Skip to the text

Caput XXXVII. An contraria sententia dignum aliquid ecclesiastica gravitate dicat ?

An contraria sententia dignum aliquid ecclesiastica gravitate dicat ?

Qui aliud postulant, nec ipsi se capiunt Primum enim non capiunt ipsam fidei vocem. Christus enim fidem dixit qua christiani sumus, quamque intus corde gerimus. Hanc si omnibus et [355] singulis Petri successoribus promissam arbitrantur, plane desipiunt ; neque id profecta faciunt. At si id vel maxime contendant, non proinde suam confirment sententiam. Eo enim sensu Romanus Pontifex, puta Liberius, modo recte intus credat, licet exterius prava decernat, in fide Petri stabit, quod nec ipsi volunt, et est absurdissimum .

Damus etiam casum, quo Romanus Pontifex, puta Honorius, non indocili aut contumaci animo falsa definiat quid dicent ? Defecisse in illo fidem ? Nequaquam : atque haud magis quam in Cypriano sanctissimo Christi confessore defecerit, cum, synodo convocata, falsam pronuntiavit de rebaptizatione sententiam. Quid ergo ? Stetisse in fide Petri ? Ergo stante promisso, falsam fidei definitionem ediderit ; quod maxime respuunt.

An dicent nullum Pontificem, neque per contumaciam, neque per imprudentiam, de catholica fide falsa unquam crediturum ? Id credo, ne ille quidem irrisus ab omnibus dixerit Pighius . Is enim à Romano Pontifice, non errorem sane omnem, sed contumaciam, qua fiat hæreticus, amoliri vitietur. Ad alia ergo confugiunt ; nempe huc, ut Romanus Pontifex, falsa licet credens, tamen ea decernere aut definire prohibeatur. At nec sic se ipsi intelligunt, qui primum eam, quam Christus dixit, fidem, in externam ac nudam professionem vertunt : tum ne quidem capiunt quæ sit illa professio, quam in Petri successoribus extingui posse negant.

Ecce enim Joannes XXII moriens de visione beatifica fidei professionem edidit : hanc Benedictus XII ad omnes Ecclesias apostolica auctoritate direxit : ipse tamen postea, tanquam re integra, de eodem argumento quæstionem habuit.1 Talis ergo professio tam solemnis, tam authentica, non id fuerit quod immotum, inconcussum, irreformabile, infallibile esse velint.

Huc passim decurrunt , ut tum Romanus Pontifex errare non possit ; cum doctorem agit publicum ; cum fungitur officio confirmandi fratres ; tanquam Joannes atque Benedictus non id docuerint totam Ecclesiam, quod dato diplomate, toti Ecclesiæ testarentur atque profiterentur. An ergo consultos [356] interrogatosque esse oportet, ut doctorem agant publicum, atque apostolico fungantur officio ? Quid si ipsi ultro doceant, Ecclesiarum necessitate compulsi ? Quid quod interrogatos pro officio falsa respondisse constat ? Testis Honorius aliique complures, quos interrogatos, etiam ab episcopis, falsa et evangelicæ adversa doctrinæ rescripsisse in confesso est .2

Hic quidem in varias interpretationes abeunt. Bellarminus enim, jure licet interrogatos, pro privatis doctoribus respondisse dicit.3 Quod quoniam absurdum est, nec stat Romanos Pontifices pro officio rogatos, privatam egisse personam ; ecce Lovanienses quidam nova comminiscuntur. Nempe urgebat locus Adriani VI, affirmantis certum esse « quod Ecclesiæ Romanæ caput Pontifex possit errare, etiam in iis quæ fidem tangunt, hæresim per suam determinationem aut decretalem asserendo.4 » Quo loco mira narrant : « Non enim omnia, inquiunt, quæ Pontifex etiam consultus scribit, aut rescribit tanquam vir doctus et potestatem habens, mox habenda sunt pro definitione Sedis apostolicæ. » Ac rursus : « Multa referuntur ad Summum Pontificem tanquam ad supremum judicem, non quidem semper ut ipse tanquam universalis doctor, ex infallibili Spiritus sancti assistentia illa dijudicet ; sed sæpius tantum, ut auctoritate suprema, secundum suam sapientiam et prudentiam particularem, desuper dicat judicium ; et difficultatibus quæ in facto sic occurrunt, finem aliquem imponat ; saltem donec pleniori examine præmisso, si res sit gravior, et ad fidem vel bonos mores tendens, ex cathedra à Pontificibus definiatur. »

En quot in partes Pontificem scindant ac distrahant ; neque tantum secernant privatum doctorem à doctore publico ; sed eliam ab universali doctore supremum judicem, et ab ipsa cathedra supremam auctoritatem particulari prudentia exercendam, atque ab his omnibus segregant Spiritus sancti assistentiam : [357] tanquam ad apostolicum officium confirmandi fratres non ista pertineant.

