Caput XIV. Dubium resolvitur : Ecclesiæ Sedisque Romanæ firmitas, ab Ecclesiæ catholicæ firmitate : Ecclesiæ Romanæ traditio, universalis traditionis pars ac specimen
Dubium resolvitur : Ecclesiæ Sedisque Romanæ firmitas, ab Ecclesiæ catholicæ firmitate : Ecclesiæ Romanæ traditio, universalis traditionis pars ac specimen.
Dices ex antedictis, nec ipsam quidem Romanam peculiarem Ecclesiam Sedemque apostolicam satis esse firmam ; cum ostenderimus de Romanorum Pontificum, Cœlestini, Leonis, Agathonis, aliorumque decretis in synodis œcumenicis habitam quæstionem ; cum ea decreta, toto clero Romano consentiente, Agathonis etiam toto fere Occidentali concilio probante et condecernente, edita fuerint.
Id qui objiciunt, non satis advertunt, quid immotum invictumque dixerimus ; nempe id quod infixum penitus insertumque sit. Hæc est illa Petri, hæc est Romana fides, quam ipsa successio certi instar firmique dogmatis attulerit. Neque vero probamus [288] Turrecrematam aliosque docere visos, Papam quidem per sese errare in fide, etiam prædicando et definiendo posse ; non autem si cum cardinalibus ac synodo sua deliberet ; tanquam peculiaris Papæ synodus, aut cardinalium collegium, id Papæ tribuant, ut errare non possit. Certiora cogitent oportet, qui Ecclesiæ Romanæ Sedisque apostolicæ inviolabilem statum fidemque prædicent ; nempe id eventurum nunquam, ut quemadmodum Ecclesiæ, exempli gratia, Constantinopolitanæ, Alexandrinæ, et nunc anglicanæ, Danicæ ; ita Ecclesiæ Romanæ error inhaereat ; quem contumace proposito tueatur, et à veræ Ecclesiæ se abrumpat sinu. Neque vero unquam Romani Pontifices refugerunt, ut quod cleri sui consensu judicassent, cum œcumenica synodo, si res postularet, æquo animo retractarent. Quo profecto constabat, si aliquid forte erroris irreperet, certe abesse contumaciam, qua sola fit hæresis. Quin vidimus sanctum Zozimum cum clero suo sedentem comprobasse quidem Cælestii fidem, at nulla contumacia ; atque ab africanis Patribus commonitum, statim ad meliora ac prisca rediisse. Quanto magis si tota Ecclesia, aut œcumenica synodus ipsum commonuisset.
Unam ergo Ecclesiam catholicam, utpote Spiritus sancti magisterio instructam, quæque eam repræsentet, synodum œcumenicam, eam esse credimus, in quam circa fidem nullus unquam obrepat defectus, neque per contumaciam, neque per imprudentiam : clerum vero Romanum, si quid erraret, ab Ecclesia catholica, atque ejus œcumenica synodo dirigi, revocari, doceri debere perficique omnino, ne error inolescat. Unde illa Romanæ Ecclesiæ, Sedisque apostolicæ invicta firmitas, ipsa Ecclesiæ catholicæ firmitate constat : quæ quidem Ecclesia Catholica, cum ex Christi promissione sit immobilis, Petri successionem, eique conjunctam principalem Ecclesiam Sedemque Romanam, partem Ecclesiæ necessariam, ea vi, quæ totum continet, stare quoque oportet.
