Caput X. Leonis IX et Gregorii VII loci objiciuntur nobis
Leonis IX et Gregorii VII loci objiciuntur nobis.
An vero recentioris ævi Pontifices ab antecessorum traditione deflexerint, videamus. Profert scriptor anonymus1 sancti Leonis IX egregii Pontificis locum, quod pro solius Petri fide, ne deficeret, Dominus rogaverit : « Quæ, inquit, oratio obtinuit, quod hactenus fides Petri non defecit, nec defectura creditur, in [280] throno illius, usque in sæculum sæculi ; sel confirmabit corda fratrum,.. . sicut usque nunc confirmare non cessavit.2 » Hæc Leo ; sed quid contra nos, qui quidem tanto conatu id agimus, ne illa Petri Sedes à vera unquam fide avellenda credatur ? Quod autem ea Sedes in fide labascentes confirmare non cesset, id à sancto Agathone depromptum, eodem intelligendum modo ; nempe ut id ipsa series, ipsa successio non ut singuli quique praestiterint. Quin idem scriptor anonymus ibidem impensissime laudat3 illum sancti Ignatii patriarchae Constantinopolitani locum ad Nicolaum I, quo allegata Christi sententia : Tu es Petrus, etc., sic concludit : « Et ideo ab olim et prisco tempore, in exortis hæresibus, eradicatores et interemptores malorum zizaniorum multi multoties facti sunt, qui sanctitatem tuam illic (in Petri scilicet Sede) præcesserunt4 ; » quam epistolam in concilio octavo lectain et susceptam anonymus refert. Sed advertat ad illa verba ; multi multoties, quibus constat communem eum esse christianorum sensum, quod Romani Pontifices ei officio præpositi, tantam rem summa quidem ipsa praestiterint ; non ut omnes, nemine excepto, nullis ejus partibus defuerint.
Idem anonymus objicit Gregorii VII locum5 ; quod Ecclesia Romana « per beatum Petrum, quasi quodam privilegio, ab ipsis fidei primordiis, à sanctis Patribus omnium Mater Ecclesiarum adstruitur, et ita usque in finem habebitur semper ; in qua nullus hæreticus praefuisse dignoscitur, nec unquam præfigendum, præsertim Domino promittente, confidimus. Ait enim Dominus Jesus : Ego rogavi pro te, Petre, ut non deficiat fides tua. » Quae omnino nihil ad rem. Non enim quærimus, an Romanus Pontifex possit fieri hæreticus, quod isti posse fieri passim confitentur ; sed utrum hæresim definire possit, quod etiam non hæreticum facere posse constat.
Neque enim necesse est, ut sit hæreticus, qui hæretica definiat, cum possit id facere non hæretico et contumace animo ; atque ipse Cyprianus rebaptizationis hæresim, ipse non hæreticus, [281] habito concilio definierit. Jam quorsum id spectat, quod neget Gregorius VII Romanæ Sedi ullum unquam præpositum fuisse hæreticum ; nullum item præponendum esse confidat ? An eo ut nullus Romanus Pontifex futurus sit unquam hæreticus ? Id ne ipsi quidem dixerint. Vel ergo Gregorius VII nimius fuerit, vel pia illa sit ejus fiducia, non certissima fides, non dogma catholicum ; quod ipsa verba præferunt, si quis caute attendent.
Atque hinc liquido patet, quam indiligenter in hac quæstione versentur, qui hos locos non satis consideratos lectosque venditant. Neque tamen mirum, si Gregorius VII asseverare ausus esset, Romanum Pontificem non posse fieri hæreticum, qui etiam id asserere ausus est : « Quod Romanus Pontifex, si canonice fuerit ordinatus , meritis beati Petri indubitanter efficitur sanctus,6 » ut etiam inter ejus dictatas fertur.7 Neque tamen ibi legimus, Romanum Pontificem errare non posse ; adeo id supra hominem in sanctis quoque visum est : sed hoc tantum, « Ecclesiam Romanam nunquam errasse ; nunquam erraturam ; catholicum non haberi, qui non concordat Romanæ Ecclesiæ : » quod nos quoque credimus , omnique ope asserimus.
Footnotes
-
Anon., Tract. de libert., etc, lib. VII, c. xii, n. 11. ↩
-
Leon. IX, epist. v, ad Petr. Ant., tom. IX Conc., col. 975. ↩
-
Anon., ibid. , n. 8. ↩
-
Ep. Ignat. Constant. ad Nicol., I, inter act. Conc., viii, act. iii ; tom. VIII, col 1009. ↩
-
Anon., ibid., Greg. VII, lib. VIII, ep. i, ad archiep. Syn., tom. X, Conc., col. 249. ↩
-
Greg, VII, lib. II, int. Dictat. post ep. lv, ibid., col. 111. Vid. etiam lib. VIII, epist. xxi ad Herim. , col. 273. ↩
-
Ces paroles, qu'on rapporte tantôt d'une manière, tantôt d'une autre, sont falsifiées. ↩
Chapter 344 of 396