Skip to the text

Caput VII. Libellus à sancto Hormisdâ ad Ecclesias orientales missus : ab eisdam Ecclesiis subsignatus mittitur eidem Papæ ; tum sancto Agapeto, Nicolao I, atque Adriano II : pr…

Libellus à sancto Hormisdâ ad Ecclesias orientales missus : ab eisdam Ecclesiis subsignatus mittitur eidem Papæ ; tum sancto Agapeto, Nicolao I, atque Adriano II : prædicata in eo libello Romana fides nunquam defectura.

Sancti Hormisdæ, ac Justini Augusti tempore, Ecclesiæ orientales hanc adversus Acacium Eutychetis defensorem , à beatissimo Papa missam formulam jussi subscripserunt : « Prima salus est, rectæ fidei regulam custodire, et à Patrum traditione nullatenus deviare ; quia non potest Domini nostri Jesu Christi prætermitti sententia dicentis : Tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam. Hæc quæ dicta sunt, rerum probantur effectibus, quia in Sede apostolica immaculata est semper servata religio.1 » Ergo ut semper servaretur, ad hæc Christi promissa referunt. Subdunt postea : « Unde sequentes in omnibus apostolicam Sedem, et prædicantes ejus omnia constituta, spero ut in una communione vobiscum, quam Sedes apostolica prædicat, esse merear , in qua est integra et verax christianæ religionis soliditas : promittens etiam sequestratos à communione Ecclesiæ catholicæ , id est, non in omnibus consentientes Sedi apostolicæ, eorum nomina inter sacra non recitanda esse mysteria. Hanc autem professionem meam, propria manu scripsi, et tibi Hormisdæ sancto et venerabili Papæ urbis Romæ obtuli. » Atque hæc professio ab Hormisdâ Pontifice dictata, ab omnibus episcopis orientalibus, eorumque antesignanis Constantinopolitanis patriarchis, est recepta. Qua de re occidentales episcopi, præsertim gallicani, multum in Domino collætantur2 ; ut certum sit, hanc formulam à tota Ecclesia catholica comprobatam. [273]

Eamdem fidem Justinianus Imperator ad sanctum Agapetum Papam à se subsignatam, iteratis vicibus mittit ; in secunda vero subscriptione sic legitur : « Quapropter sicut præfati sumus, sequentes in omnibus Sedem apostolicam, quæ ab ea statuta sunt prædicamus, ac promittimus ista inconcusse servari, et compellere, ut juxta tenorem libelli istius, omnes faciant episcopi : ut sanctissimi quidem patriarchæ ad vestram faciant sanctitatem, metropolitani vero patriarchis, et alii ut suis faciant metropolitanis, quatenus per omnia sancta catholica Ecclesia nostra suam habeat firmitatem3 ; » universali scilicet, ut sæpe diximus, consensione constantem.

Omnes ergo Ecclesiæ, subsignata formula, profitebantur Romanam fidem, Sedis apostolicæ et Ecclesiæ Romanæ fidem, integra et perfecta soliditate constare ; ac, ne unquam deficiat, certa Domini pollicitatione firmatam . Nempe hanc fidem ab episcopis ad metropolitanos, ab his ad patriarchas, à patriarchis ad Papam mitti oportebat ; ut omnium confessionem unus exciperet, ac pro confessione fidei, communionem omnibus unitatemque rependeret.

Hanc professionem eodem initio, eadem conclusione, additis subinde hæresibus atque hæreticis, qui suis temporibus Ecclesiam conturbassent, per secuta sæcula frequentatam scimus* Hanc uti sancto Hormisdæ Papæ sanctoque Agapeto, ac Nicolao I, omnes episcopi fecerant ; ita iisdem verbis Adriano II Papæ, Nicolai successori, factam in concilio octavo œcumenico legimus.4 Hæc ergo ubique diffusa ; omnibus sæculis propagata, ab œcumenico concilio consecrata, quis respuat christianus ?

Interim id observemus, quid fixum ac divina pollicitatione firmatum ubique inculcetur ; nempe id, Sedis apostolicæ atque Ecclesiæ Romanæ fidem minime perituram.

Neque eo secius per eadem tempora de ipsis Romanorum Pontificum definitionibus quæsitum, deliberatum, retractatum, factoque examine judicatum fuit, in conciliis vi, vii, viii. Neque obstitit sancti Papæ Hormisdæ sententia adversus Scythas [274] monachos, quominus eorum de uno Trinitatis crucifixo doctrina toti Ecclesia probaretur, ut suo loco vidimus.5

Footnotes

  1. Exemp. libell. Joan. C. P. ad Hormisd., tom. IV Conc., col. 1486, 1487. ↩

  2. Epist. Avil. Vienn. ad Hormisd., ibid., col. 1445. ↩

  3. Confess. Justin. ad Agap., ibid. col. 1790 . ii Conf., col. 1801, 1802. ↩

  4. Conc., viii, act. i ; tom. VIII Conc., col. 988, 989. ↩

  5. Sup., lib, IX, c. xvi et seq. ↩

Chapter 341 of 396