Psalmus XCV. Eucharisticus et propheticus
PSALMUS XCV. EUCHARISTICUS ET PROPHETICUS.
illata in Sion arca cantatus ; in secundi templi dedicatione repetitus : Dei majestatem prædicat, regnaturi super gentes, orbem judicaturi. Titulo caret in Hebr., tamen Davidis est : est enim unus ex Psalmis qui, cum a Davide arca in Sion translata est, cantatus esse memoratur, referlurque, I Paral., xvi, 1, 23, etc, eadem rerum summa quæ hic visitur : nonnihil diversis vocibus, quas inter se conferre erit operæ pretium ad intelligendas veteres lectiones.
VERSIO VULGATA.
Canticum ipsi David, 1. quando domus ædificabatur post captivitatem (I Paral., xvi).
Cantate Domino canticum novum : cantate Domino, omnis terra.
Cantate Domino, et benedicite nomini ejus : annuntiate de die in diem salutare ejus.
Annuntiate inter gentes gloriam ejus, in omnibus populis mirabilia ejus.
Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis : terribilis est super omnes deos.
Quoniam omnes dii gentium dæmonia : Dominus autem cœlos fecit. VERSIO S. HIERONYMI.
Cantate Domino canticum novum : cantate Domino, omnis terra.
Cantate (a) Domino, benedicite nomini ejus : annuntiate de die in diem salutare ejus.
Narrate in gentibus gloriam ejus, in universis populis mirabilia ejus.
Quia magnus Dominus, et laudabilis nimis : terribilis est super omnes deos.
Omnes enim dii populorum sculptilia (b) : Dominus autem cœlos fecit. 1, 2. Cantate Domino canticum novum : in nova celebritate. Omnis terra : prophetice de vocatione gentium. Canticum enim vetus in una, eaque angusta regione Judæa canitur ; at canticum Novi Testamenti, ad universam terram pertinet, Chrys. Ex primis duobus versibus id tantum habetur in Paral. Cantate Domno, omnis terra, annuntiate de die in diem salutare ejus.
S. Dæmonia : idola. Hier. sculptilia, et sic Vulgata vertit in Paral. eodem utro-
(a) Var. : Canite. — (b) [ Hebr. idola.]
Confessio et pulchritudo in conspectu ejus : sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus.
Afferte Domino patriæ gentium : afferte Domino gloriam et honorem.
Afferte Domino gloriam nomini ejus. Tollite hostias, et introite in atria ejus.
Adorate Dominum in atrio sancto ejus. Commoveatur a facie ejus universa terra.
Dicite in gentibus quia Dominus regnavit.
Etenim correxit orbem terræ, qui non commovebitur : judicabit populos in æquitate.
Lætentur cœli, et exultet terra, commoveatur mare et plenitudo ejus.
Gaudebunt campi, et omnia quæ in eis sunt.
Tunc exultabunt omnia ligna sylvarum :
- A facie Domini, quia venit : quoniam venit judicare·terram. Gloria et decor ante vultum ejus : fortitudo et exultatio in sanctuario ejus.
Afferte Domino familiæ populorum ; afferte Domino gloriam et fortitudinem.
Afferte Domino gloriam nomini ejus : levate munera, et introite in atria ejus.
Adorate Dominum in decore sanctuarii : paveat a facie ejus omnis terra.
Dicite in gentibus : Dominus regnavit.
Siquidem appendit (a) orbem immobilem : judicabit populos in æquitate (b) .
Lætamini, cœli, et exultet terra : tonet mare et plenitudo ejus.
Gaudeat ager (c) , et omnia quæ in eo sunt : tunc laudabunt universa ligna saltus.
Ante faciem Domini quoniam venit, quoniam venit judicare terram. bique vocabulo. Recte etiam dæmonia vertitur : Quæ enim gentes immolant, dæmoniis immolant et non Deo, I Cor., x, 20.
Confessio et pulchritudo .....Hier. gloria et decor. Sanctimonia et magnificentia ... fortitudo et gaudium in loco ejus, id est, in sanctuario, ut vertit Hier.
Patriæ gentium : familiæ populorum, sicut ipsa Vulgata vertit in Parat, et hic Hier. Septuaginta αἱ πατρίαι. Honorem : Hier. fortitudinem, Paral. imperium ; alio vocabulo quod etiam vim sonat.
Tollite hostias : Hier. levate munera, vel ut in Paral. levate sacrificium : noto offerendi ritu, levata pro more hostia. Introite in atria ejus ; Paral. venite in conspectu ejus.
In atrio sancto : quod in Paral. vertitur ; in decore sancto ; Hier. in decore sanctuarii, in ipso sanctuario, quod decus passim vocatur, ut sæpe vidimus.
Dicite in gentibus, quia Dominus regnavit. In Paral. deest hoc loco ; habetur vers, seq. Addunt multi ex antiquis Patribus, et hymnus Vexilla quem hodie canimus : a ligno : quod nunc ubique deest. Etenim correxit ... quod in Paral. vertitur planius : ipse enim fundavit orbem immobilem : elegantius Hier. appendit orbem immobilem.
H. Commoveatur mare : tonet, ut est hic apud Hier. et in versione Paral. Et plenitudo ejus : omnes ejus abyssi.
(a) Var. : Appendet. — (b) Æquitatibus. — (c) Meus.
Judicabit orbem terræ in æquitate, et populos in veritate sua. Judicabit orbem in justo (a), et populos in fide sua. Ultimus versus deest in Paral.
(a) Var. : In Justitia.
Chapter 99 of 153