Skip to the text

Caput XIX. Duo exempla ab antiquitate deprompta, quibus Gallicanarum congregationum gesta firmantur : sancti Siricii de Joviniano judicium : Capuana synodus, et ejusdem Siricii …

Duo exempla ab antiquitate deprompta, quibus Gallicanarum congregationum gesta firmantur : sancti Siricii de Joviniano judicium : Capuana synodus, et ejusdem Siricii responsio ad Macedonas.

Sic quoque solebat antiquitas. Quarto sæculo, cum Iovinianus virginitatis propositum improbaret, eamque hæresim in ipsa etiam urbe Roma disseminare inciperet, sanctus Siricius Papa, facto Presbyterio, eum condemnavit ; atque hoc judicium ad Mediolanensem direxit ecclesiam. Sic autem erat constitutum1 : « Unde apostolorum secuti præceptum, quia aliter quam quod accepimus, annuntiabant, excommunicavimus. Omnium ergo nostrum tam presbyterorum quam etiam totius cleri, unam scitote fuisse sententiam, ut Iovinianus, Auxentius, Genialis, etc., qui incentores novæ hæresis et blasphemiæ inventi sunt, divina sententia et nostro judicio, in perpetuum damnati, extra Ecclesiam remanerent, quod custodituram Sanctitatem vestram non ambigens, hæc scripta direxi. »

Hoc sancti Siricii Papæ ac Sedis apostolicæ judicium Itali episcopi sancto Ambrosio præside, Mediolani congregati, synodali judicio receperunt his verbis : « Itaque Iovinianum, Auxentium, etc., quos Sanctitas tua damnavit, scias apud nos quoque secundum judicium tuum esse damnatos.2 » Sic damnatos Sedis apostolicæ judicio, ipsi quoque, sed prolato pariter judicio damnant . Unde ille consensus, quo ecclesiastica judicia summam vim obtinent, perinde haberi censetur, cum vel episcopos præeuntes Sedes apostolica probat, vel Sede apostolica præeunte, concinunt et consentiunt Ecclesiæ.

Sic ab episcopis Gallicanis Lutetiæ Parisiorum frequente conventu sæpius congregatis, Innocentii X recepta Constitutio. [309] Reliqua in Jansenii Augustinum sacrosanctæ Sedis acta, eodem episcoporum consensu valuerunt In Galliis, maxima solemnitate gravissimoque judicio expressus consensus est editus ; ut solet esse clarior, ubi controversiæ maxime viguerunt. Bullas interim foto orbe catholico receptas esse constat, ut nullus omnino sit dubitationi locus, quin istud hæreticum dogma æterno judicio condemnetur.

Jam quod episcopi Gallicani episcopalis juris esse profitentur, ut, cum res tulerit, ipsi adunati de quæstionibus fidei primam ferant sententiam, ex antiqua item traditione depromptum est.3 Ita enim Antiochenæ, Constantinopolitanæ, Africanæ synodi, de Pauli Samosateni, Eutychetis, Pelagii ad Cælestii hæresi judicarunt, multaque alia hujus rei exempla memorantur, quæ Sedes etiam apostolica comprobavit . Illud insigne est, quod à synodo Capuensi gestum est sub eodem beato Papa Siricio, cujus adversus Jovinianum decreta retulimus.

Ea synodus paulo ante decretum illud, ut videtur, duabus de causis celebrata est ; primum ad finiendam ecclesiæ Antiochenæ veterem discordiam cum Evagrius et Flavianus de episcopatu contenderent ; secundo, ut de Bonoso episcopo ferretur judicium, qui adversus beatæ Mariæ virginitatem blasphemare ausus fuerat.

Cum neque Flavianus, neque, ut videtur, Bonosus synodo Capuensi se sisterent ; illius causa, Theophilo Alexandrino atque Ægyptiis episcopis ; hujus, Anysio Thessalonicensi ejusque synodo detegatur.

Hæc quidem decreta erant, salva Sedis apostolicæ auctoritate ; unde beatus Ambrosius ad Theophilum, synodi Capuensis nomine , hæc scribit : « Sane referendum arbitramur ad sanctum fratrem nostrum Romanæ sacerdotem ecclesiæ, quoniam praesumimus ea te judicaturum, quæ etiam illi displicere nequeant.4 » Subdit pacem futuram ; cum id, inquit, gestum esse cognoverimus quod Ecclesia Romana haud dubie comprobaverit. »

