Skip to the text

Psalmus CXVIII. Moralis : consolatorius

PSALMUS CXVIII 1. MORALIS : CONSOLATORIUS.

David exul et vagus, atque omnimode sub Saule vexatus, in divinæ legis meditatione respirat ; id autem agit, ut non modo se ad observandam legem incitet quam vehementissime, verum etiam gratiam Dei ad id opus exequendum summe necessariam, nec tantum ad intelligendam, sed etiam ad diligendam legem, pari studio commendet ac petat : vide vers. 18, 26, 32, 34 et seqq. Legem variis appellat nominibus, diverso respectu : verbum, communi nomine omnibus divinæ veritatis significationibus ; quodque idem est, eloquia et sermones : legem speciatim, qua Deus docet quid agendum sit : viam, qua Deo duce ingrediamur ad vitam ; mandatum seu præceptum, quo Deus quid velit significat : unde testimonium , quo credimus ejus- institutis et promissis ; et simile conscientiæ testimonium agnoscimus ; tum etiam ad convincendos impios. Quæ omnia, justitiæ quoque, seu justificationes dicuntur, quibus justi sumus, et ad æquum Tectumque, animum componamus : deinde judicia, quibus pro operibus aut pœnam aut mercedem capiamus. Vide Theodor. hic, et in Psal. xviii, 11. Lex, doctoris, domini, judicis, testis officio fungitur. Iustificationes hic ubique sunt statuta : huccim, Hebr. Est autem hic psalmus acrostichus octonarius : dividitur enim in partes viginti duas, juxta numerum hebraicarum litterarum, et pars unaquæque octo versus continet ab eadem littera incipientes, juxta ordinem alphabeti. Porro hunc psalmum, quanto videtur apertior, tanto profundiorem videri sibi testatur Augustinus, nec dissentiunt reliqui.

VERSIO VULGATA.

Alleluia. VERSIO S. HIERONYMI. ALEPH.

  1. Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. (a) Hoc carmen viginti duobus octostichis est conscriptum, ita ut primum octostichum per omnes versus a prima alphabeti littera Aleph incipiat, secundum a Beth, tertium a Gimel et sic deinceps.

  2. Beati qui scrutantur testimonia ejus : in toto corde exquirunt eum.

  3. Non enim qui operantur iniquitatem, in viis ejus ambulaverunt.

  4. Tu mandasti mandata tua custodiri nimis.

  5. Utinam dirigantur viæ meæ, ad custodiendas iustificationes tuas.

  6. Tunc non confundar, cum perspexero in omnibus mandatis tuis.

  7. Confitebor tibi in directione cordis : in eo quod didici judicia justitiæ tuæ.

  8. Justificat]ones tuas custodiam : non me derelinquas usquequaque. Beati qui custodiunt testimonia ejus : in loto corde requirunt (a) eum.

Nec (b) enim qui operantur iniquitatem, in viis ejus ambulaverunt.

Tu mandasti præcepta tua custodiri nimis.

Utinam dirigantur viæ meæ, ad custodienda præcepta tua.

Tunc nunc confundar, cum respexero ad omnia mandata tua.

Confitebor tibi in directione cordis : cum didicero judicia justitiæ tuæ.

Præcepta tua custodiam : ne derelinquas me nimis. BETH.

  1. In quo corrigit adolescentior viam suam ? in custodiendo sermones tuos.

  2. In toto corde meo exquisivi te : ne repellas me a mandatis tuis.

  3. In corde meo abscondi eloquia tua : ut non peccem tibi. In quo corrigit juvenis (c) semitam suam, cum custodierit (d) verba tua.

In toto corde meo exquisivi te : ne errare me facias a mandatis tuis.

In corde meo abscondi eloquia tua (e) , ut non peccem tibi. 1, 2. Beati ... Cum beati omnes esse velimus, summa vitæ humanæ est, intelligere quo fine beata fiat. Inde ergo incipit Psalmus ; altero item versu ingeminat et inculcat. Beati qui scrutantur ... Hier. qui custodiunt. In toto corde : non otiose et somnolenter, sed strenue vigilanterque, Comm. Hier.

  1. Non enim qui operantur iniquitatem : quasi diceret ; Sunt qui vano quodam affectu magna de Deo ejusque lege cogitantes, satis putant se esse pios, cum interim in gravia peccata prolabantur ; sed illi falsi sunt, quos coarguit Apostolus, quod cum in lege requiescant et glorientur, per prævaricationem legis Deum inhonorent, Rom., i, 17 et 23.

  2. Tu mandasti ... 5. Utinam dirigantur His ostendit observantiam legis, et summe esse necessariam, et æque difficilem : imo nec potestatis humanæ, nisi Deus adjuvet ; unde ad vota convertitur. Vide vers. 20.

  3. Tunc non confundar ... in omnibus : non aliqua, sed omnia observanda sunt : cum, teste Jacobo, qui in uno offendit, factus sit omnium reus, Jac, ii, 10.

  4. In directione cordis : recto corde.

  5. Non me derelinquas usquequaque : semper. Et si ad tempus relinquimur, non tamen usquequaque, ut pereamus, Comm. Hier.

  6. Ne repellas me : Hier. ne errare facias, etc, ne errare me sinas ; in Scripturis usitatissimum.

(a) Var. : [ Al. requirent.] — (b) Non. — (c) [ Hebr. mundabit puer.] — (d) [ Hebr. ut custodiat.] — (e) Eloquium tuum.

  1. Benedictus es, Domine : doce me justificationes tuas.

  2. In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui.

  3. In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis.

  4. In mandatis tuis exercebor : et considerabo vias tuas.

  5. In justificationibus tuis meditabor : non obliviscar sermones tuos. Benedictus tu, Domine, doce me. præcepta tua.

In labiis meis narravi omnes justitias oris tui.

In via testimoniorum tuorum delectatus (a) sum, quasi in omnibus divitiis.

In præceptis tuis meditabor, et contemplabor semitas tuas.

In justitiis (b) tuis delectabor : non obliviscar verba tua. GIMEL.

  1. Retribue servo tuo, vivifica me, et custodiam sermones tuos.

  2. Revela oculos meos : et considerabo mirabilia de lege tua.

  3. Incola ego sum in terra : non abscondas a me mandata tua.

  4. Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas, in omni tempore. Retribue (c) servo tuo : vivam, et custodiam verba tua.

