Skip to the text

Caput XXXV. Recapitulatio eorum quæ hoc postremo libro dicta sunt circa illud : Rogavi pro te

Recapitulatio eorum quæ hoc postremo libro dicta sunt circa illud : Rogavi pro te.

Jam in eo : Rogavi pro te, distinguendum diximus1 quod ad praeceptionem, et quod ad promissionem pertinet ; ac promissionem quidem semper, praeceptionem vero non semper implendam.2 Atque in promissione rursus distinximus id quod Petro esset proprium, et id quod ad posteritatem transiturum esset ; ac Petro id esse proprium , quod Petri singulari personæ ; transiturum autem ad posteritatem quod Petro figuram Ecclesiæ gerenti et quod Petro Ecclesiæ principalis fundatori promittitur.

Quamobrem tria hæc ex æquo vera esse : fidem, fideique conjunctam veram confessionem, primum in persona singulari Petri nunquam defecturam ; ac postea eamdem fidem, quam Petrus prædicavit, cum in Ecclesia catholica, tum in Ecclesia particulari Romana, ubi Petrus Sedem fixit, æternum victuram totoque orbe celebrandam : unde jubeatur confirmare fratres, non modo ipse Petrus, sed quicumque in illa Sede sederit.

Hinc nostrum argumentum : Non potest à nobis quidquam exigi amplius, quam ut Christi promissio certissime impleatur. Impletur autem Christi promissio, si Petrus ipse, si Ecclesia catholica in Petro figurata, atque Ecclesia Romana à Petro fundata æternum in fide manserint. Neque id necesse est, ut quivis Romanus Pontifex sit infallibilis : non ergo id à nobis postulari potest. Quod cum per se clarum sit, tum illud invictum : de fide ipsa agi, qua corde credimus, eique conjuncta fidei confessione, qua nempe ad salutem ore confitemur : ergo ad implendam Christi promissionem, quærendum aliquid est in quo fides ipsa, qua intus corde creditur, nunquam defectura sit : non autem talis est quivis [351] Romanus Pontifex ; neque aliud quidquam tale est præter ipsum Petrum, atque in Petro intellectam Ecclesiam catholicam peculiaremque Romanam : non ergo aliud quidquam ad Christi promissionem pertinet.

Dices : Quivis Romanus Pontifex jubetur confirmare fratres : qui autem titubat, non ipse confirmat : nullus ergo Romanus Pontifex titubat. Id censores nostri passim, id novissimus auctor anonymus ubique inculcant.3 Argumentum vanissimum, quod sæpe notavimus ; ab eo quod fieri debeat, ad id quod semper futurum sit, sive ab injuncto officio, ad effectum necessario secuturum.

At enim cuicumque officio sua est adjuncta gratia ; qua impleri possit, fatemur ; qua necessario impleatur, non ipsi quidem dixerint

Simile argumentum in illo præcepto : Pasce oves meas : certe ad illud implendum officium requiritur summa præ cæteris charitas, dicente Domino : Simon Joannis, diligis me plus his ? Pasce oves meas.4 Neque illa summa charitas ad pascendum gregem minus necessaria est, quam inconcussa fides ad fratres confirmandos, Ergòne concludes : In Romano Pontifice semper est summa charitas ? Absonum absurdumque sit.

Instas : At enim Petro illud : Ne deficiat fides tua, datum est ad illud implendum : Confirma fratres tuos. Confirmatur ex Leone : « Pro fide Petri proprie supplicatur, tanquam aliorum status certio sit futurus, si mens principis victa non fuerit.5 » Totum concedimus ; atque omnino constat, ideo vel maxime confirmatum in fide Petrum, ut alios certius confirmaret. Ergo omnes successores æque in fide confirmati sunt ; nunquam eorum mens victa est, quod de Petro Leo dixit ; nullo unquam errore, ne intus quidem laborarunt, aut laboraturi sunt, quemadmodum Petrus : id aliquis fortasse Pighius, non vero sanus homo, rerumque humanarum expertus dixerit.

Quod ergo novissimus auctor anonymus verba Christi ita connectit : Rogavi pro te ; et : Confirma fratres tuos : quasi diceret : [352] « Ego indeficientem tibi fidem impetravi : da operam ne alii deficiant,6 » de Petro ipso verum est, qui ideo sit maxime idoneus ad confirmandos cæteros, quod in eo fides, ne intus quidem, qua de re agitur, deficiat. Petri quidem successoribus id omnibus tribuere, nec ipsi audeant.

Quod autem idem anonymus subdit id Petro concessum, non solum ipsius causa, sed etiam in bonum gregis, rectum est. Ut autem proinde in successores transeat, et illa summa charitas, et ille in fide confirmatus animus, et cætera dona, quæ Petro in bonum gregis data sunt, falsa consecutio est.

Quomodo autem nos verba Christi connectamus respectu cujusvis Romani Pontificis, sæpe expositum est ; nempe sic ; ut qui Petro succedit præestque Ecclesiæ, sive universali, sive peculiari, in qua Petri fides semper victura sit, is Petri exemplo ac vice fratres confirmare jubeatur .

Footnotes

  1. Sup., hoc lib., c, iii, iv, v. ↩

  2. Si la prière et la promesse ce sont pas pour l'accomplissement du précepte, elles sont vaines . ↩

  3. Vid. Anon., tract. de Libert., etc., lib. VII, c. ii, n. 3, et pass. ↩

  4. Joan., xxi, 15. ↩

  5. Leon., serm. iii in Anniv. Assumpt. ejusd., c, iii. ↩

  6. Anon., lib. VII, c. iii, n. 1. ↩

Chapter 369 of 396