Skip to the text

Caput XXXIV. Recapitulatio eorum quæ hoc postremo libro dicta sunt, de Romanæ Sedis ac fidei firmitate, ac de illis verbis : Tu es Petrus

Recapitulatio eorum quæ hoc postremo libro dicta sunt, de Romanæ Sedis ac fidei firmitate, ac de illis verbis : Tu es Petrus.

Ultimo loco docuimus nostram sententiam cum Romanæ Sedis Romanæque fidei æterna firmitate egregie cohærentem ; consensuque Patrum id obtinuimus, ut qui de hujus aut illius Romani Pontificis definitione dubitassent, haud minus certam tutamque Romanæ fidei Sedique apostolicæ adscriberent æternitatem. Atque hinc argumentum nostrum : si quid esset periculi in ea sententia, quæ Romanum Pontificem negat esse infallibilem, maxime ex eo quod, cum ipse deficeret, Ecclesiæ catholicæ, vel saltem Sedis apostolicæ periclitaretur fides : atqui demonstravimus, ex eo quod Romanus Pontifex unus aut alter deficiat, haud eo minus stare, non modo Ecclesiam catholicam, sed etiam Romanam Sedem atque fidem : ergo in ea sententia nihil est periculi. Quo loco Christi de Petro et successoribus promissa dictaque ex perpetua Patrum traditione ita exposuimus, ut et nostra tueremur, et hæreticorum audaciam retunderemus. Sed quoniam nostri censores Christi dictis præfidere videntur, quæ in hunc contulimus locum, paucis repetimus ; atque id scholastico more, ad juvandos eos, qui hoc genere delectantur.

Locus ille : Tu es Petrus, id effecit ut Petrus, quique, Petri vice, apostolici sive episcopalis collegii Princeps futurus sit, ex officio teneatur, exemplo Petri, communem fidem omnium nomine promere ; omnesque christianos movere ad fidei unitatem ; ex quo sequitur, cum eo munere bene defungitur, ipsum fidemque ab eo expositam esse Ecclesiæ fundamentum.1

Neque vero dicant, quemvis alium episcopum ac doctorem, eo [348] modo futurum Ecclesiæ fundamentum, si vera prædicet. In eo enim vis est ; quod Petrus, ejusque vice Romani Pontifices Petri successores ad id constituti sint. Quo fit ut illud officium, ille magistratus, illa potestas ad unitatem movens fidei, sit Ecclesiæ fundamentum ; neque tolli ab Ecclesia, aut ulla unquam vi labefactari possit.

Dices : Non modo in genere pontificale officium, sed quivis Romanus Pontifex Petri successor, petra est, fundamentum est : ergo immobilis est. Distinguimus : Petra est, fundamentum est, officio ; concedimus : ipsa re, semper et necessario2 ; negamus.

Instant : Immortalis ædificii fundamentum deficere non potest : at Ecclesia immortale ædificium est : ergo quisquis est Ecclesiæ fundamentum, is deficere non potest. Hoc argumento facile concludi posset, Papam ne mori quidem posse, neque vacare posse Sedem apostolicam, ne Ecclesia interiret. Ergo ne nimis probes, ita distinguito : quod immortalis ædificii fundamentum deficere non possit primarium, qui Christus est, verum ; secundarium ac ministeriale, qui Papa est, rursus distinguito : deficere non potest absolute et universim, hoc est, summa ipsa et quoad integram seriem et successionem, verum ; secundum quid et accidentariò et particulariter, falsum est.

Exemplum adduci potest ab ipsa fundamenti ratione, à qua deducta Christi locutio est. Ædificium enim stare nequit, penitus excusso fundamento ; non autem statim omne collabitur, si sit aliqua in fundamento labes facile sarcienda ; Ita fieri nequit, ut ipse primatus, ipsum pontificale officium in Ecclesia intereat ; neque enim institutum à Christo officium aboleri potest. Ipse ergo papatus, ipse primatus, ipsa successio certum fundamentum est : ex Romanis Pontificibus particularibus, velut eximiis lapidibus constat : summa ergo consistat oportet. Certe aliquis lapis, aliquis summus Pontifex excuti ac labefactari potest, nullo totius [349] ædificii periculo ; aliud enim est petram ipsam exscindi, aliud aliquam ejus quassari partem.

Exemplum aliud sumi potest ab ipso episcopatu, qui absolute in Ecclesia cessare non potest, eo quod sit officium à Christo institutum. Neque si aliqui episcopi, ideo ipse episcopatus concidit, dicente Christo ad Apostolos : Ecce ego vobiscum sum. Hæc enim promissa, summa ipsa valent. Ita de papatu dicendum ; nec magis fieri posse, ut papale, quam ut episcopale officium in Ecclesia intereat.

Eodem modo solvitur illud quod aiunt : in eo vim esse, qui petra est ; quemvis autem Papam petram esse : vim ergo repositam non tantum in universis, sed etiam in singulis. Respondetur enim, vim quidem ipsam invictam et inconcussam in eo esse, qui petra principalis et angularis est, nempe in Christo : neque tamen negandum est in ipsa ministeriali petra vim esse, maximam illam quidem ac præcipuam ; sed tamen partialem, ita ut totum ipsum parti prævaleat, ut sæpe diximus. Considerandum quippe est, cui sit firmitatis adjecta promissio, et unde petita sit. Et quidem à Christo petitur : Ædificabo, inquit ; unde continuo ipsi adjicitur Ecclesiæ : Et portæ, inquit, inferi non prævalebunt adversus eam ; ut vim ipsam esse doceat ab eo qui ædificet, qui totum ædificium sua virtute contineat, hoc est ab ipso Christo.

Si qui autem interpretes, illud : Portæ inferi non prævalebunt adversus eam, ad petram quoque referunt, primum quidem pauci sunt, ac pro uno mille in contrarium recensere possumus ; tum qui ita interpretantur, non ipsum Romanum Pontificem semper, sed quemvis fidelem in Christo consistentem spectant : tertio eo nos ducit et verborum tenor, et summa interpretum, ut ipsa Ecclesia sit, contra quam portæ inferi prævalere nequeant : postremo et illud docuimus, quo sensu petra ipsa ministerialis, Sedesque apostolica, Ecclesiarum caput, everti nequeat, ipsa scilicet toti Ecclesiæ corpori promissa et adjectâ vi. [350]

Footnotes

  1. Sup., hoc lib., c. i, ii. ↩

  2. Qu'est-ce qu'un fondement par l'office , et non par la chose même ; un fondement qui ne l'est pas toujours, et nécessairement, tant que l'édifice reste ; un fondement qui peut s'écrouler de temps en temps (dans tel ou tel Pape ), et qui subsiste éternellement ? Qu'est-ce aussi que la pierre dont on va nous parler dans un instant , la pierre fonctionnelle et ministérielle ? C'est ici qu'il faut dire ce qu'on nous disait naguère à la fin du xxiie chapitre : Novellæ sive adinventiones , seu potius ludibria. ↩

Chapter 368 of 396