Revela oculos meos, et videbo mirabilia de lege tua.

Advena ego sum in terra : ne abscondas a me mandata tua.

Desideravit anima mea desiderare (d) judicia tua in omni tempore. 13. Pronuntiavi : Hier. narravi.

  1. Exercebor : Hier. Meditabor.

  2. Meditabor : Hier. delectabor.

  3. Revela oculos meos : aperi, dispelle umbras, tolle velamentum, quo spirituales oculi conteguntur. Considerabo mirabilia : ut penitus introspiciam, non litteram tantum, ac velut corticem legis, sed arcana spiritualia, puta in sabbatis requiem sempiternam, simplicitatem in azymis, in victimis obedientiam, et ubique Christum. Revela autem, et considerabo : sicut infra 34. Da mihi intellectum, et scrutabor, etc. His omnibus docet Dei gratiam esse necessariam, primum ad intelligendam legem, ut ad diligendam sequentia demonstrabunt. Unde vers. 35 : Deduc me in semitam mandatorum ... et 36 : Inclina cor meum in testimonia tua.

  4. Incola : Hier. advena, peregrinus, ut Jacob, et cæteri patriarchæ, Genes., XLVII, 9 ; Hebr., xi , 13, 14. Incola ego sum in terra : terram universam habeo pro exilio. Non abscondas a me mandata tua : Nemo enim, nisi peregrinus et ad æterna suspirans, cognitione mandatorum Dei est dignus, Hilar.

  5. Concupivit : quidam simpliciter : Vehementissime desideravi ; quale est illud : Concupierunt concupiscentiam, Psal. cv, 14, ut et illud : vita vives, morte morieris : et Poeta, Æneid. xii :

Hunc, oro, sine me furere ante furorem.

Quin ipse Dominus, desiderio desideravi, Luc. , XXII, 15. Verum aliud est : Desiderio desideravi, quod est perfecte et plene desiderantis ac volentis ; aliud, concupivi desiderare, quod est optantis quidem, sed nondum plene volentis ; melius ergo, æger animus ac languidus concupiscit desiderare cibum, dum concupiscit

(a) Var. : Lætatus [ Hebr. gavisus.] — (b) Hebr. præceptis.] — (e) Tribue. — (d) [ Hebr. meditari.]

  1. Increpasti superbos : maledicti qui declinant a mandatis tuis.

  2. Aufer a me opprobrium et contemptum : quia testimonia tua exquisivi.

  3. Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur : servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis.

  4. Nam et testimonia tua meditatio mea est : et consilium meum justificationes tuæ. Increpasti superbos : maledicti qui recedunt a mandatis tuis.

Aufer a me opprobrium et contemptum : quoniam testimonia tua custodivi.

Etenim sederunt principes ; adversum me loquebantur : servus autem tuus meditabatur præcepta tua.

Sed et testimonia tua voluntas (a) mea, quasi viri anucissimi mei. DALETH.

  1. Adhæsit pavimento anima mea : vivifica me secundum verbum tuum.

  2. Vias meas enuntiavi, et exaudisti me : doce me justificationes tuas.

  3. Viam justificationum tuarum instrue me : et exercebor in mirabilibus tuis.

  4. Dormitavit anima mea præ tædio : confirma me in verbis tuis. Adhæsit pulveri anima mea : vivifica me juxta verbum tuum.

Vias meas exposui, et exaudisti me : doce me justitiam tuam.

Viam præceptorum tuorum fac me intelligere, et loquar in mirabilibus tuis.

Distillavit anima mea præ stultitia : serva me juxta eloquium tuum. non habere fastidium. Aug. Ambrosius vero ; concupiscimus desiderare, quod non sit potestatis nostræ desiderium, sed gratiæ Dei.

  1. Aufer a me opprobrium ... quia testimonia tua exquisivi : Hier. custodivi, non se potestate, non divitiis, nec principum gratia commendari petit, sed quæ vera laus est, executione mandatorum Dei, a quibus colendis nec destitit, cum omnibus ejus pietas probro haberetur, ut sequens indicat.

  2. Sederunt principes : non illi properanter, ac velut in transcursu maledictis me incessebant, sed destinato animo, in familiaribus quibuscumque colloquiis, atque etiam in consessu publico, Psal. xlix, 20.

  3. Meditatio mea est : voluntas mea. Consilium meum : consiliarii mei, quasi viri anucissimi mei, Hier. Cum aliquid agendum, legem consulo, eam ubique adhibeo consiliariam, ac vere amicam quæ nusquam fallat, nusquam aduletur. Justificationes tuæ : deest Hebr.

  4. Adhæsit pavimento : Hier. pulveri, ut XLIII, 25 : Humiliata est in pulvere anima nostra : conglutinatus est in terra venter noster.

  5. Vias meas enuntiavi : peccata confessus sum. Doce me justificationes tuas : sic et vers. 27, et toto Psalmo passim doceri petit : non sono et syllabis, jam enim eo modo doctus, sed infuso intus spiritu sanctæ dilectionis, quem qui habent, vere sunt docti a Deo, Joan., vi, 45.

  6. Dormitavit... Hier. distillavit, diffluit præ mœrore. Hoc tædium Cassianus Instit., x, 4, interpretatur de acediæ spiritu, quo æger animus fastidio rerum

(a) Var. : [ Hebr. delectatio.]

  1. Viam iniquitatis amove a me : et de lege tua miserere mei.

  2. Viam veritatis elegi : judicia tua non sum oblitus.

  3. Adhæsi testimoniis tuis, Domine : noli me confundere.

  4. Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum. Viam mendacii aufer a me, et legem tuam dona mihi.

Viam fidei elegi : judicia tua proponebam.

Adhæsi testimoniis tuis : Domine, ne confundas me.

Viam mandatorum tuorum curram, quoniam dilatasti cor meum. HE.

  1. Legem pone mihi, Domine, viam justificationum tuarum : et exquiram eam semper.

  2. Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam : et custodiam illam in toto corde meo.

  3. Deduc me in semitam mandatorum tuorum : quia ipsam volui.

  4. Inclina cor meum in testimonia tua : et non in avaritiam.

  5. Averte oculos meos, ne videant vanitatem : in via tua, vivifica me.

  6. Statue servo tuo eloquium tuum, in timore tuo. Ostende (a) mihi, Domine, viam præceptorum tuorum, et custodiam eam per vestigium.

