Caput VI. Traditio Patrum de fide et Ecclesia Romana, deque Sede apostolica nunquam defectura : Romanorum Pontificum de suæ Sedis dignitate tuenda traditio
Traditio Patrum de fide et Ecclesia Romana, deque Sede apostolica nunquam defectura : Romanorum Pontificum de suæ Sedis dignitate tuenda traditio.
Hæc ita, uti diximus, se habere universa agnovit antiquitas. Sancti enim Patres ab ipsa christianitatis origine dum quærunt illud immotum in fide, quod Ecclesiæ principali, Romanæ scilicet, inesse necesse sit ; non Romanum Pontificem doctorem publicum, quem à Romano Pontifice homine singulari, atque ut peccatis, ita erroribus obnoxio, secernendum cogitant ; id enim postremæ ætatis inventum est ; sed ipsam Romanam Ecclesiam, ac Romanam fidem, ipsam Petri Cathedram ac Sedem apostolicam uno ore commemorant. [269]
Primus omnium Irenæus occurrit, dum « maximam, antiquissimam et omnibus cognitam, à gloriosissimis duobus apostolis Petro et Paulo, Romæ fundatam et constitutam Ecclesiam » celebrat. « Ad hanc enim, inquit, Ecclesiam, propter potentiorem principalitatem, necesse est omnem convenire Ecclesiam, hoc est, eos qui sunt undique fideles, in qua semper ab iis qui sunt undique conservata est ea, quæ est ab apostolis traditio.1 » Hæc Irenæus noster Gallicanæ Ecclesiæ lumen.
Ludunt qui potentioris principalitatis nomine. Urbis amplitudinem designari putant. Agit enim Irenæus, non de Urbe, quam propter imperium frequentari ; sed de Ecclesia fundata ab apostolis, ad quam ea causa convenire, in qua conservare omnes undique fideles avitam et apostolicam traditionem oporteat. Neque aliter Tertullianus : « Habes Romam, unde nobis quoque (Afris scilicet) auctoritas præsto est. Ista quam felix Ecclesia cui totam doctrinam Apostoli cum sanguine suo profuderunt2 ! » Inde auctoritas, et illa apud christianos jam inde ab origine Romanæ Ecclesiæ præcipua commendatio.
Neque Cyprianus rem tantam conticescit : « Navigare, inquit, audent ad Petri Cathedram, et ad Ecclesiam principalem, unde unitas sacerdotalis exorta est.3 » En unde principalis , quod Irenæus dicebat, et jam sermone ecclesiastico frequentatum. Hunc locum Petri, et Cathedræ sacerdotalis gradum ; hanc Ecclesiæ catholicæ radicem et matricem, ecclesiasticæ unitatis originem idem Cyprianus sæpe commendat.4 Neque ab ejus Ecclesiæ principalis unitate et fide deflectere se putabat, cum Stephani papæ de hæreticorum non iterando baptismate decretum, tot undique conquisitis Scripturarum locis, vehemens accusator urgebat.
Nec taceam illam Optati unicam singularemque Cathedram, quam Petrus primus insederit apostolorum Caput ; quam Petri successores, Optato referente, usque ad Siricium, ac cæteri deinde teneant usque ad sæculi finem ; qua Donatistæ careant5 ; quam frustra occupare satagerent, constituto Romæ suæ sectæ vano [270] episcopatu ; quam sola catholica , nulla schismatica habeat Ecclesia6 : quæ proinde Cathedra, si concidere posset, fieretque jam cathedra, non veritatis, sed erroris et pestilentiæ ; Ecclesia ipsa catholica non haberet societatis vinculum, jamque schismatica ac dissipata esset : quod non est possibile.
Hinc illud concilii Aquileiensis ad Gratianum, Valentinianum et Theodosium Augustus : « Totius orbis romani caput Romanam Ecclesiam, atque illam sacrosanctam fidem apostolorum, ne turbari sineret, obsecranda fuit Clementia vestra : inde enim in omnes venerandæ communionis jura dimanant.7 »
Hinc Hieronymus, Oriente dissidiis agitato, « Cathedram Petri et fidem apostolico ore laudatam » censuit consulendam8 ; atque ad Theophilum Alexandrinum scribit, « se Patrum non transire terminos, semperque meminisse Romanam fidem apostolico ore laudatam, cujus se esse participem Alexandrina Ecclesia gloriatur.9 »
Veneratur et Augustinus Romanam Ecclesiam, in qua semper apostolicæ cathedræ viguit principatus10 : et in ea Romanam fidem, quam in Ambrosii scriptis etiam hæretici Pelagiani suspicere cogerentur.
