Skip to the text

Caput XXV. Ante schismatis magni tempus appellationes à Papa ad concilium, exactœ pecuniæ gratia, frequentatæ ab Anglis : adversus Bonifatium VIII à Gallis ; adversus Joannem XX…

Ante schismatis magni tempus appellationes à Papa ad concilium, exactœ pecuniæ gratia, frequentatæ ab Anglis : adversus Bonifatium VIII à Gallis ; adversus Joannem XXII à Franciscanis. nullo pontificio decreto condemnatæ.

Qui appellationes à Papa ad concilium oppugnant, id asseverant passim, eas fuisse ignotas ante illud luctuosum schisma sub Urbano VI et successoribus ; quod est falsissimum . Anno enim 1246, ecclesia Anglicana maxime catholica Sedique apostolicæ addictissima, grandi pecunia imperata, adversus Innocentium IV ad concilii Lugdunensis tutelam se contulit. Post ipsum concilium, gravata iterum, multa supplicatione recurrit ad Papam. Quo nihil curante, ad legatos suos hæc scribit : « Cum igitur huic exactioni contradicat ecclesia Anglicana, per procuratores, ut [323] hanc contradictionem communem Domino Papæ insinuare velitis pro statu ecclesiæ Anglicanæ, præsentiam Domini nostri Jesu Christi appellantes, et concilii universalis aliquo tempore per Dei gratiam convocandi. » Testis Matthæus Parisiensis, in Henrico III, ad annum 1246.1

Matthæus Vestmonasteriensis ad eumdem annum refert, quod Papa graviter succensuerit Anglis, eo quod ausi erant de oppressionibus et injuriis conqueri in concilio, Lugdunensi scilicet.

At ad annum 1264, sub Urbano IV et Henrico III, idem refert historicus, à cardinale Salinensi legato apostolico, excommunicatos barones Anglos urbesque interdictas : « At illi, inquit , sententiam ipsam contra justitiam illatam attendentes, appellarunt ad Papam, ad meliora tempora, vel ad generale concilium, necnon et supremum judicem, certis de causis et rationibus commendabilibus : quæ postea appellatio, in Anglià congregato apud Radingam concilio, recitata est, et ab episcopis approbata et executa. » En appellatio ad Papam et ad concilium generale, ut si Papa defuisset, concilii tutela superesset, idque habito concilio ab episcopis approbatum et executioni datum.

Anno 1267, cum Angli à legato ejusdem Urbani multis exactionibus gravarentur , « appellant ad Sedem apostolicam, et etiam ad generale concilium, vel, si necesse foret, ad summum judicem. » Hoc refert Matthæus Parisiensis ad eumdem annum.

De Bonifacii VIII ac Philippi IV Pulchri rebus, per aliam occasionem multa jam diximus.2 Quæ ad hanc quæstionem spectent hæc sunt.

Bonifacium recordemur adversus supremam regis auctoritatem ea molitum, quæ universi regni ordines improbarint. Cum illa contentio ad extremum devenisset, ac Bonifacius, non ipse quidem, excommunicaret regem, sed tamen declararet variis modis in excommunicationem latæ sententiæ incidisse,3 rex [324] totius regni cœtum habuit ; quo in cœtu prodierunt qui Bonifatium hæresis, impietatis, multorum aliorum criminum accusarent ; et concilium generale, quod de his cognosceret, omni ope procurare peterent.4 Neque vero contendebant hæresim esse notoriam ; sed tantum ea quæ objicerent, se sacro concilio probaturos. Interim se, qui talia suscepissent, in concilii tutela adversus Bonifacium esse voluerunt ; à futuris gravaminibus ad illud provocarunt. Huic provocationi rex et universi ordines assenserunt : Prælati magno numero, ad quos alii postea accesserunt, pollicentur se regem ac regiam familiam, regnique libertates et jura, contra quemcumque, etiam contra Bonifacium defensuros, salva Sedis apostolicæ reverentia : neque ullis adversus hæc ejus sententiis decretisve adhæsuros. His consensit universitas Parisiensis, omnes regni ordines, capitula, religiosi conventus, atque adversus omnia, quæ Bonifacius moliretur, concilii œcumenici protectione se muniunt.

His liquet, non tantum hæresis, sed multorum etiam aliorum criminum causa, concilium œcumenicum postulatum, atque ad id appellatum, etiam ad regni tuenda jura : non quod jura regia in synodi potestate ponerent ; sed quod ea defensuros, adversus Bonifacii minas, concilii generalis præsidium tueretur.

Addebant et de sanctorum locorum ab infidelibus occupatorum restitutione ; atque ut omnium animis satisfacerent, omnes, quas poterant concilii congregandi causas congerebant. Hæc acta sunt anno fere 1303.

Bonifacius eodem anno, edito diplomate, firmat regem in excommunicationem incidisse : blasphemiæ imputat imputata sibi crimina : « concilium sine se non posse convocari » dicit ; seque processurum, « non obstante hujus frivolæ appellationis obtentu, quæ ad majorem, vel parem, sive mortalem aliquem non potuit interponi.5 » De appellatione ad concilium nihil dicit gravius ; [325] atque etiam id quod dicit, auctoritate est vacuum, cum ea Bulla inter eas sit, quas Clementis V jussu erasas vidimus.6

Idem Bonifacius regem ultima sententia proscripturus, quæ tamen prolata non est, propter Pontificis interitum, multas causas excommunicationis obtendit, nihil de appellatione ad futurum concilium.

Ejus quoque successores Benedictus XI et Clemens V, hujus provocationis gratia, nihil regi aut regni ordinibus, ipsisque adeo prælatis ac religiosis succensuerunt.

Joannem XXII adversus appellantes ad œcumenicum concilium, à definitione fidei, quam ipse protulerat, nihil decrevisse, suo loco vidimus.7

Hæc quidem Constantiense concilium præcesserunt ; ne quis existimet, ab ejus decretis ortum habuisse, sed à prisca, omnino traditione manasse, quod concilium Papa præstare est creditum.

Footnotes

  1. Matth. Paris., Hist. Angl. in Henr. III, an. 1246. Vid. Epist. Angl. in Conc. Lugd. ↩

  2. Sup. ; lib. III, c. xxiii, xxiv, xxv. ↩

  3. Canonistæ docent duplicem esse de jure excommunicationem, alteram comminatoriam tantum, quam vocant ferendæ sententiae, alteram autem latæ sententiæ, de qua sic dicit Eveillon : Elle a telle force, qu'au même instant que quelqu'un transgresse l'ordonnance, il encourt l'excommunication,... sans qu'il soit besoin d'y apporter aucune forme, ni prononcer sentence contre lui. Traité des Excom., cap. xii, p. 117. ( Edit. Leroy.) ↩

  4. Vid. Hist. du différ. de Bonif. VIII, p. 101 et seq. ↩

  5. Ibid., p. 160. ↩

  6. Sup., lib. III, c. xxv. ↩

  7. Ibid., lib. IX, c. xliv. ↩

Chapter 359 of 396