Doce me, et observabo legem tuam, et custodiam eam in toto corde.

Deduc me in semita mandatorum tuorum : quia ipsam volui.

Inclina cor meum ad testimonia tua, et non ad avaritiam.

Averte oculos meos, ne videant vanitatem : in via tua vivifica me.

Suscita servo tuo eloquium tuum, in timorem tuum. spiritualium in otium ac desidiam solvitur ; tum inquietus et vagus ad sensuum solatia defluit ; qui spiritus ubi primum obrepit, tunc petendum a Domino ut fluxam confirmet fidem, et verbo divino inducat illud gaudium, quod præcipit Apostolus, Philip., iv, 4.

  1. Viam iniquitatis. .. Hier. mendacii. De lege tua miserere ... doce me misericorditer viam tuam.

  2. Non sum oblitus : Hier. proponebam , suppl. mihi.

  3. Cucurri : Hier. curram. Cum dilatasti cor meum : infuso spiritu sanctæ dilectionis ac delectationis.

  4. Legem pone : Hier. ostende , doce. Exquiram : Hier. custodiam eam per vestigia : id est ad calcem, ad finem usque, infra 112.

  5. Deduc me in semitam mandatorum : jam ergo executio legis a Dei est gratia ; sed ne quis voluntatem exequendæ legis sibi a se esse putet, eo quod dixerit : Quia ipsam volui : subdit :

  6. Inclina cor meum in testimonia tua : hoc est, tu, quo duce volui, deduc me ut perficiam. Et non in avaritiam . ·. et hoc tuum est ne a veris sempiternisque, ad vana et caduca bona declinemus.

  7. Vanitatem : res vanas, inutiles.

  8. Statue : Hier. suscita. Suscita promissa tua de me dilata jamdiu, fac ut impleantur tandem, sicut scriptum est : Suscitans verbum servi sui, et consilium nuntiorum suorum complens, Isa. , xliv, 26. In timore tuo : Hier. in timorem tuum. Ad reverentiam tui ingenerandam animis.

(a) Var. : [ Hebr. Illumina.]

  1. Amputa opprobrium meum, quod suspicatus sum : quia judicia tua jucunda.

  2. Ecce concupivi mandata tua : in æquitate tua "vivifica me. Averte opprobrium meum, quod reveritus sum : quia judicia tua bona.

Ecce desideravi præcepta tua : in justitia tua vivifica me. VAU.

  1. Et veniat super me misericordia tua, Domine : salutare tuum secundum eloquium tuum.

  2. Et respondebo exprobrantibus mihi verbum : quia speravi in sermonibus tuis.

  3. Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque : quia in judiciis tuis supersperavi.

  4. Et custodiam legem tuam semper : in sæculum et in sæculum sæculi.

  5. Et ambulabam in latitudine : quia mandata tua exquisivi.

  6. Et loquebar de testimoniis tuis in conspectu regum : et non confundebar.

  7. Et meditabar in mandatis tuis, quæ dilexi.

  8. Et levavi manus meas ad mandata tua, quæ dilexi : et exercebar in justificationibus tuis. Et veniant milii misericordiæ tuæ, Domine, et salus tua juxta eloquium tuum.

Et respondebo exprobrantibus mihi sermonem : quia speravi in sermone tuo.

Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usque nimis : quoniam judicia tua expectavi.

Et custodiam legem tuam jugiter, iii sempiternum, et ultra.

Et ambulabo in spatioso : quia præcepta tua quæsivi.

Et loquar in testimoniis tuis coram regibus : et non confundar.

Et delectabor in mandatis tuis, quæ dilexi.

Et levabo manus meas ad mandata tua quæ dilexi, et loquar in præceptis tuis. ZAIN.

  1. Memor esto verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti.

  2. Hæc me consolata est in humilitate mea, : quia eloquium tuum vivificavit me. Memento sermonis servo tuo : quem me sperare fecisti.

Hæc est consolatio mea in afflictione mea : quia eloquium tuum vivificavit me. 39. Amputa : Hier. averte. Quod suspicatus sum : Hier. quod reveritus sum ; quod timui. Tolle suspicionem infidelitatis erga regem aut patriam, quam David vehementissime refugiebat, I Reg., xxiv, 10. Jucunda : bona, mihi scilicet : judiciis tuis delectatus ; ab his sceleribus abhorreo.

  1. In judiciis tuis supersperavi : speravi super judicia tua : hæc mihi spei fulcimenta.

  2. Regum : Saul ; Achis regis Geth ; regis Moab, etc.

  3. Levavi manus meas : ex vehementi desiderio manus admovi ad opus. Exercebar : meditabar : supra 15.

  4. Hæc : hoc : hæc res : verbum tuum scilicet mihi solatio fuit : infra 52 : sic vers. 56.

  5. Superbi inique agebant usquequaque : a lege autem tua, non declinavi.

  6. Memor fui judiciorum tuorum a sæculo, Domine : et consolatus sum.

  7. Defectio tenuit me, pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam.

  8. Cantabiles mihi erant justificationes tuæ, in loco peregrinationis meæ.

  9. Memor fui nocte nominis tui, Domine : et custodivi legem tuam.

  10. Hæc facta est mihi : quia justificationes tuas exquisivi. Superbi deridebant me nimis : a lege tua non declinavi.

Recordatus sum judiciorum tuorum a sæculo, Domine ; et consolatus sum.

Horror obtinuit me ab impiis, qui dereliquerunt legem tuam.

Carmina erant mihi præcepta tua, in domo peregrinationis meæ.

Recordatus sum in nocte nominis tui, Domine : et custodivi legem tuam.

Hoc factum est mihi : quia præcepta tua custodivi. HETH.

  1. Portio mea, Domine, dixi, custodire legem tuam.

  2. Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo : miserere mei secundum eloquium tuum.

  3. Cogitavi vias meas : et converti pedes meos in testimonia tua.

  4. Paratus sum, et non sum turbatus : ut custodiam mandata tua.

  5. Funes peccatorum circumplexi sunt me : et legem tuam non sum oblitus.

  6. Media nocte surgebam ad confitendum tibi, super judicia justificationis tuæ.

  7. Particeps ego sum omnium ti- Pars mea, Domine, dixi, ut custodiam verbum tuum.

Deprecatus sum vultum tuum in toto corde : miserere mei secundum eloquium tuum.

