Caput IV. Promissio in illa precatione, ut non deficiat fides tua : fides Petri quid sit ? nunquam defectura, neque in ipso Petro ; neque in catholica Ecclesia ; neque in Sede a…
Promissio in illa precatione, ut non deficiat fides tua : fides Petri quid sit ? nunquam defectura, neque in ipso Petro ; neque in catholica Ecclesia ; neque in Sede apostolica, seu peculiari Petri Ecclesia.
Atque hæc sunt, quæ pertinent ad Christi praeceptionem ; Confirma fratres tuos. Jam ad promissionem ista : Rogavi pro te, ut non deficiat fides tua : quæ quidem promissio multipliciter intelligi potest, pro multiplice personæ Petri intellectu.
Est enim primum Petrus singularis, cui Christus, teste Augustino, promiserit, « ut haberet in fide Uberrimam, fortissimam, invictissimam, perseverantissimam voluntatem.1 » Quo [265] sensu promissio solum Petrum spectat, non autem successores ; quos in fide confirmatos, nemo, credo, nisi insipientissimus dixerit.
Et ea quidem promissione ad exequendum officium Petrus juvabatur. Quis enim dubitet promptius illud fuisse ac certius, ut confirmatus in fide confirmaret : quod Christus Petro significavit his verbis : « Simon, Simon ; ecce Satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum ; ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua.2 » Quo loco Leo præclare : « Pro fide Petri proprie supplicatur, tanquam aliorum status certior sit futurus, si mens Principis victa non fuerit.3 » Neque propterea Petri successores id habent, ut in fide confirmentur, sicut non omnes habent illam eminentissimam charitatem, qua Petrus plus cæteris Christum diligens audire meruit : Pasce oves meas .4
Hoc igitur est quod Petro in propria persona promissum est, neque ad posteros transiturum ; nempe ut in fide et gratia confirmetur. Jam quod sit ad posteros transiturum, ex alia duplici Petri persona pendet .
Petrus enim præter personam suam, aliam personam gerit, nempe Ecclesiæ universæ ; quod ipsum ad ejus primatum pertinet, sicut Augustinum dicentem audivimus : « Petrus Ecclesiæ gestabat in figura personam, propter primatum quem in discipulis habuit.5 » Cum ergo Petro dicitur pro hujus personæ ratione : Non deficiet fides tua , hoc nempe est, non deficiet Ecclesiæ catholicæ fides, cujus tu figuram atque personam propter primatum geris ; ac jubetur postea confirmare fratres , qui primatu imposito tantam personam induerit.
Neque immerito Petro dicitur : Non deficiet fides tua ; fides illa scilicet, quæ cum sit christianorum omnium, vel maxime est tua ; quod eam primus omnium atque omnium nomine prædicaveris .
Hunc sensum interpretes sæpe memorati secuti sunt ; ad eumque alludere videtur Augustinus : « Dicente Christo, Rogavi pro [266] te , ut non deficiat fides tua, intelligamus ei dictum, qui ædificatur super petram,6 » hoc est, omnibus in Christo perseveraturis.
Hic ergo secundus sensus, pro secundo intellectu personæ Petri, totam in se repræsentantis Ecclesiam, ac maxime electos. At tertio modo, Petrus intelligi potest strictiore significatu, ut qui non modo Ecclesiæ universæ personam susceperit, sed successores in primatu suos, eorumque curæ commissam peculiarem Ecclesiam, Romanam scilicet, singulari titulo repræsentet. Quo etiam sensu, merito Petro dicitur : Non deficiet fides tua ; cum nunquam futurum sit, ut Petri successores eorumque universa series atque successio, Sedesque cui præsint, atque Ecclesia quam docendam et regendam susceperint, à vera fide evellantur.
Footnotes
Chapter 338 of 396