Psalmus XC. Consolatorius
PSALMUS XC. CONSOLATORIUS.
Vir bonus, Deoque confisus, ab omni periculo tutus. Videtur etiam esse Mosis. Potest enim convenire populo ia deserto laboranti, et Dei præsidio indigenti. Sine titulo in Hebræo.
VERSIO VULGATA.
Laus Cantici David.
Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei cœli commorabitur.
Dicet Domino : Susceptor meus es tu, et refugium meum : Deus meus, sperabo in eum.
Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium, et ii verbo aspero.
Scapulis suis obumbrabit tibi : et sub pennis ejus sperabis.
Scuto circumdabit te veritas ejus : non timebis a timore nocturno.
A sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris : ab incursu, et dæmonio meridiano. VERSIO S. HIERONYMI.
Psalmus (a).
Qui habitat in abscondito Excelsi, in umbraculo Domini commorabitur.
Dicens Domino : Spes (b) mea, et fortitudo mea : Deus meus, confidam in eo.
Quia ipse liberabit te de laqueo venantium, de morte insidiarum.
In scapulis suis obumbrabit tibi, et sub alis ejus sperabis.
Scutum et protectio veritas ejus, non timebis a timore nocturno.
A sagitta volante per diem, a peste in tenebris ambulante, a morsu insanientis (c) meridie. 1. In adjutorio : Hier. in abscondito, in loco inaccesso et tuto.
Liberavit me : Hier. liberabit te. A verbo aspero : Hier. de morte insidiarum, de insidiis mortiferis.
Negotio : Hier. peste ; pestis autem pro pernicie sumitur. Ab incursu ... Hier. a morsu insanientium meridie, id est, serpentium æstu rabidorum. Attende autem ad periculorum egregiam enumerationem : non timebis nocturnos casus, non vim apertam interdiu, non insidias et machinationes occultas, non æstum intolerabilem et irritantem angues, a quibus omnibus Israelitæ liberati sunt. Pro anguibus meridie furentibus Septuaginta vertunt dæmonium meridianum, quod Theodor. interpretatur dæmonem incitantem libidines, post satietatem aut sumptuosae epulas.
(a) Var. : Deest Psalmus. — (b) Dicens : Domine, spes. — (c) Insidiantis.
Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis : ad te autem non appropinquabit.
Verumtamen oculis tuis considerabis : et retributionem peccatorum videbis.
Quoniam tu es, Domine, spes mea : Altissimum posuisti refugium tuum.
Non accedet ad te malum : et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo.
H. Quoniam angelis suis mandavit de te : ut custodiant te in omnibus viis tuis.
In manibus portabunt te : ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
Super aspidem et basiliscum ambulabis : et conculcabis leonem et draconem.
Quoniam in me speravit, liberabo eum : protegam eum, quoniam cognovit nomen meum.
Clamabit ad me, et ego exaudiam eum : cum ipso sum in tribulatione : eripiam eum, et glorificabo eum.
Longitudine dierum replebo eum : et ostendam illi salutare meum. Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis ; ad te autem non appropinquabit.
Verumtamen oculis tuis videbis, et ultionem (a) impiorum cernes.
Tu enim es, Domine, spes mea : Excelsum posuisti habitaculum tuum.
Non accedet ad te malum, et lepra non appropinquabit tabernaculo tuo.
Quia angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis.
In manibus portabunt te ; ne forte offendat ad lapidem pes tuus.
Super aspidem et basiliscum calcabis : conculcabis leonem et draconem.
Quoniam mihi adhæsit, et liberabo eum : exaltabo eum, quoniam cognovit nomen meum.
Invocabit me, et exaudiam eum, cum ipso ero (b) in tribulatione : eruam eum, et glorificabo eum.
Longitudine dierum implebo (c) eum, et ostendam illi salutare meum. 7. Ad te autem non appropinquabit : supple, interitus ; in medio pereuntium Deus te præstabit incolumem.
Tu es, Domine, spes mea : suppl. Quoniam dixisti : tu, Domine, spes mea : hoc est, quia in Deo spem reponis omnem. Altissimum : Deum : Posuisti, etc.
Flagellum : Hebr. plaga.
Angelis suis ... sic Exod., xxiii, 20, 23 : Mittam angelum meum, qui præcedat te, et custodiat in via, etc.
(a) Var. : [ Hebr expletionem.] — (b) Cum ipso ego in. — (c) Satiabo.
Chapter 94 of 153