Recogitavi vias meas : et converti pedes meos ad testimonia tua.

Festinavi, et non neglexi custodire mandata tua.

Funes impiorum implicaverunt me : legem tuam non sum oblitus.

Medio noctis surgam ad confitendum tibi, super judicia justitiæ tuæ.

Particeps sum ego omnium ti- 52. Inique agebant... Hier. deridebant me nimis.

  1. Defectio : Hier. horror. Pro peccatoribus : Hier. ab impiis : cum video delinquentes, tuaque judicia contemnentes, cohorresco totus, tantam hominibus inesse amentiam, stuporem tantum.

  2. Cantabiles : Hier. carmina, cantica, suave canendi argumentum.

  3. Hæc facta... hoc : notus hebraismus, ac sæpe memorandus.

  4. Legem tuam : Hier. verbum.

  5. Paratus sum : Hier. festinavi et non neglexi.

  6. Funes peccatorum : Hier. impiorum. Funes autem sunt eorum malevola et dolosa consilia, quibus viri boni ac simplices capiuntur.

  7. Iustificationis : Hier. justitiæ.

mentium te : et custodientium mandata tua.

  1. Misericordia tua, Domine, plena est terra : iustificationes tuas doce me. mentium te, et custodientium præcepta tua.

Misericordia tua, Domine, completa est terra, præcepta tua doce me. TETH.

  1. Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum.

  2. Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me : quia mandatis tuis credidi.

  3. Priusquam humiliarer ego deliqui : propterea eloquium tuum custodivi.

  4. Bonus es tu : et in bonitate tua doce me iustificationes tuas.

  5. Multiplicata est super me iniquitas superborum : ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua.

  6. Coagulatum est sicut lac cor eorum : ego vero legem tuam meditatus sum.

  7. Bonum mihi quia humiliasti me : ut discam iustificationes tuas.

  8. Bonum mihi lex oris tui, super millia auri et argenti. Benefecisti servo (a) tuo, Domine, secundum verbum tuum.

Bonum sermonem, et scientiam doce me : quia mandatis tuis credidi.

Antequam audirem, ego ignoravi : nunc autem eloquium tuum custodivi.

Bonus es tu, et beneficus : doce me præcepta tua.

Applicabant mihi mendacium superbi ; ego autem in toto corde meo (b) servabam præcepta tua.

Incrassatum est velut adeps cor eorum : et ego in lege tua delectabar.

Bonum mihi quia afflictus sum, ut discerem præcepta tua.

Melior est mihi lex oris tui, super millia auri et argenti. JOD.

  1. Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me : da mihi intellectum, et discam mandata tua.

  2. Qui timent te, videbunt me, et lætabuntur : quia in verba tua supersperavi.

  3. Cognovi, Domine, quia æqui- Manus tuæ fecerunt me, et firmaverunt me : doce me, et discam mandata tua.

Qui timent te, videbunt me, et lætabuntur : quia sermonem tuum expectavi.

Scio, Domine, quia justum ju- 65. Bonitatem... Hier. benefecisti.

  1. Bonitatem... Hebr. bonum sensum.

  2. Bonus es tu ; et in bonitate tua... Hier. bonus es tu, et beneficus.

  3. Multiplicata est... Hebr. Superbi dolos consuerunt adversum me. Ego autem ... scrutabor... Hier. servabam.

  4. Coagulatum est : Hier. incrassatum est velut adeps cor eorum.

  5. Plasmaverunt : Hier. firmaverunt : compegerunt.

(a) Var. : Cum servo. — (b) Deest meo.

tas judicia tua : et in veritate tua humiliasti me.

  1. Fiat misericordia tua ut consoletur me, secundum eloquium tuum servo tuo.

  2. Veniant mihi miserationes tuæ, et vivam : quia lex tua meditatio mea est.

  3. Confundantur superbi, quia injuste iniquitatem fecerunt in me : ego autem exercebor in mandatis tuis.

  4. Convertantur mihi timentes te : et qui noverunt testimonia tua.

  5. Fiat cor meum immaculatum in justificationibus tuis, ut non confundar. dicium tuum, et vere afflixisti me.

Sit, obsecro, misericordia tua ia consolatione mea, sicut locutus es servo tuo.

Veniant mihi misericordiæ tuæ, et vivam : quia lex tua delectatio mea.

Confundantur superbi, quoniam inique contriverunt me : ego autem loquar in præceptis tuis.

Revertantur ad me qui timent te, et qui sciunt testimonium tuum.

Fiat cor meum perfectum in præceptis tuis, ut non confundar. CAPH.

  1. Defecit in salutare tuum anima mea : et in verbum tuum supersperavi.

  2. Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes : Quando consolaberis me ? Defecit in salutare tuum anima mea, in verbum tuum expectavi.

Consumpti sunt oculi mei in verbum tuum, dicentes : Quando consolaberis me ? 73. In veritate tua humiliasti me : juste afflixisti.

  1. Fiat misericordia... Hier. sit, obsecro, etc.

  2. Meditatio : Hier. delectatio, ut jam sæpe, eodem sensu : cum quæ diligimus et quibus delectamur, eadem etiam cogitemus.

  3. Iniquitatem fecerunt... Hier. contriverunt me.

  4. Convertantur : Hier. revertantur ad me.

  5. Defecit in salutare tuum anima mea : « Amor impatiens,.... si diutius potiundi desideria differantur, ipsa deficit expectatione dum sperat.... Et quidquid est desiderabile, si non contingat desideranti, deficit in illud ; et quasi ipsam deponit animam qui desiderat.... Id est ergo deficere, ad id unumquemque totis studiis migrare, quod diligit. Illud cogitat, illi adhæret, illud personat quod receperit diligendum, in id quadam animæ defectione transfunditur. » Ambros. serm. xi, in Psalm. cxviii, n. 3. In salutare tuum .....Idem Ambrosius : « Sanctus et timens Deum nescit aliud desiderare, nisi salutare Dei, quod est Christus Jesus : illum concupiscit, illum desiderat ; in illum totis intendit viribus : illum gremio mentis fovet : illi se aperit et effundit ; et hoc solum veretur, ne illum possit amittere. » Ibid. n. 4.