Quamobrem firma quidem est Sedis Romanæ atque inconcussa traditio ; sed illud robur catholicæ Ecclesiæ traditione constat. Unde Augustinus vim traditionis exponens, id semper inculcat,1 [289] ut quæ per universam custodiuntur Ecclesiam, nonnisi ab apostolis tradita et commendata credantur. Et Vincentius Lirinensis firmum et inconcussum id esse definit, « quod ubique, quod semper est.2 » Cui congruit Tertulliani sententia : « Quod apud multos unum invenitur, non est erratum, sed traditum3 ; » quo concludit fieri non potuisse, « ut tot ac tantæ Ecclesiæ in unam fidem erraverint. » Tum illud præcipuum, possibile non fuisse, ut Spiritus sanctus « nullam earum ia veritatem deduceret, ad hoc missus à Christo ut esset Doctor veritatis. » Atque hinc illud invictum, « ut veritas nobis adjudicetur, quicumque in ea regula incedimus, quam Ecclesia ab apostolis, apostoli à Christo, Christus à Deo tradidit.4 » Quæ clare demonstrant vim traditionis in universalis Ecclesiæ consensione esse positam ; in qua quippe sit certissimum Spiritus sancti magisterium. Neque ab ea sententia abludit his antiquior Irenæus : « Ecclesia enim, inquit, per universum orbem usque ad fines terræ seminata, et ab apostolis et à discipulis eorum accepit eam fidem, quæ est in unum Deum.5 » Ac rursus : « Hanc prædicationem cum acceperit et hanc fidem Ecclesia, et quidem in universum mundum disseminata, diligenter custodit quasi unam domum inhabitans.6 » Pulchre, ut totius orbis terrarum tam fida sit, quam unius domus consensio . Atque iterum : « Traditionem itaque apostolorum, in toto mundo manifestatam, in omni Ecclesia adest respicere omnibus qui vera velint videre7 ; » et continuo hujus universalis traditionis egregium specimen editurus, Ecclesiæ principalis, Romanæ scilicet, traditionem adducit, qua, inquit, « confundimus eos, qui quoquo modo præterquam oportet colligunt.8 » Ac meritò universali traditione proposita, partem ejus necessariam, Ecclesiæ Romanæ traditionem commendat ; cum profecto certum esset, non potuisse fieri, ut à reliquis ecclesiis discreparet, in qua omnes unitatem servare debeant.
Quæ cum ita sint, apparet Ecclesiam catholicam primitus esse immotam, cui dictum sit : « Portæ inferi non prævalebunt [290] adversus eam ; » et : « Ecce ego vobiscum sum : » Ecclesiam vero Romanam ità esse immotam, ut partem Ecclesiæ principalem summeque necessariam ; quæ Mater ac magistra Ecclesiarum, totam ipsam Ecclesiam Matrem ac magistram agnoscat.
Atque hinc obiter illud solvitur, quod passim objiciunt : Non est discipulus super magistrum9 : nec si discipulorum turba millies congregetur, ideo magistrum auctoritate vincet. Id quidem Christum de se dicere, ut magistro unico, sequentia docent ; nec servus super Dominum suum. Neque enim Christiani alterius quam Christi servi sumus ; sed propter reverentiam quorumdam Romanorum Pontificum, qui hunc sibi locum attribuunt, respondemus ex antedictis : in christiana Ecclesia docendi auctoritatem acceptæ à Christo per apostolos traditionis nisi testimonio. Porro traditionis omnes episcopi testes sunt ; ac vis testimonii testium consensu constat. Summa ergo auctoritas in eo consensu est posita. Tum Papa, in Christi nomine, respectu Ecclesiarum particularium est magister ille quidem, sed respectu Ecclesiæ catholicæ discipulus, cum in Ecclesiæ catholicæ consensione manifestum appareat Spiritus sancti magisterium
Footnotes
-
Aug., de Bapt. contra Donat., lib. II, cap. vii, n. 12 ; tom. lX., col. 102. lib . IV, cap. xxiv, n. 31, col. 140. Ep. Liv, al. cxviii, n. 1 ; tom. II. col. 124. ↩
-
Vinc. Lirin., Comm. i, c. iii, tom. V I I Bibl. Patr., p. 250. ↩
-
Tertull., de Prœscr. adv. hæret., cap. xxviii. ↩
-
Ibid., xxxvii. ↩
-
Iren., lib. I cont. hæres., c. x, n . i, p. 48. ↩
-
lbid., n. 2, p. 49. ↩
-
Id., lib. III, c. iii, n. 1, p. 175. ↩
-
Ibid., n. 2. ↩
-
Matth. x, 24. ↩
Chapter 348 of 396