Psalmus CIV. Eucharisticus
PSALMUS CIV. EUCHARISTICUS.
Gratiarum actio pro beneficiis a Deo in populum Israel collatis, ab Abraham usque ad Mosen et introductionem in terram sanctam. Refertur iste Psalmus ad Davidis tempora, I Paral. , xvi, 8, non tamen integer, sed usque ad vers. 23.
VERSIO VULGATA.
Alleluia. (I Paral., xvi, 8. )
Confitemini Domino, et invocate nomen ejus : annuntiate inter gentes opera ejus.
Cantate ei, et psallite ei : narrate omnia mirabilia ejus.
Laudamini in nomine sancto ejus : lætetur cor quærentium Dominum.
Quærite Dominum, et confirmamini : quærite faciem ejus semper.
Mementote mirabilium ejus, quæ fecit : prodigia ejus, et judicia oris ejus.
Semen Abraham servi ejus : filii Jacob electi ejus.
Ipse Dominus Deus noster : in universa terra judicia ejus.
Memor fuit in sæculum testamenti sui : verbi quod" mandavit in mille generationes :
Quod disposuit ad Abraham : et juramenti sui ad Isaac :
Et statuit illud Jacob in præceptum : et Israel in testamentum æternum ;
Dicens : Tibi dabo terram Cha - VERSIO S. HIERONYMI.
Confitemini Domino, invocate nomen ejus : notas facite populis cogitationes (a) ejus.
Cantate ei, et psallite ei (b) : loquimini in universis mirabilibus ejus.
Exultate (c) in nomine sancto ejus : lætetur cor quærentium Dominum.
Quærite Dominum, et virtutem ejus : quærite faciem ejus jugiter.
Recordamini mirabilium ejus quæ fecit : signorum (d) et judiciorum oris ejus.
Semen Abraham servi ejus : filii Jacob electi ejus.
Ipse Dominus Deus noster : in universa terra judicia ejus.
Recordatus est in æternum pacti sui : verbi quod præcepit in mille generationes :
Quod pepigit cum Abraham, et juramenti sui cum Isaac.
Et firmavit illud cum (e) Jacob in lege (f) ; cum (g) Israel in pactum sempiternum :
Dicens : Tibi dabo terram Cha - 1, Gentes : Hier. populis : Opera : Hier. cogitationes.
Laudamini : Hier. Exultate.
Servi : genitivo casu. Electi : nominativo plurali, vos Deum laudate.
(a) Var. : [ Hebr. adinventiones.] — (b) Illi. — (c) [ Hebr. laudamini.] — (d) [ Hebr. prodigiorum.] — (e) Deest cum. — (f) [ Hebr. in præceptum.] — (g) Deest cum.
naan, funiculum hæreditatis vestræ.
Cum essent numero brevi, paucissimi et incolæ ejus.
Et pertransierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum.
Non reliquit hominem nocere eis : et corripuit pro eis reges.
Nolite tangere christos meos : et in prophetis meis nolite malignari.
Et vocavit famem super terram : et omne firmamentum panis contrivit.
Misit ante eos virum : in servum venumdatus est Joseph.
Humiliaverunt in compedibus pedes ejus : ferrum pertransiit animam ejus, 19. donec veniret verbum ejus.
Eloquium Domini inflammavit eum :
- Misit rex, et solvit eum : princeps populorum, et dimisit eum. naan, funiculum hæreditatis vestræ.
Cum essent viri pauci, modici et advenæ in ea.
Et transierunt (a) de gente in gentem, et de regno ad populum alterum.
Non dimisit hominem ut noceret (b) eis, et corripuit pro eis reges.
Nolite tangere christos meos, et prophetas meos nolite affligere.
Et vocavit famem super terram : omnem virgam (c) panis contrivit.
Misit ante faciem eorum virum : in servum venumdatus est Joseph.
Afflixerunt in compede pedes ejus : in ferrum venit anima ejus ; usque ad tempus donec veniret sermo ejus :
Eloquium Domini probavit eum.
Misit rex (d), et solvit eum : princeps (e) populorum, et dimisit (f) illum. 12. Incolæ ejus : Hier. advenæ in ed. Abraham enim et Isaac et Jacob cum liberis quasi exteri in Chanaanitide habitabant.
Reges : Pharaonem et Abimelech, Genes., xii, etc.
Christos : Patriarchas, non unctione carnali, sed Spiritu sancto unctos : qui locus valet adversus Judæos qui Jesum negabant Christum, quod carnali unctione caruisse !, Comm. Hier. in hunc versum. Ideo autem christi sive uncti dicuntur, quod essent et sacerdotes et reges : summa quippe potestate præditi, nullique obnoxii ; hinc fœdera æquo jure pacta cum regibus ; hinc bella suscepta et quidem nutu suo, auspiciis, ut aiunt, suis, Genes. xiv, xxi. Hinc Hethæi ad Abrahamum : Audi nos, Domine : princeps Dei es apud nos. Genes., xxiii, 6, nemini obnoxius, nisi Deo : quo jure Isaacus et Jacobus usi sunt, Genes., xxvi, etc. Ad hæc prophetæ erant, ut hic et Genes., xx, 7, quos omnes titulos unum Christi nomen complectitur ; christi autem dicuntur, in typo Christi ipsius ab eis orituri. Hic et desinit Psal. in Paral.
Firmamentum panis : baculum, sustentaculum, panem quo sustentantur.
