Psalmus CVII. Eucharisticus
PSALMUS CVII. EUCHARISTICUS.
Conferendus hic Psalmus cum lvi, a vers. 8 ; ad finem, et cum lix, a vers. 6, ad finem. Si enim partes illas utriusque Psalmi conjunxeris, existet integer hic Psalmus cvii. Sunt omnes Davidis, lix, et cvii ; ad Syriacam victoriam pertinent : forte alter petit, alter gratias agit ; nec mirum poetam a se ipso mutuari. Permultæ sunt in Vulgata verborum varietates in tribus his Psalmis : in Hebræo etiam pauculae ; sed quæ nihil ad sensum pertineant, doceantque tantum alterum. ex altero non descriptus.
VERSIO VULGATA.
Canticum Psalmi ipsi David. (Supra., lvi, 8. )
Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum : cantabo, et psallam in gloria mea.
Exurge, gloria mea, exurge, psalterium et cithara : exurgam diluculo.
Confitebor tibi in populis, Domine : et psallam tibi in nationibus.
Quia magna est super cœlos misericordia tua : et usque ad nubes veritas tua.
Exaltare super cœlos, Deus, et super omnem terram gloria tua : 7. ut liberentur dilecti tui.
Salvum fac dextera tua, et exaudi me.
- Deus locutus est in sancto suo :
Exultabo, et dividam Sichimam, et convallem tabernaculorum dimetiar.
- Meus est Galaad, et meus est Manasse : et Ephraim susceptio capitis mei.
Juda rex meus : 10. Moab lebes spei meæ. VERSIO S. HIERONYMI.
Canticum, Psalmus (a) David.
Paratum cor meum, Deus : cantabo et psallam, sed et gloria mea.
Consurge (b) , psalterium et cithara, consurgam mane (c) .
Confitebor tibi in populis, Domine, et cantabo te in nationibus (d) .
Quoniam magna super cœlos misericordia tua, et usque ad æthera veritas tua.
Exaltare super cœlos, Deus : et super omnem terram gloria tua.
Ut liberentur dilecti tui : salva dextera tua, et exaudi me.
Deus locutus est in sanctuario suo :
Gaudebo, dividam Sichem, et vallem Soccoth dimetiar.
Meus est Galaad, et meus est Manasse, et Ephraim hæreditas capitis mei :
Juda Dux meus : Moab lebes pelvis meæ. 6. Super omnem terram gloria tua : huc usque ex Psal. lvi.
- Ut liberentur dilecti tui : cætera repetita ex Psal. lix, 6.
(a) Var. : Psalmi. — (b) [ Hebr. expergiscere.] — (c) [ Hebr. expergiscar diluculo.] — (d) [ Hebr. psallam tibi in plebibus.]
In Idumæam extendam calceamentum meum : mihi alienigenæ amici facti sunt.
Quis deducet me in civitatem munitam ? quis deducet me usque in Idumæam ?
Nonne tu, Deus, qui repulisti nos, et non exibis, Deus, in virtutibus nostris ?
Da nobis auxilium de tribulatione : quia vana salus hominis.
In Deo faciemus virtutem : et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros. Super Idumæam projiciam calceamentum meum : cum Philistiim fœderabor (a) .
Quis deducet me in civitatem munitam ? quis deducet me usque in Idumæam ?
Nonne tu, Deus, qui projeceras nos, et non exieras Deus in exercitibus nostris ?
Da nobis auxilium in tribulatione ; vana est enim salus ab homine.
In Deo erimus fortes, et ipse conculcabit hostes nostros. (a) Var. [ Hebr. mihi Palæstina fœderabitur.]
Chapter 111 of 153