  6. Defecerunt oculi mei : Ambrosius : « Nonne quando aliquem desideramus et speramus adfore, eo dirigimus oculos unde speramus esse venturum ?.... Sic tenerae uxor ætatis, de specula littorali, indefesso expectatione conjugis præstolatur adventum ; ut quamcumque navim viderit, illic putet conjugem navigare, metuatque ne videndi gratiam dilecti alius antevertat, nec ipsa possit prima dicere : Video te, marite. » Vide reliqua apud Ambrosium, ibid. n. 9, ejusdem plane spiritus ; nec tamen potui temperare, quin hæc exscriberem. Sic affectus est

  7. Quia factus sum sicut uter in pruina : justificationes tuas non sum oblitus.

  8. Quot sunt dies servi tui : quando iacies de persequentibus me judicium ?

  9. Narraverunt mihi iniqui fabulationes : sed non ut lex tua.

  10. Omnia mandata tua veritas : inique persecuti sunt me, adjuva me.

  11. Paulo minus consummaverunt me in terra : ego autem non dereliqui mandata tua.

  12. Secundum misericordiam tuam vivifica me : et custodiam testimonia oris tui. Et cum essem quasi uter in pruina, præcepta tua non sum oblitus.

Quot sunt dies servi tui ? quando facies in persequentibus me judicium ?

Foderunt mihi superbi foveas, quæ non erant juxta legem tuam.

Omnia mandata tua vera : falsa persecuti sunt me, auxiliare mihi.

Paulo minus consumpserunt me in terra : ego autem non dimisi præcepta tua.

Secundum misericordiam tuam vivifica me : et custodiam testimonia oris tui. LAM.

  1. In æternum, Domine, verbum tuum permanet in cœlo.

  2. In generationem et generationem veritas tua : fundasti terram, et permanet. In æternum, Domine, verbum tuum perstat (a) in cœlo.

In generatione et generatione fides tua : fundasti terram, et stat. quisquis cum Paulo dissolvi cupit et esse cum Christo, Philip., i, 23. Sic denique qui semel gustato bono Dei verbo, ut idem Paulus ait, sibi postea relictus, deficit tædio sui, ac reddi sibi postulat prægustatam suavissimi amoris dulcedinem. Oculi mei... dicentes... Quisquis amat Deum, legemque ac veritatem ejus, non tantum verbis, sed etiam toto corpore, ac maxime oculis in altum sublatis, ac præ attentione deficientibus, loquitur.

  1. In pruina : Hebr. in fumario, in camino : factus sum exsuccus et macilentus. Justificationes tuas non sum oblitus : tametsi languidus, ac mærens, atque a te desertus ad tempus, tamen tui non obliviscor ; quæ vera est charitas, etiam deserenti ac velut fugienti inhærere, exemplo Christi derelicti ac dicentis : Deus meus, respice in me, quare me dereliquisti ? Psalm. xxi, 2.

  2. Quot sunt dies.... quousque differs auxilium tuum ? En vita mea elabitur ; an mortem meam expectas, ut me liberes ?

  3. Narraverunt.... fabulationes : ad ingenium suum multa commenti sunt ; nec tamen omnia sibi jucunda "fingentes, æquare potuerunt bona, quæ tua lex revera præstat. At Hebr. a quo non abludit Hier. : Foderunt mihi foveas, quod non : secundum legem tuam. Fabulationes vero, sive meditationes, ut alibi sæpe Vulgata vertit, et foveæ, in Hebr. non nisi levi puncto distant.

  4. Paulo minus consummaverunt me ..... Hier. consumpserunt : parum abfuit quin me consumerent.

  5. In æternum, Domine : legi qua nos Deus dirigit, interserit eas leges quibus universum orbem continet, ut Psal. xviii. Quemadmodum enim cœlum ac terra æterna et incommutabili lege tenentur, ita et longe magis fideles oportet obtemperare legi quam Deus tradidit.

  6. Veritas : Hebr. veracitas, fides, et ita fere.

(a) Var. : permanet.

  1. Ordinatione tua perseverat dies : quoniam omnia serviunt tibi.

  2. Nisi quod lex tua meditatio mea est : tunc forte periissem in humilitate mea.

  3. In æternum non obliviscar justificationes tuas : quia in ipsis vivificasti me.

  4. Tuus sum ego, salvum fac me : quoniam justificationes tuas exquisivi.

  5. Me expectaverunt peccatores ut perderent me : testimonia tua intellexi.

  6. Omnis consummationis vidi finem ; latum mandatum tuum nimis. Judicio tuo stant usque hodie ; quia omnia serviunt tibi.

Nisi, quod lex tua delectatio mea : forte periissem in pressura mea.

In sempiternum non obliviscar præceptorum tuorum : quia per ipsa vivificasti me.

Tuus ego sum, salva me : quoniam præcepta tua quæsivi.

Me expectaverunt impii ut perderent me : testimonium tuum considerabo.

Omnis consummationis vidi finem : latum mandatum tuum nimis. MEM.

  1. Quomodo dilexi legem tuam, Domine : tota die meditatio mea est.

  2. Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo : quia in æternum mihi est.

  3. Super omnes docentes me intellexi : quia testimonia tua meditatio mea est.

  4. Super senes intellexi : quia mandata tua quæsivi.

  5. Ab omni via mala prohibui pedes meos : at custodiam verba tua.

  6. A judiciis tuis non declinavi : quia tu legem posuisti mihi. Quam dilexi legem tuam ! tota die (a) meditatio mea.

Super inimicos meos instruis (b) me mandato tuo : quia in sempiternum hoc est mihi.

Super omnes qui docebant me eruditus sum : quia testimonia tua meditatio mea.

Super senes intellexi : quia præcepta tua servavi.

Ab omni semita mala prohibui pedes meos : ut custodirem verba tua.

A judiciis tuis non recessi, quia tu illuminasti me. 91. Ordinatione tua : Hier. judicio tuo stant usque hodie, cœlum et terra, de quibus supra 89, 90.

  1. Nisi quod lex tua meditatio : Hier. delectatio mea est. Tunc forte periissem in humilitate mea : Hier. in pressura mea : tot inter calamitates, me et constantia et vita ipsa deficeret.

  2. Omnis consummationis : omnis structuræ vidi finem : amplum mandatum tuum nimis. Symm. apud Theodor., id est quæ tacta sunt, omnia finem habent ; at mandatum tuum amplum et immortale, Theodor.

