Skip to the text

Caput XVIII. Tres aliæ secutæ cleri Gallicani congregationes probant necessariam episcoporum consensionem, atque hanc pro ecclesiastico judicio esse habendam

Tres aliæ secutæ cleri Gallicani congregationes probant necessariam episcoporum consensionem, atque hanc pro ecclesiastico judicio esse habendam.

Pergit relatio, docetque « harum turbarum auctores, neque Summi Pontificis auctoritate, neque ecclesiæ Gallicanæ universali assensu cohiberi potuisse1 ; » subortam de genuinis propositionum sensibus quæstionem, sive vitilitigationem, cujus gratia (anno 1654, 9 Martii) xxxviii episcopi iterum ad Luparam, apud eminentissimum Mazarinum convenirent.

Quæstio gravis Patribus visa est, atque omnino id agi, ut Constitutio evanesceret , summusque Pontifex tantum inani murmure detonasse videretur. Itaque datum negotium aliquot episcopis, ut quæ ad hanc rem facerent, diligenter ponderarent ; quorum relatione facta lectisque Iansenii necessariis locis, aliisque in eam rem editis scriptis atque documentis, re ia deliberationem adducta, « conclusum est (à sacro cœtu) declaratum iri per modum judicii, visis omnibus causæ ex utraque parte documentis, in Constitutione damnatas propositiones, ut quæ Jansenii essent, ac sensu Jansenii, cujus judicii relatio ad [306] Summum Pontificem atque etiam ad universos episcopos Gallicanos, datis litteris, mitteretur : » 28 Martii, anno 1654.2

Sic episcopi in Constitutionis apostolicæ executione atque interpretatione, suborta difficultate, quam ad decreti fidei robur maxime pertinere constaret, agunt ut judices, idque ad Innocentium X scribunt his verbis ; « Ad munus episcopale pertinere putavimus, recens excitatas à clericis numero paucis contentiones, definitione nostra compescere ; qua Constitutionis apostolicæ integra executio, quæ nobis commissa est, adversus alienas à vero illius sensu expositiones sanciatur.3 » Atque iterum : « Nos in hac urbe Parisiensi congregati censuimus, et per epistolam encyclicam his litteris adjunctam declaravimus, propositiones illas et opiniones esse Cornelii Iansenii, et in sensu ejusdem Jansenii à Sanctitate Vestra damnatas, disertis et manifestis verbis4 ; » denique : « Constitutionem ordine canonico latam, atque genuino in sensu intellectam, quem litteræ istæ patefaciunt nos suscipere testamur. »

Sic profecto testari pergunt consensionem suam, cum ad papalis decreti auctoritatem accedit judicium esse ecclesiasticum ; qua etiam Constitutionis verus genuinusque, quem ipsi admittant, sensus exponatur ; genuino sensu, inquiunt, quem litteræ istæ patefaciunt.

Epistola vero ad præsules Gallicanos missa, sic dicunt : « Declaravimus et hoc nostro judicio declaramus5 : » ut nemini dubium esse possit, quin judicium ecclesiasticum hac sua definitione protulerint.

Hæc igitur omnia ad Innocentium X missa, ac per episcopum Lutevensem tum Romæ agentem tradita,6 summa Pontificis gratulatione accepta sunt, probatumque est latum de sublata difficultate ac Bullæ interpretatione ab episcopis judicium, dato Brevi 29 Septembris, anno 1654.

Quo Brevi recepto, ac per universam Galliam promulgato, tertio episcopi Parisiis congregantur, atque ad universos Galliarum episcopos hæc gesta præscribunt, testanturque ab episcopis [307] primum congregatis, « cum reverentia receptam Constitutionem, unoque spiritu cum sanctissimo Papa probatam ac pronuntiatam quinque propositionum, quas ipse censura confixerat, condemnationem.7 » Quo rursus declarant consensionem suam verum ecclesiasticumque judicium .

Subdunt ab episcopis iterum congregatis verum Constitutionis sensum, expresso judicio declaratum, data epistola, 10 Maii 1655.8

Anno denique 1656, episcopi quartum congregati numero xl, cum deputatis omnibus, ordinario cœtu cleri Gallicani, quæ tribus ante actis cœtibus gesta erant, ordine recensita confirmarunt 2 Septembris.9 Insuper affirmarent intactam et inviolatam manere sancti Augustini doctrinam, quam Jansenius perperam sibi vindicavit ; atque hæc omnia ad Alexandrum VII perscripserunt.

In epistola ad regem hæc dicunt : « A se denuo confirmata et approbata, quæ Mazarino cardinale præside gessissent episcopi ad acceptandum judicium suæ Sanctitatis, et condemnationem errorum10 : » regique supplicant, ut jubeat judices suos adesse auxilio episcopis exequentibus Constitutionem, eorum consensu receptam.

Ad reginam vero matrem : « Ab Innocentio X confirmatum id quod ipsi judicassent : » tum : « Acceptatam à se unanimi consensu Sedis apostolicæ definitionem.11 »

Postea ad episcopos : « Exequendam Constitutionem eo sensu, qui judicio episcopalis cœtus declaratus esset mense Martio 165412 ; » ad quos etiam mittunt formulam ab omnibus subscribendam.

Denique relationem, ex qua hæc omnia retulimus, fieri jusserunt, comprobarunt ; manu sua confirmarunt. Hæc gesta, prima, secunda et quarta Septembris in congregatione generali totius cleri Gallicani, anno 1656.

Sic igitur ecclesia Gallicana decretum fidei à Sede apostolica missum, consensu, judicio, deliberatione accepit. [308]

Footnotes

  1. Relat. p. 8. ↩

  2. Relat., 14 et 15. ↩

  3. Ibid., p. 45. ↩

  4. Ibid., p. 46. ↩

  5. Ibid ., p. 49. ↩

  6. Ibid ., pag. 15. ↩

  7. Relat., p. 58. ↩

  8. Ibid., p. 59. ↩

  9. Vid. p. 62 et seq. ↩

  10. Ibid., p. 69 et seq. ↩

  11. Ibid., p. 74. ↩

  12. Ibid., p. 77. ↩

Chapter 352 of 396