Caput XXXII. Recapitulatio eorum, quæ ad caput IV Declarationis Gallicanæ dicta sunt, atque imprimis eorum quæ libra VII et VIII
Recapitulatio eorum, quæ ad caput IV Declarationis Gallicanæ dicta sunt, atque imprimis eorum quæ libra VII et VIII.
Absoluto nostro ad caput quartum Declarationis Gallicanæ tractatu, superest ut quæ hic dicta sunt, ad rei memoriam in compendium redigamus.
Primum illud praestruximus quartum caput Declarationis Gallicanæ, rem esse judicatam1 ; quod sic conficimus : Judicatum in concilio Constantiensi Papam, etiam in fidei quæstionibus, concilio subjici oportere : at qui errare non possit, cum in fidei negotio alteri subjici nefas : non ergo Papa is est, qui errare non possit. Rursus : In illo concilio, de Papa, ut est Papa, actum est, non autem de Papa, ut est privatus doctor : ergo Papa, etiam ut Papa, non is est qui errare non possit : at Constantiense concilium à tota Ecclesia, atque adeo à Romanis Pontificibus comprobatum fuisse, rationibus adstruximus necessariis2 : ergo Papam non eum esse quem dicunt, res inter judicatas haberi debet . Hoc certissimum præjudicium. Nunc ad rem, si adhuc injudicata esset, conficiendam, hoc fundamentum posuimus : à Patribus vim summam et indeclinabilem esse repositam in eo, quod ubique, quod semper est creditum ; non ergo in eo, quos solus Papa definiat.3 [341] Exinde concilia generalia ab apostolico usque concilio persecuti sumus ; quod apostolicum Hierosolymitanum concilium, Actorum xv relatum, normam esse cæterorum, datamque in eo quæstionum finiendarum formam, et ipsa auctoritate apostolici nominis, et sancti Cœlestini Papæ sanctæque synodi quintæ sententia, et omnium postea sæculorum secula praxi ostendimus4 ; collatisque gestis comperimus, ubique valere apostolicum illud : Visum est Spiritui sancto et nobis ; atque illud : Visum est Spiritui sancto, cum illo et nobis, hoc est cum ipsa episcopalis atque apostolici ordinis unitate esse conjunctum : non ergo, quod nunc fingunt, synodos habere à Papa, ut recta decidant, sed à Spiritu sancto, eique conjuncta universalis Ecclesiæ auctoritate ac testimonio.
Hic igitur conciliorum gestis evolutis apparuit, ita esse Ecclesiam constitutam, ut siquidem primæ Sedis sententiæ consensum accommodaret suum, quæstiones finitæ haberentur : sin autem graves allegationes orirentur, adunata Ecclesia opus esset.5 Compertumque item est, eo quidem rerum statu, primæ Sedis sententiam concilii œcumenici convocatione suspendi6 ; remque tanta Ecclesiæ adunatæ auctoritate gestam, ut de pontificio decreto quæreretur, rectene haberet, necne ; et responderetur à Patribus, si decretum probaretur, probandum videri ; non quia falsum esse non posset, sed quia verax esse, facto examine, comperissent : atque omnino quo ritu cæterorum epistolæ, eodem quoque ritu Romanorum Pontificum decretales epistolas examinatas, evolutis gestis, et synodi quintæ auctoritate monstravimus.7 Quo item loco patuit Romanorum Pontificum epistolas, et fuisse authenticas, tota scilicet Sedis apostolicæ auctoritate prolatas ; neque tamen fuisse normam fidei, cum de illis quoque quæstio haberetur : de synodis autem nunquam eo ritu esse quæsitum ; sed obedientiam statim consecutam. At non alia causa tanti discriminis, quam quod illa decreta retractabilia, hæc irretractabilia viderentur.