  3. Quomodo dilexi : Hier. quam dilexi.

  4. Super inimicos... prudentem... doctiorem, prudentiorem : non astutia et dolis, sed mandato tuo in quo omnis sapientia est. In æternum mihi est : pars hæc mea in æternum.

  5. Super senes : hinc credibile est hæc juvenem cecinisse : vide infra, 141.

  6. Legem posuisti : Hier. illuminasti me, docuisti.

(a) Var. : Die hac. — (b) Instruxisti.

  1. Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo.

  2. A mandatis tuis intellexi : propterea odivi omnem viam iniquitatis. Quam dulce gutturi meo eloquium tuum ! super mel ori meo.

Præcepta tua considerabam : propterea odivi omnem semitam mendacii. NUN.

  1. Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis.

  2. Juravi, et statui custodire judicia justitiæ tuæ.

  3. Humiliatus sum usquequaque, Domine : vivifica me secundum verbum tuum.

  4. Voluntaria oris mei beneplacita fac, Domine : et judicia tua doce me.

  5. Anima mea in manibus meis semper : et legem tuam non sum oblitus.

  6. Posuerunt peccatores laqueum milii : et de mandatis tuis non erravi.

  7. Hæreditate acquisivi testimonia tua in æternum : quia exultatio cordis mei sunt.

  8. Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas in æternum, propter retributionem. Lucerna pedi meo verbum tuum, et lux semitæ meæ.

Juravi, et perseverabo ; ut custodiam judicia justitiæ tuæ.

Afflictus sum usque nimis : Domine, vivifica me juxta verbum tuum.

Voluntaria oris mei complaceant tibi, Domine ; et secundum judicia tua doce me.

Anima mea in manu mea semper ; et legis tuæ non sum oblitus.

Posuerunt impii laqueum mihi : et a præceptis tuis non aberravi.

Hæreditas mea testimonia tua in sempiternum : quia gaudium cordis mei sunt.

Inclinavi cor meum ut facerem justitias tuas, propter æternam retributionem. SAMECH.

  1. Iniquos odio habui : et legem tuam dilexi. Tumultuosos odivi, et legem tuam dilexi. 104. Intellexi : Hebr. doctus factus sum.

  2. Statui : Hier. perseverabo, firmiter præstabo, stabo juramentis.

  3. Voluntaria : voluntarias oblationes, vota.

  4. Anima mea in manibus : maris periculo quotidie objicior : hebraismus : quasi vita cuivis ad rapiendum exposita : idque ultro, ut videtur : quemadmodum Jonathas de ipso Davide loquitur ad Saulem : Posuit animam suam in manu sua, et percussit Philistæum. I Reg., xix, 5. Et legem tuam ... nec sic tamen a lege tua ullo metu deterreri me sino.

  5. Hæreditate ... Hier. hæreditas mea, testimonia tua, ut supra, 98.

  6. Propter retributionem : Hebr. usque in finem. Licet jam dixerit in sæculum, quod est vehementer affirmantis, potest etiam verti, ut Hier. et ut Vulg. Propter retributionem : propter te ipsum, qui es merces nostra magna nimis, Gen., xv, 1 : sic Paulus de Moyse : Aspiciebat enim in remunerationem, Hebr. xi, 26 : quæ vel maxima est ipse Deus ; a quo Moyses mercedis omnis loco petebat, ut faciem suam ostenderet, Exod., xxxiii, 13 : vide etiam Psal. xv, 5 ; lxxii, 26.

  7. Iniquos : Hier. tumultuosos, turbulentos homines : odi commenta hominum perditorum.

  8. Adjutor, et susceptor meus es tu : et in verbum tuum supersperavi.

  9. Declinate a me, maligni : et scrutabor mandata Dei mei.

  10. Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam : et non confundas me ab expectatione mea.

  11. Adjuva me, et salvus ero : et meditabor in justificationibus tuis semper.

  12. Sprevisti omnes discedentes a judiciis tuis, quia injusta cogitatio eorum.

  13. Prævaricantes reputavi omnes peccatores terræ : ideo dilexi testimonia tua.

  14. Confige timore tuo carnes meas : a judiciis enim tuis timui. Protectio mea et scutum meum tu es : verbum tuum expectavi.

Recedite a me, maligni, et custodiam mandata Dei mei.

Confirma me secundum verbum tuum, et vivam : et noli me confundere ab expectatione mea.

Auxiliare mihi, et salvus ero, et delectabor in præceptis tuis jugiter.

Abiecisti omnes qui aversantur præcepta tua : quia mendax cogitatio eorum.

Quasi scoriam computasti omnes impios terræ : propterea dilexi testimonia tua.

Horripilavit a timore tuo caro mea : et judicia tua timui. AIN.

  1. Feci judicium et justitiam : non tradas me calumniantibus me.

  2. Suscipe servum tuum in bonum : non calumnientur me superbi.

  3. Oculi mei defecerunt in salutare tuum : et in eloquium justitiæ tuæ.

  4. Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam : et justificationes tuas doce me.

  5. Servus tuus sum ego : da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua. Feci judicium et justitiam : ne derelinquas me his qui calumniantur me.

Sponde pro servo tuo in bonum : ne calumnientur me superbi.

Oculi mei defecerunt in salutare tuum, et in eloquium justitiæ tuæ.

Fac cum servo tuo juxta misericordiam tuam ; et præcepta tua doce me.

Servus tuus sum ego, instrue me : et cognoscam testimonia tua. 114. Adjutor, et susceptor ... Hier. protectio mea et scutum meum.

  1. Declinate a me, maligni : optat secerni a malorum consortio, ut quietus ac totus legi Dei vacet.

  2. Suscipe : Hier. confirma.

  3. Adjuva me, et salvus ero : certum enim et efficacissimum est auxilium tuum.

  4. Injusta : Hier. mendax : ita fere.

  5. Prævaricantes ... Hier. quasi scoriam, pro nihilo : Symm. quia supra dixerat : Sprevisti eos, Domine : ego quoque pro nihilo habeo, Theodor.

  6. Confige : Hebr. horruit a timore tuo caro mea.

  7. Suscipe servum : Hier. sponde pro servo tuo in bonum, tu amicus unus ; fidei meæ sponsor esto adversus hominum calumnias. Non calumnientur : Hier. ne calumnientur.