Animam ejus : pro persona ejus anima Septuaginta : Hier. In infernum venit anima ejus, ipse in vincula missus est.
Donec veniret verbum ejus : donec implerentur Josephi vaticinia de pincerna et pistore. Genes., xl. Inflammavit : Hier. probavit, quasi in igne : tot immissis calamitatibus.
(a) Var. : [ Hebr. ambulaverunt.] — (b) [ Hebr. calumniaretur.] — (c) [ Hebr. baculum.] — (d, e, f) [ Hebr. regem... dominatorem... solvit.
Constituit cum dominum domus suæ : et principem omnis possessionis suæ.
Ut erudiret principes ejus sicut semetipsum : et senes ejus prudentiam doceret.
Et intravit Israel in Ægyptum, et Jacob accola fuit in terra Cham.
Et auxit populum suum vehementer : et firmavit eum super inimicos ejus.
Convertit cor eorum ut odirent populum ejus, et dolum facerent in servos ejus.
Misit Moysen servum suum : Aaron, quem elegit ipsum.
Posuit in eis verba signorum suorum, et prodigiorum in terra Cham.
Misit tenebras, et obscuravit : et non exacerbavit sermones suos.
Convertit aquas eorum in sanguinem : et occidit pisces eorum.
Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum.
Dixit, et venit cænomyia : et ciniphes in omnibus finibus eorum.
Posuit pluvias eorum grandinem : ignem comburentem in terra, ipsorum.
Et percussit vineas eorum et ficulneas eorum : et contrivit lignum finium eorum.
Dixit, et venit locusta, et bruchus, cujus non erat numerus :
Et comedit omne fœnum in terra eorum, et comedit omnem fructum terræ eorum. Posuit eum dominum domus suæ, et principem in omni possessione sua.
Ut erudiret (a) principes ejus secundum voluntatem suam, et senes ejus sapientiam doceret.
Et ingressus est Israel (b) Ægyptum, et Jacob advena fuit in terra Cham.
Et crescere fecit populum suum nimis, et roboravit eum super hostes ejus.
Convertit cor eorum ut odio haberent populum ejus, ut dolose agerent contra servos illius.
Misit Moysen servum suum : (c) Aaron, quem elegit sibi.
Posuit in eis verba signorum suorum, et portentorum in terra Cham.
Misit tenebras, et contenebravit : et non fuerunt increduli verbis ejus.
Commutavit aquas eorum in sanguinem, et occidit pisces eorum.
Ebullivit terra eorum ranas : in cubilibus regum eorum.
Dixit, et venit musca omnimoda, ciniphes (d) in universis terminis eorum.
Dedit pluvias eorum grandinem, ignem flammantem in terra eorum.
Et percussit vineam eorum, et ficum eorum, et confregit lignum finium eorum.
Dixit, et venit locusta, et bruchus cujus non erat numerus.
Et comedit omne fœnum terræ eorum, et devoravit fructum terræ eorum. 23. In terra Cham : Ægypto : idem infra 27, Psal. lxxvii, 51.
- Et non exacerbavit : Hier. non fuerunt increduli. Moses et Aaron.
29, 30. Aquas eorum : Ægyptiorum.
(a) Var. : [ Hebr. castigaret.] — (b) Add. in. — (c) Add. et. — (d) [ Hebr. pediculi.]
Et percussit omne primogenitum in terret eorum : primitias omnis laboris eorum.
Et eduxit eos cum argento et auro : et non erat in tribubus eorum infirmus.
Lætata est Ægyptus in profectione eorum : quia incubuit timor eorum super eos.
Expandit nubem in protectionem eorum, et ignem, ut luceret eis per noctem.
Petierunt, et venit coturnix : et pane cœli saturavit eos.
Dirupit petram, et fluxerunt aquæ : abierunt in sicco flumina.
Quoniam memor fuit verbi sancti sui, quod habuit ad Abraham puerum suum.
Et eduxit populum suum in exultatione, et electos suos in lætitia.
Et dedit illis regiones gentium : et labores populorum possederunt.
Ut custodiant iustificationes ejus, et legem ejus requirant. Et percussit omne primogenitum in terra eorum ; primitias universi partus (a) eorum.
Et eduxit eos cum argento et auro, et non erat in tribubus eorum infirmus.
Lætata est Ægyptus cum egrederentur ; quoniam irruerat terror eorum super eos.
Expandit nubem in tentorium, et ignem ut luceret nocte.
Petierunt, et adduxit ortygometram (b) ! et pane cœli (c) saturavit eos.
Aperuit petram, et fluxerunt aquæ, concurrerunt (d) in aridis flumina.
Quia recordatus est verbi sancti sui, cum Abraham servo suo.
Et eduxit populum suum in lætitia, laudantes (e) electos suos.
Et dedit eis terras gentium, et laborem tribuum possederunt.
Ut custodirent cæremonias ejus, et leges ejus servarent. Alleluia. 37. Eduxit eos : Israelitas.
Timor eorum : Israelitarum. Super eos : Ægyptios.
In protectionem eorum : ut tegeret eos.
Abierunt in sicco ... flumen in deserto decucurrit.
Ut custodiant ... eo enim tot beneficia pertinebant.
(a) Var. : [ Hebr. doloris.] — (b) [ Hebr. coturnicem.] — (c) Cœlesti. — (d) Cucurrerunt. — (e) [ Hebr. cum gaudio] : in laude.
Chapter 108 of 153