Atque hæc etiam de probatissimis Romanorum Pontificum decretis facta esse vidimus. Jam quædam demonstravimus à [342] sanctis synodis improbata constituta et responsa, quæ Romani Pontifices, puta Vigilius et Honorius rite interrogati ad Ecclesias edidissent.8 Non ergo valere illud, pro privato doctore esse edita ; omnesque vitilitigationes ita incidimus, ut quomodocumque respondeant, quosdam Pontifices, apostolico officio continuandi fratres, in necessario articulo defuisse constet.
His complexi sumus primorum octo conciliorum traditionem nostræ sententiæ congruentem ; quibus deinde conciliis reliqua omnia consentire, ex actis et ex Romanorum Pontificum consensione docuimus.9
Quin etiam ostendimus, quæstionem hanc nostram, vel ipsa operosissima conciliorum generalium convocatione confectam10 : ne frustra Ecclesia collectis toto orbe Patribus, quærere laboraret auctoritatem irrefragabilem, quæ statim in Romano Pontifice, vel solo, præsto esset.11 Ac siquidem Papa per se infallibilis, consilio tantum atque admonitione indigeret, quod nunc comminiscuntur ; adsciscendos fuisse eos, qui doctrina, non eos qui auctoritate pollerent ; qui Papam docerent, non qui cum eo conjuncti docerent Ecclesias ; denique qui admonerent, non qui conjudicarent et condecernerent : atqui omnino constitit non ita esse gestum ; sed quæsitam in conciliis non tantum majorem lucem, sed etiam majorem, et jam irrefragabilem auctoritatem : non ergò summam illam et indeclinabilem vim in Romano Pontifice collocabant.
Quod autem objicitur, superioritatem atque infallibilitatem Romano Pontifici à conciliis generalibus jam esse adjudicatam, Lugdunensique ac Florentina, Lateranensique synodis quæstionem judicatam, et Constantiensia jam Basileensiaque soluta esse decreta12 ; primum quidem præstruximus, pessime agere eos, qui ecclesiastica decreta collidant, non concilient : tum illud, perperam pro judicato haberi, quod palam à nostris assertum, à sancta Tridentina synodo atque à Pio IV pro integro sanoque sit habitum. Denique, ne quid deesset, id quoque ex gestis [343] probavimus, Lugdunensem, Florentinam, Lateranensem synodos nihil nocere Constantiensibus, neque Basileensibus prioribus gestis ; sed conciliorum omnium unam esse faciem, traditionem unam.13
His igitur confectis, illud argumentum, quod ex conciliorum confirmatione repetebant, solvimus ; docuimusque ipsum confirmare quid sit ; neque eo quidquam superioritatis includi ; vanosque esse eos qui synodorum decreta, aut qui saltem anathemata à confirmatione suspendunt, conciliorum omnium gestis evolutis pandimus.14 Confutavimus denique qui episcopalem potestatem ac jurisdictionem, à papali potestate ac jurisdictione manare contendunt ; hisque novellis sive adinventionibus, sive adulationibus, seu potius ludibriis, cum priorum sæculorum firmam ac Scripturæ inhærentem doctrinam opposuimus,15 tum Gallicanorum episcoporum, ac nostræ Facultatis constantem sententiam.
Footnotes
-
Ibid., lib. VII, c. ii, iii, iv. ↩
-
Ibid. lib. V. c. xxvii, et pass. toto hoc tract. ↩
-
Lib . VII, c. v. ↩
-
Lib. VII, c. vi. ↩
-
Ibid., c . vii et seq., usque ad xxiv. ↩
-
Ibid., c. x. ↩
-
Ibid., c. xix. ↩
-
Sup., lib. VII, cap. xx, xxi. ↩
-
Ibid., cap. xxxii. ↩
-
Ibid., cap. xxxiv e. seq., usq. ad fin. lib. ↩
-
Ibid., lib. VIII, c. xx. ↩
-
Ibid., lib. VII, c. xxxiv, xxxvi, xxxvii. ↩
-
Lib. V integr. ↩
-
Lib. VIII, c, i et seq. usq. ad xi . ↩
-
Ibid., c. xi et seq. usq. ad fin. lib. ↩
Chapter 366 of 396