Skip to the text

Caput XXXIII. Recapitulatio eorum quæ sunt in libro IX

Recapitulatio eorum quæ sunt in libro IX.

His quidem absolvimus quæ ad conciliorum generalium praxim ac traditionem attinebant . At sequente libro de rebus sino concilio generali tractatis dicere aggredimur. Ac statim id constituimus, ad finiendas fidei quæstiones sufficere Papæ judicium, nisi gravis dissensio consequatur.1 Quo loco exponimus illud sancti Augustini de Pelagianis dictum : Causa finita est, postea quam scilicet à Sede apostolica responsa venerunt ; et illud ejusdem : Datum Pelagianis competens sufficiensque judicium : collatâque causa pelagianorum cum illa Cypriani de rebaptizandis hæreticis, ex Augustino efficimus, ut Pelagianorum potius quam Cypriani causa per Papæ judicium finita intelligatur, quod de Pelagianis quidem, ut aperte hæreticis tota Ecclesia consentiret ; Cypriani vero quæstio magnis altercationum nebulis involuta, [344] concilii universalis sententiam postularet.2 Non ergo in eo casu, sancti Stephani judicium, tota licet Sedis apostolicæ auctoritate prolatum, à sancto Cypriano, à sancto Augustino, atque aliis orthodoxis pro ultimo et irrefragabili esse habitum.

Qui deinde, ut hoc argumentum eluderent, responderunt, rebaptizationis quæstionem à Cypriano et Augustino, non inter fidei quæstiones, sed inter adiaphora esse repositam, Patrum testimoniis obruimus, docuimusque omnino rebaptizationem eam, ex ipsis quibus tunc propugnabatur argumentis, ad manifestam hæresim pertinere.3

Multa postea exempla ac decreta retulimus,4 quibus constet generales quidem omnes, ut Cæciliani, et sancti Joannis Chrysostomi, præsertim vero fidei, ut Origenistarum, Semi-Eutychianorum, Scytharum monachorum, Elipandique causas, non nisi universali consensione pro terminatis habitas5 ; in eamque sententiam, cum cæteris omnibus, Romanos quoque Pontifices, Simplicium, Gelasium, Gregorium, alios consentire6. Nam de sancto Leone libro vii et viii confectum est, cum de concilio Chalcedonensi ageremus.7 Non ergo summi Pontificis judicium per sese ante consensum pro irreformabili est habitum.

Quem ad locum ostendimus quæ sit illa obedientia secundum canones, quam Summo Pontifici præstarent episcopi et ecclesiæ ; idque conciliorum et ipsorum Pontificum auctoritate firmavimus ; neque unquam ab episcopis postulatum, ut decreta pontificia etiam indiscussa reciperent : quo item conclusum, ad summam et indeclinabilem auctoritatem consensum Ecclesiæ esse necessarium.8

Hinc ostendimus viris bonis sanctisque non fraudi fuisse, quod post Romanorum Pontificum, in fidei quoque negotiis, pronuntiata etiam veridica, tamen suspenso animo manerent, donec Ecclesiæ consensus accederet9 ; id, inquam, bonis viris nunquam fraudi fuisse ; non Polycrati Ephesio, aliisque Asianis ; non sancto Cypriano sanctoque Firmiliano, eorumque collegis, tot ac tantis [345] viris ; non Gallis nostris ac sancto Columbano, quibus Romanorum Pontificum Pelagii I ac Bonifacii III suspecta erat fides, eo quod concilium quintum pro œcumenico approbassent ; non item Gallis nostris, quod Nicænam secundam synodum, Papa auctore ac præside gestam, ad quam vocati non essent, pro œcumenica non agnoscerent, neque ullo modo admitterent ; non omnibus denique conciliis, quæ Romanorum Pontificum latas, etiam de fide, sententias, non nisi quæstione habita, susciperent. Ex quo illud argumentum : si Romani Pontificis judicium pro irreformabili esset, non profecto qui, post illud per Ecclesias promulgatum, suspenso animo manerent, orthodoxi haberentur : habiti autem sunt orthodoxi : non ergo illud judicium pro irreformabili habitum.

His subjungimus claram professionem Romanorum Pontificum Innocentii III, Joannis XXII, Gregorii XII, Pii etiam IV, qui sibi à concilio aut à Christo judice metuerent, si publico officio functi falsa ac fidei adversa respondissent10 : non ergo existimasse eos, se in fidei negotiis , apostolico fungentes officio, fuisse infallibiles . Quo loco attulimus Joannis XXII tota Ecclesia promulgatam fidem, et Ecclesiæ judicio ab eo esse subditam, et à successore ad examen revocatam11 : non ergo eam fidem pro infallibili fuisse habitam .