Atque hæc dicunt evenire etiam in iis , quæ ad fidem moresque spectent . Nam id omnino ibi agebatur, ut ex ipso argumento, verbisque ipsis constitit. Quæ quis intelliget ? Ne ipsos quidem arbitror. At unde ista desumunt ? Ex Scriptura ? ex Patribus ? ex conciliis ? ex Romanis Pontificibus ? Ne verbum quidem. Atque interim hanc novam recensque eductam è cerebro sapientiam, si Deo placet, pro fidei catholicæ decreto venditant.

Ad formulas quippe nos redigunt ; et tamen Gregorium II falsum esse fatentur, in quæstione fidei ; cum evulgare se diceret, « apostolici vigoris doctrinam per beatum Petrum, unde apostolatus et episcopatus initium est.5 »

Hæc ergo tam nobilis formula non sufficit. Additam volunt excommunicationem. Atqui Alexander III excommunicationem addidit ei decreto, cujus doctrinam tanquam ex Scriptura proditam exponens, haud minus fallebatur, ut vidimus.6

Ergo Romani Pontifices edicant oportet doceri à se omnes ; aut ab omnibus, quæ doceant, teneri oportere, siquidem se infallibiles esse voluerint. Quo ictu quot acta bona probaque concidunt ? Quid si revera doceant omnem Ecclesiam , nec docere se dicant ? Cassi erunt ? Quis has ferat insanias ? hos de tanto officio, de tanta persona ludos ? At si licet adversariis hæc ex cerebro comminisci atque his explicare, quid sit ex cathedra ; et nobis licebit ex cathedra id dicere, quod ex communi traditione et consensione sit proditum.

Ac revera patet via, qua omne verum decretum pontificium ab omni erroris nota eximamus. Nempe confitentur omnes, multa decreta ipso jure esse nulla, quod sint contra canones : quanto magis si fidei adversentur ? Non ergo habebuntur pro veris pontificiis decretis, ea quæ ipso jure nulla sint.

Quin et illud in promptu est cum quibusdam dicere ; nullum Romanum Pontificem, falsum contra fidem profiteri ac pronuntiare posse ; quando professus ac pronuntians cessat esse Pontifex. [358]

Ac saltem licebit dicere, nullum certum Pontificem falsa pronuntiare, cum falsa pronuntians statim sit dubius ; quippe quem multi gravesque doctores, nullum ipso facto esse doceant.

Quid quod Turrecremata docuit, Papam hæreticum, occultum licet, ipso facto cessare esse Papam : quo casu contra fidem pronuntians, ipso consensu in hæresim, Papa esse desierit.

Quod si hæc Ecclesiæ catholicæ gravitate parum digna videantur, jam omnes eo pariter consistamus gradu, ut Ecclesiam Romanam Sedemque apostolicam, summamque ipsam ac seriem Romanorum Pontificum, sanam, integram stare, ac Romanam fidem vigere statuamus ; quidquid, quocumque modo quidam forte Pontifices doceant, judicent, definiant.

Footnotes

  1. Sup., lib. ix, c. xxviii. ↩

  2. Non, certes, il n'est pas avoué que ces Papes ont enseigné l'erreur. Pourquoi donc nous donner cent fois, pour incontestables, des faits qui sont grandement, contestés ? Pourquoi répéter sans cesse, comme avérés contre les son-verains Pontifes, des faits dont les protestants mêmes ont prouvé la fausseté ? ↩

  3. Sup., lib. VII, c. xxi et seq. ; lib. IX, c. xxxvi et seq. Vid. Bell., lib. de R. P. ↩

  4. Sup., lib. IX, c. xl ; Doct. Lov., p. 59. ↩

  5. Sup., lib. IX, c. xxxviii ; et Greg. II, ep. xii ad Bonif., tom. VI Conc. , col. 1448. ↩

  6. Sup., ibid., c. xxxix. ↩

Chapter 371 of 396