Neque est ambiguum quin Anysio Macedonibusque, quibus præerat, episcopis, eadem lex dicta sit ; cum constet eam [310] provinciam Sedi apostolicæ peculiari jure fuisse subditam. Quo etiam factum est, cum quædam causæ pars indecisa penderet, ut beati Siricii Papæ sententiam exquirerent. At sanctus Pontifex sic rescripsit : « Accepi litteras vestras de Bonoso episcopo, quibus vel pro veritate, vel pro modestia, nostram sententiam sciscitari voluistis ; sed cum ejusmodi fuerit concilii Capuensis judicium, ut finitimi Bonoso atque ejus accusatoribus judices tribuerentur, et præcipue Macedones, qui cum episcopo Thessalonicensi de ejus factis cognoscerent, advertimus quod nobis judicandi forma competere non posset. Nam si integra esset hodie synodus, recte de his quæ comprehendit vestrorum scriptorum series, decernereremus. Vestrum est igitur, quia hoc recepistis judicium, sententiam ferre de omnibus ; nec refugiendi, nec elabendi, vel accusatoribus, vel accusato copiam dare. Vicem enim synodi recepistis, quos ad examinandum synodus delegit.5 » Ac paulo post : « Vos enim totius, ut scripsimus, synodi vice decernitis ; nos quasi ex synodi auctoritate judicare non convenit. » Hæc deinde subjungit : « Sane negare non possumus de Mariæ filiis jure reprehensum, meritoque vestram Sanctitatem abhorruisse, quod ex eodem utero virginali, ex quo secundum carnem Christus natus est, alius partus effusus sit. » Quam causam multis ac præclare egit.

Hanc egregiam epistolam inter beati Ambrosii epistolas sub ejusdem Ambrosii nomine legebamus : sed ipsa verborum series, atque ibidem facta Ambrosii mentio repugnabat. Eam vir doctissimus et candidissimus Lucas Holstenius,6 Bibliothecæ Vaticanæ Præfectus, ex veteribus archivis sancto Siricio restituit.

Jam ex ea epistola hæc habemus : primum, causam fidei Anysio ejusque coepiscopis à Capuanâ synodo delegatam, atque ab iis judicatam fuisse : neque tantum judicatum Bonosum beatæ Mariæ virginitati detraxisse, sed etiam eam blasphemam esse sententiam ; quod judicium sanctus Siricius comprobavit. Hoc primum. Tum illud, beatum Pontificem, etiam Macedonum episcoporum, id deferente concilio, nullam judicii partem [311] delibare voluisse, sed rem integram reliquisse iis, quibus Capuensis synodus demandasset.

Et magna quidem erat, cujus auctoritati sanctus Siricius detulit, Capuensis synodus : non tamen œcumenica. Verum Romani Pontifices, ecclesiastici ordinis atque æqui juris observantissimi, non ea attingebant, quae à particularibus etiam synodis decernerentur, nisi postquam ad eos canonico ordine devenissent.

Hinc illud : « Vestrum est judicium ferre de omnibus ; » et : « Nobis judicandi forma competere non potest ; » et : « Vos potius synodi vice decernitis, nos quasi ex synodi auctoritate judicare non convenit. » Et quidem satis indicat, neque id se detracturum fuisse, si res integræ essent : sed post Capuensis concilii judicium, eo modo atque ordine procedi oportere, quo sacrum concilium judicasset. Tanta erat modestia, tam æquo jure omnia disceptabant ; neque interim, cum res ac locus exposceret, suæ potestatis obliti, sed vim Ecclesiæ in canonico ordine reponebant.

Ergo in Janseniano negotio episcopi Gallicani, ex antiquo more ac jure hæc duo, sibi merito vindicarunt ; et ut episcopale sit in causis fidei primam ferre sententiam : et ut episcopi Sedis apostolicæ ad se perlata judicia, ipsi dato judicio, recipiant, interpretentur, exequantur ; neque ulla in re antiqua traditione ac Patrum sententia deflexerunt.

Footnotes

  1. Ep. Siric. ad Mediol. Eccles., inter Ambros. post. ep. xli, al. lxxx ; tom. II, col. 965. Vid. etiam tom. II Conc., col. 1024. ↩

  2. Rescript. ep. Amaros., etc., ad Siric., inter Ambros. epist. XLU, alias lxxxi, col. 969 ; et tom. II Conc. , col. 1026. ↩

  3. Vid. Retat., p. 8 et 40. ↩

  4. Amb., ep. lxvi, alias lxviii, p. 7 ; tom. II, col. 1007, 1008. ↩

  5. Ep. Siric., inter Ambr., post ep. Lv, alias post lxxix ; ibid., col. 1008 ; et tom. II Conc., col. 1033. ↩

  6. Hols. Collect., part. i. ↩

Chapter 353 of 396