Atque interim constitit, qui de Pontificis judiciis dubitarent, non tamen dubitasse de fide apostolicæ Sedis : ergo hæc duo stare posse, et Pontificem etiam judicantem errare potuisse, et tamen Sedis apostolicæ non defecturam fidem.

Quo item loco claruit multos incidisse casus, quibus Sedi apostolicæ ac pontificiæ auctoritati laboranti nihil aliud subveniret, nisi Ecclesiæ catholicæ auctoritas. Id Ecclesiæ Romanæ status decimo sæculo ; id ingens illud schisma decimo quarto sæculo demonstrasse12 : stetisse interim una Ecclesiæ catholicæ auctoritate et ope Sedem apostolicam ac pontificiam dignitatem ; nec minus potuisse succurrere Ecclesiam, ne quibusdam licet Pontificibus falsa docentibus, Sedes tamen apostolica, aut series Pontificum à fide abrumperetur. [346]

Cui etiam rei serviunt graves Romanorum Pontificum, Liberii, Zozimi, aliorumque plurimorum commemorati lapsus, rejectaque in singulis quibusque casibus vana effugia ; et clare demonstratum est aberrasse à fide eos, etiam apostolico officio defungentes.13 Qui lapsus memorati, non ad improperium, sed ut illud constet : cum Romani Pontifices, etiam ut tales , aliena à fide docent, haud minus Ecclesiam catholicam fidemque Romanam, ac Sedem apostolicam, tanquam fidei caput et communionis ecclesiasticæ vinculum, perstituram.

Huc pertinent ea, quæ pro Joanne XXII, ab ejus ævi doctoribus, ac præsertim Jacobo sanctæ Priscæ cardinale, mox Benedicto XII, dicta sunt : ideo potuisse ab eo Nicolai IV Decretalem tolli, aut corrigi, « quod Romani Pontifices errare possent, etiam determinando de fide .14 » Id sæculo xiii ut certum proponebant : id in glossis quoque Romanis ad Joannis XXII Decretales habebatur : cui addendum illud : xiv et xv sæculis, non modo Alliacensem, Gersonem, Tostatum et alios pios sanctosque viros innumerabiles, sed etiam Joannem à Turrecremata ejusque consortes, qui Eugenio IV adversus Basileensem synodum tanto se studio adjunxissent, id pro certo posuisse, quod à Romano Pontifice falsa et erronea definiri possint, ejusque judicio concilii judicium anteponi oporteat, xvi denique sæculo Dominicum Jacobatium cardinalem, haud absimilia Romæ quoque docuisse ; Adrianum vero Florentium Ultrajectinum, id Lovanii dedita opera defendisse ; mox eumdem virum, jam Caroli quinti præceptorem, episcopum, cardinalem, Papam, non eam sententiam retractasse, imo potius recudisse ; neque quemquam theologorum contra insurrexisse, imo illi favisse Lovanienses suos15 ; denique xvi sæculo exeunte, oriri cœpisse privatorum quorumdam theologorum dubias cunctantesque censuras ; Ecclesiam vero catholicam, Tridentinumque concilium, ac Sedem apostolicam, ab omni penitus censura temperasse.16 Hæc, credo, cogitantes censores nostros pudeat, ex sua dubia novellâque sententia, novum fidei articulum repente condere ; Parisiensiumque sententiam, [347] tot retro sæculis saltem innoxiam, nunc demum proscribere , ex trepidis Bellarmini aliorumque censuris ; insuper in re tam nova, tam fluxa, tam incerta, omne Ecclesiæ Sedisque apostolicæ præsidium collocare.

Footnotes

  1. Ibid., lib. IX, c. i. ↩

  2. Sup., lib. IX, c. ii, iii, lv, v. ↩

  3. Ibid., c. vi, vii. viii. ↩

  4. Ibid., c. x, xi. ↩

  5. Ibid., c . xii, xvi et seq. usq. ad xx. ↩

  6. Cap. xiv, xv. ↩

  7. Lib. VII, c. xvii. xviii ; lib. VIII, c. xx. ↩

  8. Lib. IX, c. xxi, xxii. ↩

  9. Ibid., c. xxiii, xxiv, xxv. ↩

  10. Sup., lib. IX. c. xxvi ; xxvii, xxviii, xxix. ↩

  11. Ibid. , c. xxviii. ↩

  12. Ibid., c. xxx, xxxi, xxxii. ↩

  13. Lib. IX, c. xxxiii et seq. ↩

  14. Vid . Dissert. prœv., num. xlvii, xlviii. ↩

  15. Ibid., num. xxvii, xxviii. ↩

  16. Ibid., num. xiv. ↩

Chapter 367 of 396