  8. Tempus faciendi, Domine : dissipaverunt legem tuam.

  9. Ideo dilexi mandata tua, super aurum et topazion.

  10. Propterea ad omnia mandata tua dirigebar : omnem viam iniquam odio habui. Tempus est ut facias, Domine : prævaricati sunt legem tuam.

Propterea dilexi mandata tua, super aurum et topazium.

Propterea in universa præcepta tua direxi : omnem semitam mendacii odio habui. PHE.

  1. Mirabilia testimonia tua : ideo scrutata est ea anima mea.

  2. Declaratio sermonum tuorum illuminat : et intellectum dat parvulis.

  3. Os meum aperui, et attraxi spiritum : quia mandata tua desiderabam.

  4. Aspice in me, et miserere mei, secundum judicium diligentium nomen tuum.

  5. Gressus meos dirige secundum eloquium tuum : et non dominetur mei omnis injustitia.

  6. Redime me a calumniis hominum : ut custodiam mandata tua.

  7. Faciem tuam illumina super servum tuum : et doce me justificationes tuas.

  8. Exitus aquarum deduxerunt oculi mei : quia non custodierunt legem tuam. 1 Mirabilia testimonia tua ; idcirco custodivit ea anima mea.

Ostium sermonum tuorum lucidum, docens (a) parvulos.

Os meum aperui, et respiravi ; quia mandata (b) tua desiderabam.

Respice ad me, et miserere mei ; juxta judicium diligentium nomen tuum.

Gressus meos firma (c) in sermone tuo ; et non des potestatem in me universæ iniquitati.

Redime me a calumnia hominum (d), et custodiam præcepta tua.

Vultum tuum ostende servo tuo, et doce me præcepta tua.

Rivi aquarum fluebant de oculis meis : quia non custodierunt legem tuam. 126. Tempus faciendi ... tempus ut promissa præstes. Dissipaverunt ... Hier. prævaricati sunt.

  1. Topazion : Hebr. Paz : alii gemmam exponunt, ut Psal. xviii, 11 : alii, aurum purissimum, vel obryzum.

  2. Declaratio ... Hier. ostium ... lucidum. Improbi ambulant per vias tenebrosas, Prov. , ii, 13 : ducti scilicet erroribus et cupiditatibus ; at vias tuas ineunti statim lux adest. Intellectum dat parvulis : vide Psal. xviii, 8, 9, etc, ubi multa huic similia, quæ eumdem Davidem auctorem indicare videntur.

  3. Attraxi spiritum : Hier. respiravi, suspirabam eorum desiderio.

  4. Quia non custodierunt .....homines, sive inimici mei : infra 139, 158. Vide charitatem Davidis adversus inimicos : contabescit ac totus in lacrymas liquitur, peccata eorum dolens.

(a) Var. . — [ Al. docet.] — (b) [ Hebr. præcepta.] — (c) [ Al. confirma.] — (d) Hominis.

SADE.

  1. Justus es, Domine : et rectum judicium tuum.

  2. Mandasti justitiam testimonia tua : et veritatem tuam nimis.

  3. Tabescere me fecit zelus meus : quia obliti sunt verba tua inimici mei.

  4. Ignitum eloquium tuum vehementer : et servus tuus dilexit illud.

  5. Adolescentulus sum ego, et contemptus : justificationes tuas non sum oblitus.

  6. Justitia tua, justitia in æternum : et lex tua veritas.

  7. Tribulatio, et angustia invenerunt me : mandata tua meditatio mea est.

  8. Æquitas testimonia tua in æternum : intellectum da mihi et vivam. Justus es, Domine, et rectum judicium tuum.

Præcepisti justitiam testimonii tui·, et veritatem tuam (a) nimis.

Consumpsit me zelus meus : quia obliti sunt verborum tuorum hostes mei.

Probatus sermo tuus nimis, et servus tuus dilexit illum.

Parvulus ego sum, et contemptibilis : sed præcepta tua non sum oblitus.

Justitia tua, justitia sempiterna ; et lex tua veritas.

Tribulatio et angustia invenerunt me : mandata tua voluntas mea.

Justitia (b) testimonia tua semper : doce me, et vivam. COPH.

  1. Clamavi in toto corde meo, exaudi me, Domine : justificationes tuas requiram.

  2. Clamavi ad te : salvum me fac, ut custodiam mandata tua.

  3. Præveni in maturitate, et clamavi : quia in verba tua supersperavi. Clamavi in toto corde, exaudi me, Domine : præcepta tua custodiam.

Invocavi te ; salvum me fac, et custodiam testimonia tua.

Surgebam adhuc in tenebris, et clamabam, verbum tuum expectans. 138. Testimonia : voluisti testimonia tua ipsam esse justitiam ; at Hier. Mandasti justitiam testimonia tua : hanc stricte observari jussisti.

  1. ignitum : Hier. probatum, quasi per ignem, sic Psal. xi, 7 : Argentum igne examinatum . · purissimum.

  2. Adolescentulus ..... Hier. parvulus. Contemptus ; in familia quoque mea pro nihilo habitus ; cum ipse etiam Isaï parens meus jussus a Samuele ut repræsentare ! liberos, ne me quidem commemoratu dignum putabat, aut accensebat suis : Adhuc, inquit, reliquus est parvulus, et pascit oves, I Reg., xvi, 11. Justificationes tuas non sum oblitus : Hier. sed præcepta tua non sum oblitus , quasi diceret : Sum equidem ætate et conditione despicabilis ; at hinc tantum commendatus, quod leges tuas curem.

  3. Præveni : Hier. præveni diluculum. In maturitate : Septuaginta : it άοιρι'α nocte intempesta. Hier. in tenebris.

(a) Var. : Deest tuam. — (b) Justa.

  1. Prævenerunt oculi mei ad te diluculo : ut meditarer eloquia tua.

  2. Vocem meam audi secundum misericordiam tuam, Domine : et secundum judicium tuum vivifica me.

  3. Appropinquaverunt persequentes me iniquitati : a lege autem tua longe facti sunt.

  4. Prope es tu, Domine : et omnes viæ tuæ veritas.

  5. Initio cognovi de testimoniis tuis : quia in æternum fundasti ea. Præveniebant oculi mei vigilias, ut meditarer in sermonibus tuis.

Vocem meam exaudi juxta misericordiam tuam, Domine, secundum judicium tuum vivifica me.

Appropinquaverunt persecutores mei sceleris, et a lege tua procul facti sunt.

