Caput XVII. Testimonium ex cleri Gallicani cœtu anno 1626 petitum : alia argumenta ex Janseniano negotio deprompta solvuntur : conventus anni 1653, Bullæque solemnis acceptatio
Testimonium ex cleri Gallicani cœtu anno 1626 petitum : alia argumenta ex Janseniano negotio deprompta solvuntur : conventus anni 1653, Bullæque solemnis acceptatio.
At enim objiciunt,1 male hæc à nobis memorari tanquam Ecclesiæ Gallicanæ dogmata, cum à cleri Gallicani cœtu recente memoria rejecta sint. Atque hic referunt comitiorum generalium anni 1626 articulum cxxxvii, in quo hæc verba sunt : « Hortandos episcopos, uti Sedem observent apostolicam, Ecclesiamque Romanam infallibili Dei promissione fundatam.2 » At quorsum nobis hæc objiciunt quæ tuemur ? Certe enim Sedem apostolicam, partem Ecclesiæ principalem, atque omnium caput, ea promissione, qua totum ipsum nititur fulciri diximus. Gravius illud putant quod subditur : « Petro cum clavibus datam infallibilitatem fidei, quam videmus, divinæ potentiæ miraculo, in Petri successoribus ad hodiernum usque diem immobilem permanere. » Quis enim nostrum negat, Petro promissam eam, quæ nunquam deficiat, fidem, atque in ejus successoribus, divina Providentia permansisse, ac porro permansuram fidem, summa quidem ipsa, ita ut ipsa series atque successio nunquam à fide abrumpatur, quemadmodum a Patribus intellectum esse vidimus. Miror hæc à viris gravibus, atque à novissimo auctore anonymo venditari.3 Neque pluris valet id quod à Gallicanis depromit episcopis,4 in ea epistola, quam ad Innocentium X, anno 1653, de condemnandis Jansenii propositionibus perscripserunt : « Majores Ecclesiæ causas ad Sedem apostolicam referri, solemnis Ecclesiæ mos est, quem fides Petri nunquam deficiens perpetuo retineri pro juro suo postulat.5 » Quæ sane nihil contra nos, qui confitemur fidem Petri in Sede apostolica minime defecturam atque ejus rei gratia fidei causas ad eam referendas . Hæc ergo ex communi traditione desumpta nobis objici ratio non sinit . Sed [302] quia ex Jansenii negotio, alia argumenta ducunt, quæ magni putant ponderis, rem ipsam ab exordio repetamus.
Primum ergo prodiit ea epistola anni 1653, qua plurimi episcopi Gallicani Cornelii Jansenii Iprensis episcopi libro posthumo et doctrina commoti, à Summo Pontifice flagitabant, ut quinque præsertim propositiones epistolæ insertas , « de quibus disceptatio periculosior et contentio ardentior esset, sua Sanctitas expenderet, ac perspicuam ac certam de unaquaque sententiam ferret.6 » Hæc summa epistolæ est, cui octoginta [a) circiter episcopi subscripserunt.
Re diu perpensa, multisque et gravissimis habitis consultationibus, Innocentius X, uti rogatus fuerat, sententiam tulit de illis quinque omnium sermone celebratis propositionibus, « de quibus occasione libri, cui titulus : Augustini Cornelii Jansenii Iprensis episcopi, inter alias ejus opiniones orta fuerit præsertim in Galliis controversia7 ; » quas propositiones singulas Pontifex sua nota confixit, « nec tamen probatis aliis opinionibus quæ continentur in dicto Jansenii libro ; » datum pridie Kalendarum Junii, anno 1653, pontificatus ix.
Eam definitionem per Nuntium apostolicum misit in Galliam cum duplici Brevi apostolico, altero ad Regem, altero ad episcopos Gallicanos.8 Rex, 4 Julii, anno 1653, dedit Patentes, quas vocant, litteras ad archiepiscopos et episcopos. His cum declarasset nihil Innocentii Constitutione contineri, « quod ecclesiæ Gallicanæ libertatibus et regiæ coronæ juribus esset adversum,9 » episcopos hortabatur atque admonebat, ut eam publicarent et executioni darent. Nam quod primum irrepserat, id etiam jubere regem, clero postulante, sublatum est.
Quid deinde in recipienda atque publicanda pontificia Constitutione episcopi Gallicani gesserint, docet relatio, anno 1655, jussu congregationis cleri Gallicani lingua vulgari facta atque edita ad rei memoriam sempiternam ; atque à quadraginta [303] episcopis, totoque ipsis adjuncto presbyterio, universi cleri nomine subsignata.
Quæ ergo doceat illa relatio hæc sunt. Primum quidem visum esse, « ut ad firmiorem Constitutionis executionem, Sedisque apostolicæ majorem dignitatem, atque episcopatus honorem, ipsa constitutio facto episcoporum cœtu reciperetur atque firmaretur.10 » Habitus ille cœtus undecimo Julii anno 1653, in ipsa regia, in ea scilicet Luparæi palatii parte, in qua morabatur eminentissimus Julius cardinalis Mazarinus, præcipuus regni administer, qui sacro cœtui præsidebat.
