Caput XXX. Bullæ Pii II et Julii II, occasione litium ac dissidiorum temporalium editæ : qui appellationes respuunt, quam incommoda remedia adhibeant ; Andreæ Duvallii locus
Bullæ Pii II et Julii II, occasione litium ac dissidiorum temporalium editæ : qui appellationes respuunt, quam incommoda remedia adhibeant ; Andreæ Duvallii locus.
Neque enim orbis christianus adeo movebatur datis à Julio II in Venetos, flagrante bello, sententiis. Bellum gerebatur inter Julium ut principem et Venetos. Jam si, editis Bullis, ac sub anathemate Julius Pontifex jure repetit civitates eas, quæ de Principe Julio bello captæ sunt, nullumque adversus ea decreta præsidium est : nempe id superest, ut et Veneti et quicumque principes, quacumque necessitate talia bella gesserint, deditionem faciant.
Neque vero res ab eo statu multum abhorrebant, cum Pius II [334] diploma suum edidit. Nempe Sigismundus cum cardinale Cusano de temporalibus maxime litigabat, atque arma moverat, cardinalemque ceperat, cujus rei gratia à Pio citabatur Romam cum suis consiliariis, atque omnibus civibus, infinito licet numero, uti de articulo : Credo in Ecclesiam catholicam : ejusque consectaneis responderent1 ; quem sane articulum ideo negare viderentur, quod Pontificis decretis, de re etiam temporali, dicto audientes non essent. Sic à temporali lite ad hæresis quæstionem controversia deducitur, ut miseri nec mutire auderent. Quas adversus ambages, atque circuitus, aliquod petere refugium omnes optabant.
Neque vero id quæro, jurene an injuria Sigismundus egerit. Hoc tantum indico, grave ac magnis quoque Principibus, nedum privatis metuendum, ita procedi ; miscerique hæresim, subortis maxime temporali causa litigationibus. Nec mirum si christiani principes, nationes, cœtus, quod negari non potest, à Romanis Pontificibus aliquando vexati, eversis antiquis juribus, imperata ingente pecunia, intentatis, sive etiam allatis armis, in Ecclesiæ catholicæ suprema atque indeclinabili auctoritate, aliquid sibi præsidii relictum voluerint. Certe appellationes eas, ut ante concilium Constantiense celebratas, ita nec post Pii ac Julii decreta desiisse, multis exemplis ostensum est.
Unum superest quod objiciant ; nempe à Leone X, Bulla Exurge, Domine, Luthero vitio datum, quod citatus à Papa in vocem temerarie appellationis prorupit ad futurum concilium, contra Constitutionem Pii II ac Julii II, taliter appellantes hæreticorum pœna plectentes2 ; » xvii Kalendarum Julii, anno 1520. Bullam autem toto orbe christiano receptam esse constat.
Facile respondemus receptam quoad ea, quæ ad Lutherum condemnatum pertinerent. Cæterum verba prolata recitativè, ut aiunt, non decretive posita, nullam vim addunt Pii II ac Julii II Constitutionibus ; atque adeo ut post eas, ita post hanc Leonis X Bullam frequentatas appellationes, etiam à Germanis, atque ab ipso imperatore, relata superius3 exempla demonstrant. [335]
Cæterum Lutheri appellatio vere temeraria et cavillatoria fuit, quod à citatione appellans, in negotio fidei Sedis apostolicæ judicium detrectant.
Neque eam tantum causam Leo commemorat, cur Lutherus merito condemnetur ; subdit enim : « Frustra etiam concilii auxilium imploravit, qui illi non se credere palam profitetur.4 » Quare impuro sycophantae, omnia per summam et apertam insaniam molienti, æquum erat nullum patere suffugium ; non proinde debitum intercludi præsidium iis, qui vere gravati essent.
Nunc qui id genus præsidii renuunt, alias vias docent haud leviter incommodas, nempe nullitatis, ut aiunt, quam iniquis sententiis objiciant. At Galli non solent illam probare jurisprudentiam, qua, objecta nullitate, sententia contemnatur. De causis nullitatis coram judice agi volunt, ne sibi quisque judicet ; modestius putant, si forte à Pontifice vexatos se sentiunt, concilium habere judicem, quam nullo judice agere ut libet.
Andreas Duvallius, cum appellationem omnem à Papa illicitam judicet, idque sive sit infra, sive supra concilium, permittit tamen principibus ac rebuspublicis, ad graves injurias depellendas, primum « non obedire mandatis pontificis ; imo, si aliter sibi succurrere non possint, strenue prudenterque resistere.5 » An ergo læsos principes strenue rem gerere, quam conciliare judicium expectare malint, ipsi dijudicent ? Nos in his, ut diximus, nostræ quæstionis summam non ponimus : ut quæ ad variabilem forte disciplinam aliqua ex parte pertineant. Certe Ecclesiæ catholicæ ejusque œcumenici concilii, in rebus generalibus, maxime vero in fidei quæstionibus, gravi contentione orta, supremam et ineluctabilem potestatem, ex omnium sæculorum traditione asserimus ; et inter res judicatas post Constantiensia et Basileensia probatissima decreta referimus. [336]
Footnotes
Chapter 364 of 396