Hanc celebrat Gelasius ad Anastasium imperatorem totumque Orientem confidentissime scribens : « Quia mundo radix est apostoli Petri gloriosa confessio.11 » Qua voce designari solet ecclesiastico stylo sacer ille et omni honore prosequendus locus, quo apostolorum condita corpora, Ecclesiæ Romanæ totique christianitati, nec minus orbi quam Urbi tutelæ sunt. Sic enim idem ad Euphemianum Constantinopolitanum patriarcham : « Veniemus, frater Euphemiane, ad illud pavendum Christi tribunal ; ubi comprobandum, inquit, utrum beati Petri gloriosa confessio cuiquam eorum, quos regendos accepit, quicquam subtraxerit ad salutem.12 » [271] Ecclesiam Romanam nominat à potissima parte, ab ipso sacrario quo Petri reliquiæ requiescunt ; quo ex loco Ecclesia Romana primatum repetebat suum. Inde scilicet facta est Ecclesiarum Caput, quod apostolorum Princeps in ea sedem fixerit, in ea martyrium fecerit, eam sanguine dedicarit ; quem ad locum videas, priscorum quoque Pontificum tempore, synodos celebratas, tanquam à Petro deductis apostolicæ doctrinæ ac disciplinæ rivis.
Hujus ergo rei gratia Stephanus metropolita Larissæus ad Bonifacium II et synodum Romanam hæc scribit : « Dixi quia auctoritas Sedis apostolicæ quæ à Deo et Salvatore nostro, summo apostolorum data est, omnibus sanctarum Ecclesiarum privilegiis antecellit, in cujus confessione omnes mundi requiescunt Ecclesiæ.13 »
Est et illud sancti Gelasii : « Duodecim certe fuere apostoli, paribus meritis parique dignitate suffulti ; cùmque omnes æqualiter spirituali luce fulgerent, unum tamen principem esse ex illis voluit Christus, eumque dispensatione mirabili in dominam gentium Romam direxit, ut in præcipua urbe, vel prima, primum et præcipuum dirigeret Petrum, ibique sicut doctrinæ virtute sublimis emicuit, ita sanguinis gloriosa effusione decoratus, æterno hospitio conquiescit ; præstans Sedi quam ipse benedixit, ut portis inferi nunquam pro Domini promissione vincatur, omniumque sit fluctuantem tutissimus portus.14 »
Audio quid dicant : Romanis Pontificibus, Sedis suæ dignitatem commendantibus, in propria videlicet causa non esse credendum. Sed absit ; pari enim jure dixerint, ne episcopis quidem, aut presbyteris esse adhibendam fidem, cum sacerdotii sui honorem prædicant ; quod contra est. Nam quibus Deus singularem honoris dignitatisque prærogativam contulit, iisdem inspirat verum de sua potestate sensum ; ut ea in Domino, cum res poposcerit, libere et confidenter utantur, fiatque illud quod ait Paulus : « Accepimus Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quæ à Deo donata sunt nobis.15 » Quod quidem hic semel dicere placuit, ut temerariam ac pessimam responsionem confutarem ; profiteorque me de Sedis [272] apostolicæ majestate, Romanorum Pontificum doctrinæ et traditioni crediturum : quanquam eorum Sedem non ipsi magis quam reliqui, ac tota Ecclesia, atque Orientales haud minus quam Occidentales prædicant. Id sequentia declarabunt.
Footnotes
-
Iren., cont. hœres., lib. III, c. iii, n. 2, p. 175, 176. ↩
-
Tertull., de Præsc. adv. hæret., c. xxxvi. ↩
-
Cyp., ep. lv ad Corn., al. lix, edit. Baluz., p. 86. ↩
-
Vid. ep. XLV, al. XLvii ; lii, al. lv ; et Tract. de Unit. Eccl. et pass. ↩
-
Opt. Milev., de schis. Donat., lib. II, c. ii, iii ; p. 28, ed. Dup. ↩
-
Opt. Milev., de schism. Donat., lib. II, c. ii, iii, p. 28, ed. Dup. Vid. Aug., de Hæresib. Hæres. lxix, tom. viii, col. 21. Cont. Cresc., lib. II, c. xxvii, n. 46 ; tom. IX, col. 434 ; lib. III, c. xxxiv, n. 38 ; col. 454, et pass. ↩
-
Epist. i Conc. Ital. seu Rom. seu Aquil., an. 381 ; tom. II Conc. , col. 999 ; et apud Sirmun., in append. Cod. Theod. ↩
-
Ep. Hier. ad Damas., xiv, al. Lviii ; tom. IV, part. ii, col. 19. ↩
-
Hier., Epist. ad Theoph. lviii, alias, lxviii ; ibid., col. 597. ↩
-
Aug. , ep. xliii, al. CLXii, n. 7. Vid. de Grat. Christ. , cap. xliii, num. 47 ; tom . X, col. 249 ; et pass., in libro cont. Pelag. ↩
-
Gelas., epist. viii, ad Anast. Imp., tom. IV Conc., col. 1183. ↩
-
Id., epist. ad Euphem. C. P. , ibid., col. 1162. ↩
-
Ep., Steph. Lariss. ad syn. Rom. sub Bon. II, part. i, coll. Holst. ↩
-
Gelas. Pap., Tract. apud Sirm., in Append. Cod. Theod. ↩
-
I Cor. ii, 12. ↩
Chapter 340 of 396