut à nemine, ut à nullo, ut non à quoquam, Sedis apostolicæ judicia retractentur. Neque vero deerant quibusque temporibus sui Dioscori, sui Photii, aliique contumaces, adversus quos Sedis apostolicæ auctoritatem inculcari oportebat.
Talis erat sub Gelasio Acacius Constantinopolitanus, Sedi apostolicæ Chalcedonensia decreta exequenti obluctatus. Hujus ut contumaciam frangeret Gelasius, de Sedis apostolicæ potestate, hæc vera et fortia memorabat : « Quod de omni Ecclesia fas habeat judicandi, neque quiquam de hujus liceat judicare judicio.4 » Atque alibi : « Illam de tota Ecclesia judicare, ipsam ad nullius commeare judicium, nec de ejus unquam præceperunt judicio judicari.5 » Quæ si ad concilia etiam œcumenica et omnes causas indiscriminatim extendantur, falsa sunt nimium. Neque tantus Pontifex ignorabat antecessorum suorum, Cœlestini Leonisque sententias in Ephesina et Chalcedonensi synodis retractatas, deque iis canonice judicatum. Idem in posterioribus œcumenicis conciliis factitatum acta docuerunt. Quin ipse Gelasius ejusque antecessores ac successores, ea tantum habent pro [318] irretractabilibus, quæ universali sunt consensu constituta. Quos locos alibi relatas qui cum his conferet, profecto comperiet, hæc irretractabilia et incommutabilia Sedis apostolicæ judicata ex Gelasio esse ea, quæ conciliaria decreta exequendo protulerit ; quæque adeo totius Orbis consensione nitantur . Cum vero Gelasius Sedi apostolicæ facultatem attribuit de omni Ecclesia judicandi ; sive, quod idem est, de tota Ecclesia ; omnem ac totam in synodis congregatam nequidem cogitabat ; sed, et quod sæpe diximus, quod synodus Constantiensis, Martino V approbante atque exscribente, exposuit omnem per partes ; ut scilicet ab ejus judicio nulla pars orbis immunem se putaret . Id vel Gelasii subjuncta verba declarant : siquidem « ad illam de qualibet mundi parte canones appellari voluerunt6 : » quod erat, omnem per partes, non omnem collectim judicare. Quod autem Gelasius subdit : « ut ab ea nemo sit appellare permissus ; ab ipsa nunquam prorsus appellari debeat,7 » peculiarem quæstionem de appellationibus tangit, de qua mox dicturi sumus. Interim constat esse multa Sedis apostolicæ decreta, quæ in synodis œcumenicis retractata fuerint, neque ad eas causas pertinere Gelasii dicta, cum negat à quoquam de Sedis apostolicæ judiciis judicatum.
Neque vero quisquam existimet à se satis intelligi has Gelasii sententias, si eas accipit à causa, propter quam dicebantur, avulsas . Nempe his Acacius petebatur, quem Chalcedonensis synodi contemptorem Gelasius, apostolici officii potestate, synodorum et canonum executor, merito condemnabat. Quæ sane executio decreti synodalis, si ulla provocatione aut tergiversatione suspendi posset, pessum irent omnia, nec tantum pontificia, sed etiam conciliaris auctoritas labefactaretur.
Neque vero contendimus, omnia Sedis apostolicæ quacumque de re decreta, in synodis œcumenicis retractanda ; ne, in quibuscumque privatis etiam negotiis, christianum orbem sollicitari oporteat ; sed tantum ea quibus universalis Ecclesia conturbetur.
His facile solvuntur omnia, quæ ex Nicolao 1 aliisque Summis Pontificibus, apud Gratianum decreta referuntur, de Sedis [319] apostolicæ judiciis non retractandis. Hæc qui ad vivum persecuerit, agi comperiet de quotidianis, quæ per provincias occurrunt, negotiis, non de iis quæ ad synodos œcumenicas extraordinarie perferuntur.
Summa est : his decretis caveri hæc duo : alterum, ne ordinaria consuetaque negotia, post Sedis apostolicæ judicium ad ulteriora judicia referantur ; alterum, ne in causis etiam maximis retractentur ea, quæ in conciliaribus statutis exequendis, hæc Sedes egerit ; aut quæ universali firmaque consensione recepta jam fuerint.
Footnotes
-
Ep. Bonif. I ad. Ruf. Thess. in sess. ii Conc. Rom. iii, sub Bonif. II ; tom. IV Conc., col. 1705. Vid. Coll. Holst., part. i. ↩
-
In ipsâ Nicolai epistola, ea verba, quæ, neque sunt Bonifacii, neque Innocentii, sub Bonifacii nomine recitantur, et Gratianus hic incogitanter sane nomen Innocentii posuit. (Edit. Leroy.) ↩
-
Nicol. I, epist. viii, ad Mich. Imp., tom. VIII Conc., col. 319. Vid. Decr. Grat. caus. ix, quæst. iii, cap. x, Patet. ↩
-
Gelas., ep. xiii ad Ep. Dard. , tom. IV Conc. , col. 1203. ↩
-
Id., ep. iv ad Faust., ibid., col. 1169. ↩
-
Gelas., in epist. ad Episc. Dard., xiii. ↩
-
Ibid., et epist. iv ad Faust., loc. cit. ↩
Chapter 356 of 396