Caput XXXI. Variæ de conciliis generalibus novissimi auctoris anonymi vitilitigationes : quæstionem ab eo pessime constitutam : an concilia inter res incertas numeranda ? Quæsti…
Variæ de conciliis generalibus novissimi auctoris anonymi vitilitigationes : quæstionem ab eo pessime constitutam : an concilia inter res incertas numeranda ? Quæstiones generales à particularibus, ad Constantiensis synodi mentem, jam inde ab initio distinctæ.
Qui unius Papæ voluntati sine more modoque permittunt omnia, eo peccare solent ; primum, quod argumentationibus malunt agere, quam traditionibus ; tum eo vel maxime, quod à quæstionis statu procul absint ; quæque plana per se et expedita sunt, miris involvant modis.1
Et quidem in quæstione male constituenda auctorem anonymum , qui diligentissimus videri voluit, ubique multa peccasse jam vidimus. Illud imprimis quod nos ita refellit, quasi infallibilitatem soli concilio œcumenico tribuamus,2 cum sine concilio œcumenico, catholicæ Ecclesiæ valere consensum, Gallicana Declaratio diligentissime expresserit.
Jam de concilii superiore potestate, ad secundum caput Gallicanæ Declarationis idem auctor hæc scribit : « Satis, inquit, patet in Declaratione cleri Gallicani, accipi hinc Summum Pontificem sine concilio, illinc concilium sine Summo Pontifice, cura Declaratio decretis concilii Constantiensis nitatur quæ aliam sententiam non admittunt3 ; » quæ omnia falsissima fiunt.
Primum enim falsum est, à clero Gallicano ea tantum spectata esse concilia, quæ sine Papa celebrentur4 : nec minus falsum est, quod decreta Constantiensis concilii non aliam admittant sententiam, quam eam scilicet de conciliis sine Papa congregatis : primum quia concilium Constantiense declarat Papam subesse, non modo Constantiensi concilio, « sed etiam cuicumque generali concilio legitime congregato5 : » non autem supponit omnia futura concilia sine Papa congreganda esse ; non ergo loquimur de conciliis sine Papa congregatis : tum quia nec [337] ipsum Constantiense concilium sine Papa congregatum erat ; quippe convocatum à Joanne XXIII, qui verus Pontifex merito haberetur : neque is concilium dissolverat ; imo se concilio adhærere fatebatur, cum illud Constantiense decretum est conditum, ut suo loco vidimus.6 Postremo Constantiense concilium, in reformationis quoque causa, Papam subesse concilio decernit, cum reformationis negotium non nisi electo Summo Pontifice tractaturum esset.
Quare quod idem anonymus ubique testatur,7 cum ipse Papam synodo anteponit , agi de concilio, à quo Summus Pontifex ejusque legati absint ; nihil aliud testari visus, quam statum quæstionis à se ignoratum, eosque quos congerit Scripturæ ac Patrum locos, plane esse extra rem, idque ab eo actum ut fucum faceret imperitis.
Sane et illud constitit, non asseri à Gallis synodos sine Papa congregatas, nisi iis in casibus, quibus eas et auctor anonymus,8 et alii passim theologi canonistæque admittant, hoc est, « in iis qui dilationem remedii non paterentur. »
Alia quidem quæstio esse potest ; an concilium à Romano Pontifice semel convocatum, ipsoque præside constitutum, ipso jure cesset, ubi ab eo concilio Papa recesserit, quemadmodum Constantiae ; vel ubi illud concilium Papa dissolverit, ut Basileæ factum est. Sed quæstionem eam, neque clerus Gallicanus sua Declaratione complexus est, neque anonymus pertractavit. Interim certum est rem esse ab Eugenio IV judicatam ; Basileense concilium ab eo dissolutum, haud minus stetisse integrum ; ut eam quæstionem aliquo certe casu, res inter judicatas referri necesse sit.
Quo fateamur necesse est, pleraque ac potissima anonymi argumenta, quoad hanc quidem quæstionem, plane concidere ; cum non eo quo oportet, collimare constet.
At argutulum istud futile æque ac invidiosum quod objicit ; quamvis reges ac principes à populo plerumque suam auctoritatem acceperint, « tamen Galliarum regem comitiis generalibus [338] superiorem esse,9 » et majestatis reos haberi qui sub Henrico III elegissent, ut rex comitiorum sententiam sequi teneretur. Quorsum enim ista ? An ut necesse sit ad gallicani imperii formam, Ecclesiam à Christo esse constitutam ? Aut vero oporteat custodiendæ fidei ac religionis per universum orbem, eamdem ac unius gentis administrandae esse rationem ? Cum nec ipsa imperia eamdem formam habeant, neque Ecclesiam ad alias quam ad Christi regulas exigi liceat. Quid autem illud est, ab eodem anonymo jactatum, non posse Summum Pontificem Ecclesiæ subjacere, à qua suam non est mutuatus potestatem ? Quasi quis cui subjaceat , non in Christi arbitrio ac sapientia positum fuerit, aut id ratione aut humanis exemplis, non Dei revelatione, atque Ecclesiæ traditione, quærendum sit nobis.