Prope es tu, Domine, et omnia mandata tua veritas.

A principio novi de testimoniis tuis : quod in æternum fundaveris ea. RES.

  1. Vide humilitatem meam, et eripe me : quia legem tuam non sum oblitus.

  2. Judica judicium meum, et redime me : propter eloquium tuum vivifica me.

  3. Longo a peccatoribus salus : quia justificationes tuas non exquisierunt.

  4. Misericordiæ tuæ multæ, Domine : secundum judicium tuum vivifica me.

  5. Multi qui persequuntur me, et tribulant me : a testimoniis tuis non declinavi.

  6. Vidi prævaricantes, et tabescebam : quia eloquia tua non custodierunt.

  7. Vide quoniam mandata tua dilexi, Domine : in misericordia tua vivifica me.

  8. Principium verborum tuorum, veritas : in æternum omnia judicia justitiæ tuæ. Vide afflictionem meam, et eripe me : quia legis tuæ non sum oblitus.

Judica causam meam, et redime me : in sermone tuo vivifica me.

Longe ab impiis salus, quia præcepta tua non quæsierunt.

Misericordiæ tuæ multæ, Domine : juxta judicia tua vivifica me.

Multi qui persequuntur me, et affligunt me : a testimoniis tuis non declinavi.

Vidi prævaricatores tuos, et mœrebam : quia verbum tuum non custodierunt.

Vide quoniam præcepta tua dilexi, Domine : juxta misericordiam tuam vivifica me.

Caput verborum tuorum veritas, et in sempiternum omne judicium justitiæ tuæ. 148. Prævenerunt ... ad te diluculo : Hier. prævenerunt vigilias. Evigilavi ad te ante ipsos vigiles, qui custodias obeunt.

150, 151. A lege autem tua longe facti sunt ... Prope es : illi quidem a te fugiunt, facti refugæ legis ; at tu prope es, ô Domine, præsens ultor scilicet.

  1. Principium verborum tuorum, veritas : in æternum . · a veritate orsus, sta-

SIN.

  1. Principes persecuti sunt me gratis : et a verbis tuis formidavit cor meum.

  2. Lætabor ego super eloquia tua : sicut qui invenit spolia multa.

  3. Iniquitatem odio habui, et abominatus sum : legem autem tuam dilexi.

  4. Septies in die laudem dixi tibi, super judicia justitiæ tuæ.

  5. Pax multa diligentibus legem tuam : et non est illis scandalum.

  6. Expectabam salutare tuum, Domine : et mandata tua dilexi.

  7. Custodivit anima mea testimonia tua : et dilexit ea vehementer.

  8. Servavi mandata tua, et testimonia tua : quia omnes viæ meæ in conspectu tuo. Principes persecuti sunt me sine causa : verba autem tua timuit cor meum.

Gaudens ego sum in eloquio tuo : sicut qui invenit spolia multa.

Mendacium odio habui, et detestatus sum : legem tuam dilexi.

Septies in die laudavi te, super judiciis justitiæ tuæ.

Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum.

Expectavi salutare tuum, Domine, et mandata tua feci.

Custodivit anima mea testimonia tua, et dilexit ea nimis.

Custodivi præcepta tua et testimonia tua : quia omnes viæ meæ in conspectu tuo. TAU.

  1. Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo, Domine : juxta eloquium tuum da mihi intellectum.

  2. Intret postulatio mea in conspectu tuo : secundum eloquium tuum eripe me.

  3. Eructabunt labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.

  4. Pronuntiabit lingua mea eloquium tuum : quia omnia mandata tua equitas.

  5. Fiat manus tua ut salvet me : quoniam mandata tua elegi.

  6. Concupivi salutare tuum. Do- Ingrediatur laus mea coram te, Domine : secundum verbum tuum doce me.

Veniat deprecatio mea ante vultum tuum : secundum eloquium tuum libera me.

Fundant labia mea hymnum : docebis enim me præcepta tua..

Loquetur lingua mea sermonem tuum : quia omnia mandata tua justa.

Sit manus tua auxiliatrix mea : quia præcepta tua elegi.

Desideravi salutare tuum, Do- bilia omnia ac vera exequeris. A Deo creatore, unde est initium, ad Deum protectorem, pactis initis cum Abraham, deinde ad legem, ac denique ad Christum ducimur.

  1. Principes ... a verbis tuis : non illos, sed legem tuam timebam.

  2. Iniquitatem ... Hier. mendacium.

  3. Expectabam salutare : expectabam a te salutem. Dilexi : feci : idem.

  4. Da mihi intellectum . : Hebr. doce me.

mine : et lex tua meditatio mea est.

  1. Vivet anima mea, et laudabit te : et judicia tua adjuvabunt me.

  2. Erravi, sicut ovis, quæ periit : quære servum tuum, quia mandata tua non sum oblitus. mine, et lex tua voluntas mea.

Vivet anima mea, et laudabit te, et judicia tua auxiliabitur mihi.

Erravi quasi ovis perdita : quære servum tuum ; quia mandatorum tuorum non sum oblitus. 176. Erravi sicut ovis ... Omnes nos quasi oves erravimus, Isa. , liii, 6 : sed nos bonus ille pastor humeris reportavit, Luc., xv, 5.

DE CANTICIS GRADUUM.

Sequentes Psalmi quindecim videntur ad eumdem finem pertinere : nempe in secundi templi dedicatione laudes Domini populum redimentis concinunt : non quod omnes eo tempore sint scripti ; quamquam de plerisque verisimile, de nonnullis certum videtur ; sed quod alio tempore facti, huic solemnitati aptati sint. Theodor. hic in titulis ; Chrysostomus in hos Psalmos passim. In gradibus templi cantati dicuntur, ut vel ex eo situ populus moneretur eas omnes laudes Deo tribui ob templum restitutum. Quindecim porro fuisse gradus in templo traditur, ex Ezech. xl, 22, 26, 31, 37, 49.

Spirituali sensu, Cantica graduum sunt cantica ascensionis nostræ in Deum per castum sanctumque amorem, quo veluti per gradus crescimus, atque exurgimus, ac in Deum promoventur, ut Augustinus passim in hos Psalmos. « Sunt ergo, ut idem ait, ista cantica amantium, et quodam sancto desiderio flagrantium ! » in Psalm. cxxvi, n. i.

Chapter 120 of 153