Ibi primum lectæ sunt Patentes litteræ, observatumque ab episcopis, à rege « pro more declaratum, ipsam Constitutionem nihil regni juribus nocituram, jussosque regis administros, ut operam suam in exequenda Bulla episcopis adjungerent. Cæterum quod attineret ad Constitutionis solemnem receptionem, quæ auctoritate ecclesiastica fieret, id totum episcopali deliberationi à rege permissum.11 » Atque iterum : « Definitionem à Papa editam, liberæ episcoporum deliberationi relinquendam, ut ejus publicationem atque executionem decernerent, nullo coacti judicio sæcularis potestatis. »
De ipsa deliberatione, sic est in nostra relatione proditum : « Cum Constitutionis materia et argumentum à duodecim annis per Gallias agitatum, omnibus notum esset, facile agnitum, pontificia Constitutione, firmatam antiquam Ecclesiæ fidem à conciliis ac Patribus traditam, atque in concilio Tridentino innovatam... Itaque communi omnium sententia conclusum ab episcopis congregatis, ut acceptarent Sullam, omnique obsequio ac reverentia susciperent, quæ in ea decisa essent.12 » Sic à clero Gallicano pontificia Constitutio, facta deliberatione, suscepta et acceptata est. Quam vocem rei exponendæ necessariam condonari nobis volumus : ut quæ lingua nostra aliquid spontaneum, atque, ut ita dicam, auctoritativum sonet.
Hic subit recordatio susceptæ à majoribus nostris sancti Leonis adversus Eutychen epistolæ : « Quod in ea recognoscerent fidei [304] suæ sensum, et ita se semper ex paterna traditione lætentur tenuisse.13 » Jam ad relationem redeamus.
Decretum in eadem congregatione episcoporum, ut ad Summum Pontificem et ad omnes episcopos scriberetur : utque epistola ad episcopos ita conscriberetur, ut episcopis gallicanis constaret integrum jus definiendarum, primo certe gradu primoque instantia, fidei quæstionum, ubi id utile videretur ; sive pœnas juris decernendo adversus manifestos hæreticos, sive res dubias, congregatione habita, decidendo.14 » Sic ecclesia Gallicana juris episcopalis ubique recordatur.
Epistolæ, congregatione habita, lectæ, probatae ac subsignatæ sunt ab omnibus episcopis, 15 Julii.
Epistola ad Papam hæc habet : « Non solum ex Christi Domini nostri pollicitatione Petro facta, sed etiam ex actis priorum Pontificum, et anathematismis adversus Apollinarium et Macedonium, nondum ab ulla œcumenica synodo damnatos, à Damaso paulo antea jactis ; judicia pro sancienda regula fidei, à Summis Pontificibus lata, super episcoporum consultatione (sive suam in actis relationis sententiam ponant, sive omittant, prout illis collibuerit) divina æque ac summa per universam Ecclesiam auctoritate niti : cui christiani omnes ex officio, ipsius quoque mentis obsequium præstare teneantur.15 » Quo loco id volebant, non esse semper necessariam synodi œcumenicæ sententiam, ut christiani ad fidei officium tenerentur ; sed omnino sufficere, consulentibus episcopis, Romani Pontificis auctoritatem ; si quidem decretum ejus reciperetur, ut ipsi fecerant, atque à se factum esse gestis indiderant ad rei memoriam.16
In epistola ad Episcopos diserte scriptum erat : « Et ad episcoporum necessariam atque essentialem dignitatem pertinere, ut de fidei quæstionibus primam ferrent sententiam ; et ne id facerent (episcopos qui Papam constituerant) animorum dissensionibus fuisse prohibitos.17 »
Addebant : ad nos Constitutione perlata, « episcopos [305] congregatos, ut deliberarent quid in hoc negotio facto opus esset, uno spiritu, uno corde, uno ore ita consensisse ad recipiendum illius judicium, cui per unitatem christiani episcopatus hierarchica subordinatione colligati essent ; ut merito crediderent propositionum condemnationem, una cum eo à se quoque esse prolatam ac pronuntiatam. » Sic se episcopos hoc est, conjudices et condecernentes, quod sæpe diximus ; suumque consensum, non nudi obsequii, sed etiam judicii, decretique ecclesiastici loco esse meminerant.
Hæc triginta episcopi decreverunt, subsignarunt, tota Gallia divulgarunt ; eoque spiritu omnes episcopi Constitutionem ad se ab eo cœtu missam receperunt ; ut dubium non sit, quin communis is fuerit ecclesiæ Gallicanæ sensus.
Footnotes
-
Anon . , de Libert., etc. lib. IX, c. x, n . 3 . ↩
-
Avis de l'Assemblée du clergé à MM. les archevêques et évêques, du 20 janv. 1626, art. cxxxvii. ↩
-
Anon., loc. jam cit. ↩
-
Id. lib. VII, c. xvii, n. 12. ↩
-
Relat. des délibèr. du Clergé de France ; Paris, Vitré, 1661, p. 25. ↩
-
Relat. des délib. du Clergé de France ; Paris, Vitré, 1661, p. 26. ↩
-
Bull. Innoc. X, ibid., p. 28. ↩
-
Ibid., p. 21 et 33. ↩
-
Déclarat. du Roi, etc., ibid., p. 34. ↩
-
Déclaration du Roi, etc, ibid., pag. 5 . ↩
-
Ibid., pag . 6. ↩
-
Ibid., pag. 7. ↩
-
Ep. syn. episc. Gall. ad Leon. Magn., tom. III Conc. , col. 1329 ; inter Leon. spost epist. Lxxvi, al. li. ↩
-
Relat., p. 8. ↩
-
Ibid. , p. 36. ↩
-
Ibid., p. 40. ↩
-
Ibid., p. 41. ↩
Chapter 351 of 396