Ejusdem notæ est, quod objiciunt,10 ut ecclesia particularis, nec tota simul sumpta, episcopo suo capiti et pastori particulari ; ita universalem Ecclesiam, nec totam simul sumptam, Papæ suo capiti ac Pastori universali prævalere posse. Non enim quemadmodum Ecclesia universa, ita particularis, ex promissione Christi, certa et infallibili sancti Spiritus assistentia pollet ; ut proinde necesse sit quemadmodum in Ecclesiæ universæ, ita in Ecclesiæ particularis consensu, certum collocare Spiritus sancti magisterium ac testimonium.
Neque illud pluris est, non posse stare in Papa eam, quam clerus quoque Gallicanus agnoscat, plenam potestatem, si Gallicanæ Declarationi detur locus. Neque enim plenam esse, quæ ab alterius arbitrio vel judicio pendet.11 Quod quidem nihil aliud est, quam in verbis ludere . Plena enim dicitur respectu positivi juris, ea potestas, quæ omnia potest, ubi id necessitas atque evidens utilitas postulaverit : non ita sane, ut omnia sine lege modoque possit.
At illud etiam argutius ac vanius, quod involvendæ quæstioni ab anonymo est positum12 ; Papam agnosci facile ab omnibus, concilia rem incertam, nulla vera firmaque definitione constantem ; ad hæc, raram, difficilem ac fere impossibilem13 ; parumque [339] abest, quin eam ab Ecclesia alienam praedicet ; cum præsertim tribus primis sæculis, concilia generalia ipsa persecutio prohiberet. Sed hæc, ad persecutionis tempus quod attinet, quam falsa, quam vana, quam nulla sint, demonstratum supra.14
Jam quod parta Ecclesiæ pace, conciliisque generalis congregari solitis, concilia rem incertam dicunt, quia dubium est per quos et quomodo constitui debeant,15 hominum est, ut leniter dicam, nodum in scirpo quærentium. Vanas enim et inanes difficultates congerunt ; non constare scilicet an concilia ex episcopis tantum, an etiam ex presbyteris conflentur necessario : quantus numerus aut episcoporum aut provinciarum adesse debeat : quinam ex jure, quinam ex privilegio ? an per se, an per procuratores ? tum quæ ratio absentium et excusator um haberi debeat ; imo an concilium universale sit ? Quæ cum dixerint, eo rem redigi volunt, « ut suprema et infallibilis sit Summi Pontificis sententia, quam seu regulam semper tuto sequantur fideles.16 » Quæ profecto si quid valent, illud efficient, ut conciliorum generalium omnem omitti mentionem præstabilius sit. An enim id agunt, ut unus Pontifex , cuicumque cœtui voluerit, concilii generalis nomen adjiciat ? An ut concilia generalia haberi aut non haberi perinde sit ? Id quidem nonnulli apud se sentiunt ; sed palam promere pudor, et christiani orbis reverentia prohibet. Ergo vel hæc omittant, vel nobiscum solvant. Cæterum plana solutio est ; primum enim certa traditione constat, sufficere ut episcopi concilio præsto sint ; tum illud, concilium esse œcumenicum, cui Papa auctore, pro œcumenico concilio se gerenti Ecclesia universa communicaverit. Hinc concilii Constantiensis auctoritas asseritur : hinc prioribus Basileensibus gestis sua firmitas constat. Neque nocuit ea dissolutio, quæ ab ipso quoque Eugenio IV nulla et irrita declarata est ; cum totus christianus orbis haud minus sanctæ synodo pro œcumenica sedenti et agenti communicaret.
Papa autem auctore dicimus, ordinarie quidem, ac nisi ipsa necessitas aliud expresserit ; quod schismatis causa aliisque in casibus admitti ab omnibus summo consensu vidimus. Sed quoniam in conciliis non statim ac semper æque perspecta est [340] nominis christiani repræsentatio, quin interdum dubitari contingat, an aliquod concilium vere generale sit ; tum Ecclesiæ consensu rem confici , Romanorum quoque Pontificum auctoritate ostendimus.17
Cæterum qui omnia incerta et perturbata esse volunt, nisi christiani, aliis ecclesiis et episcopis perinde habitis ac si nihil essent, in unius Romani Pontificis infallibilitate acquiescant, in quantas ambages quantasque turbas ipsi sese conjiciant, unde se nullo prorsus extricare valent pacto, jam toties notavimus, ut hæc dicere rursum, nihil aliud esset quam actum agere.
Footnotes
-
Vid. sup., pass., lib. IV, V, VI. ↩
-
Anon., de Libert., etc., lib. VII, c. ix, n. 12. ↩
-
Id., ibid., lib. V, c. i, n. 6. ↩
-
Vid. Diss. prœv., num. lxxxiv. ↩
-
Conc. Const., sess. v, col. 22. ↩
-
Sup., lib. V, c. xiii, xxi. ↩
-
Anon., lib. V, c. x, n. 4 ; c. xi, n . 3 ; c. xiii, tit. et pass. ↩
-
Id., ibid., c. v, n. 13. ↩
-
Anon., lib. V, c. xiii, n . 12. ↩
-
Id., ibid., n. 3. ↩
-
Id., ibid., n. 4. ↩
-
Ibid., c. xiii, n. 4. ↩
-
Ibid., lib. VII, c. ii, n. 3 ; et lib. V, c. xiii. ↩
-
Dissert. Præv., n. lxxvi. ↩
-
Anon., lib. V. c . ii. ↩
-
Ibid., n. 7. ↩
-
Sup., lib. ix, pass. ↩
Chapter 365 of 396