Caput II. Ipse Petrus et Petri successores, propter injunctum officium prædicandæ et asserendæ fidei, Ecclesiæ fundamentum, huic officio merito adjunctæ claves
Ipse Petrus et Petri successores, propter injunctum officium prædicandæ et asserendæ fidei, Ecclesiæ fundamentum, huic officio merito adjunctæ claves.
Neque minus ipse Petrus, ejusque successor Romanus Pontifex, tanto in ædificio fundamenti loco est, ut qui, ex commisso munere, ecclesiastici regiminis princeps, præcipuique ac fundamentalis officii, prædicandæ scilicet et asserendæ fidei, caput executorque sit.
Qua ex re, si quis sequi putat, Romanum Pontificem commissi officii gratia fundamento comparatum, ideo in exponenda fide [261] esse infallibilem, fallitur : aliud enim est, ut ei aliquid officii injungatur ; aliud, ut illud procul omni dubio præstiturum esse constet.
Atque ut officium, quemadmodum oportet, ab ipso effectu secernamus, advertendum superest, cui rei Christus æternæ stabilitatis promissionem adjecerit : an ipsi Pontifici, an vero Ecclesiæ ? Ecclesiæ certe, ut verba declarant : Et portæ, inquit, inferi non prævalebunt adversus eam,1 Ecclesiam scilicet, ut et verborum docet ipsa connexio, et Leo atque alii Patres luculentissime profitentur .2 Cui loco convenire alia Christi dicta jam vidimus, quale illud est : « Si Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus3 : » — « Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem sæculi4 ; » et : « Cum venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem.5 » Quæ ad unitatem apostolici ordinis manifeste referuntur. Unde etiam extat illud apostolici primi concilii : « Visum est Spiritui sancto et nobis6 ; » cui congruit illud in symbolo item apostolico, quod attributum est toti et soli Ecclesiæ, certissimum Spiritus sancti magisterium : « Credo in Spiritum sanctum, sanctam Ecclesiam catholicam ; » nihil ut sit clarius, quam ipsi Ecclesiæ catholicæ primitus promissionem, et vim æternæ stabilitatis adjunctam.
At enim, inquiunt, petra ipsa, fundamentum ipsum, per sese est stabile, ipsoque adeo ædificio stabilius ; quippe quo ædificium id habeat ut firmum ac stabile sit. Id qui dicunt, non satis advertunt, ipsa etiam fundamenta posse convelli. Quare Christus æternum structurus ædificium, non in eo præcise reponit æternam ejus ædificii soliditatem, quod in tali ministeriali fundamento, Petro scilicet ac Petri successore, sit positum ; sed quod ipso Christo ædificante consurgat : « Super hanc, inquit, petram ædificabo Ecclesiam meam, et portæ inferi non prævalebunt adversus eam ; » propter aedificantem scilicet Christum, qui et fundamentum posuit, et exstruxit ædificium, et invicta virtute utrumque continet. [262]
Quod ergo moderni quidam eo usque provehuntur, ut in Petro et successoribus, certiorem et clariorem, quam in ipsa catholica Ecclesia, stabilitatem agnoscant ; næ illi nimii sunt, neque tolerandi, quibus clarius ac firmius videatur : Credo Romanum Pontificem infallibilem ; quam : Credo sanctam Ecclesiam, catholicam.
Certum quidem est, Ecclesiam catholicam, constituto Principe, tanquam totius regiminis fundamento, factam esse firmiorem. Neque tamen tu mihi fundamenti similitudinem sic urgeas, ut Ecclesia collapsura sit, si quando Principis cesset officium ; alioquin eum, qui summa in Ecclesia potestate fungatur, non modo infallibilem, sed etiam immortalem esse oportebat : aut si ad extremum urgeri placet fundamenti rationem ac vim, aliud certe est, ut ipsum fundamentum penitus subruatur : aliud, ut sit aliqua in fundamento labes. Primum si acciderit , ruit ædificium ; secundum, non ita : nonnunquam enim opus est ipsum refici fundamentum. Aliquis Petri successor, sive Liberius, sive Honorius, sive quivis alius in tacenda fide officio desit, atque ipsi etiam fidei adversetur ; en aliqua in ipso fundamento labes, quæ ab Ecclesia facile reparari possit ; non item, si Petri officium in totum tolleretur, Christi institutione contempta.
Illud ergo officium, ut constituere, ita destruere nullam humana vis potest ; statque illud immobile à Christo constitutum ecclesiastici regiminis fundamentum.
Quare et illud certum est, in ipsa ministeriali petra, Romano scilicet Pontifice Petri successore, vim esse ; præcipuam illam quidem ac principalem, sed tamen partialem, ut vocant ; ita ut totum ipsum parte sit firmius.
Namque et aliquatenus aptis lapidibus ædificii compages sese ipsa sustentat, mutuamque sibi operam fundamentum ipsum compagesque præstant : atque ut compages fundamento sustentatur, sic fundamentum compage protegitur. Quin ut in papatu maxima, ita in episcopatu magna est à Christo indita vis ; suntque episcopi capita et fundamenta particularium Ecclesiarum, ex [263] quibus universa coalescit, et in vivo ædificio, vivi lapides sese ultro coagmentant ; ipsique fundamento præcipuo, scilicet romanæ Sedi, non nudo tantum obsequio, sed etiam adunati auctoritate provident. Sic illa in infando schismate7 horrenda fundamenti labes, totius compagis ope sanata refectaque est.
Stat ergo æternus ille in Ecclesia Christi, ab ipso Christo constitutus magistratus, ad unitatem movens fideique firmitati ex officio providens. Cui quidem officio merito attributæ claves, solvendique ac ligandi tanta potestas ; ut quidquid in terra solverit vel ligaverit, in cœlo quoquo solutum ligatumque sit ; quibus verbis designari, non personæ injuncto officio defungentis infallibilitatem, sed ipsius officii efficaciam ac vim omnes consentiunt.
Hæc igitur pertinent ad illud Christi dictum : Tu es Petrus, constititque omnino, Petri officium esse Ecclesiæ fundamentum, eo quod Ecclesia unitate consistat, cujus sacramentum ac radix in Petro est.
Footnotes
Chapter 336 of 396