Psalmus CVIII. Increpatorius et propheticus
PSALMUS CVIII. INCREPATORIUS ET PROPHETICUS.
In Achitophel ; typice in Judam pari cum Achitophel suspendio infamem, II Reg., xvii, 23 ; cui etiam multi versus proprie conveniunt : præter octavum a Petro de ipso expositum, Actor., i, 20 ; atque etiam in Judæos Judæ proditoris asseclas et incentores. Theodor.
VERSIO VULGATA.
In finem, Psalmus David.
Deus, laudem meam me tacueris : quia os peccatoris, et os dolosi super me apertum est.
Locuti sunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me : et expugnaverunt me gratis. VERSIO S. HIERONYMI.
Victori, David Psalmus (a).
Deus, laudabilis mihi, ne taceas : quia os impii et dolosi contra me apertum est :
Locuti sunt de me lingua mendacii : verbis (b) odii circumdederunt me, et expugnaverunt me frustra. 2. Laudem meam : Hebr. laudis meæ, Deus, qui es laus mea : vel Deus, laudum mearum argumentum : unde Hier. Deus, laudabilis mihi. Os peccatoris : Hebr. impii, et dolosi : duo designantur, forte Absalom impius, et Achitophel dolosus. Super me apertum est : jactabant enim in vulgus a Davide nullam æqui bonique haberi rationem : quippe dicente Absalomo. : Non est qui te audiat constitutus a rege, II Reg., xv, 3 : Sic sollicitabat corda virorum. Israel, ibid., 6, 12. Semei quoque cædem Saulis Davidi imputabat, ibid., xvi, 7, 8. His odia incendebant. Hæc autem cecinit David spirituali sensu in persona Christi a Judæis impetiti omnimodis blasphemiis.
(a) Var. : Canticum. — (b) Et verbis.
Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi : ego autem orabam.
Et posuerunt adversum me mala pro bonis : et odium pro dilectione mea.
Constitue super eum peccatorem : et diabolus stet a dextris ejus.
Cum judicatur, exeat condemnatus : et oratio ejus fiat in peccatum.
Fiant dies ejus pauci : et episcopatum ejus accipiat alter.
Fiant filii ejus orphani : et uxor ejus vidua.
Nutantes transferantur filii ejus, et mendicent et ejiciantur de habitationibus suis.
Scrutetur fenerator omnem substantiam ejus : et diripiant alieni labores ejus.
Non sit illi adjutor : nec sit qui misereatur pupillis ejus.
Fiant nati ejus in interitum : in generatione una deleatur nomen ejus.
In memoriam redeat iniquitas patrum ejus in conspectu Domini : et peccatum matris ejus non deleatur. Pro eo quod eos diligebam, adversabantur mihi ; ego autem orabam.
Et posuerunt contra me malum pro bono, et odium pro dilectione mea.
Constitue super eum impium, et Satan stet a dextris ejus.
Cum fuerit judicatus, exeat condemnatus ; et oratio ejus sit in peccatum.
Fiant dies ejus parvi (a) : episcopatum ejus accipiat alter.
Sint filii ejus pupilli, et uxor ejus vidua.
Instabiles vagentur filii (b) ejus, et mendicent, et quærantur in parietinis suis.
Scrutetur exactor universa quæ habet ; et diripiant alieni labores (c) ejus.
Non sit qui ejus misereatur ; nec qui clemens sit in pupillos ejus.
Fiat novissimum ejus interitus ; in generatione altera deleatur nomen ejus.
Redeat in memoriam iniquitas patrum ejus apud Deum (d) , et iniquitas matris ejus non deleatur. 4. Pro eo ut me ... Hier. Hebr. et Septuaginta, pro eo quod eos diligebam. Nota preces pro inimicis : qua de re vide Prœf. n. 13, 14.
Pro dilectione mea : qua eos diligebam.
Constitue super eum peccatorem : Satanam ipsum de quo subdit Hebr. diabolus : Satan, tentator, a quo primum in scelus, deinde et. in laqueum adigatur : recte, nam, ut ait Joannes, xiii, 27 : Post buccellam introivit in eum Satanas ; Theodor. Super eum. Jam in scelerum incentorem sermo convertitur, ac sub imprecationis maledictique specie, prophetia componitur, Chrysost. in hunc Psal. n. 2.
Episcopatum : curam, officium : Judæ apostolatum, Petro interprete.
Nutantes transferantur ... instabiles vagentur. Ejiciantur de habitationibus suis : Quærant (victum) in ruinis suis, Hebr. ; Quæ Judæis mirum in modum congruunt.
Scrutetur ... illaque et ; Hebr. pignori capiat.
Nati ejus : Hebr. posteritas ejus. Generatione una : Hebr. altera.
In memoriam redeat iniquitas patrum, qui clamaverunt : Sanguis ejus super nos, et super filios nostros, Matth. xxvii, 23.
(a) Var, ; Pauci. — (b) Liberi. — (c) Laborem. — (d) Dominum.
Fiant contra Dominum semper, et dispereat de terra memoria eorum : 16. pro eo quod non est recordatus facere misericordiam.
Et persecutus est hominem inopem, et mendicum, et compunctum corde mortificare.
Et dilexit maledictionem, et veniet ei : et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo.
Et induit maledictionem sicut vestimentum, et intravit sicut aqua in interiora ejus, et sicut oleum in ossibus ejus.
Fiat ei sicut vestimentum quo operitur : et sicut zona, qua semper præcingitur.
Hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum : et qui loquuntur mala adversus animam meam.
Et tu, Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum : quia suavis est misericordia tua.
Libera me, 22. quia egenus et pauper ego sum : et cor meum conturbatum est intra me.
Sicut umbra cum declinat, ablatus sum : et excussus sum sicut locustæ.
Genua mea infirmata sunt a jejunio : et caro mea immutata est propter oleum. Sint contra Dominum semper, et intereat de terra memoria eorum.
Eo quod non est recordatus facere misericordiam : et persecutus est virum inopem, et pauperem, et compunctum corde ut interficeret.
Et dilexit maledictionem, quæ veniet ei ; et noluit benedictionem, quæ elongabitur ab eo.
Et indutus est maledictione quasi vestimento suo, et ingreditur (a) quasi aqua in viscera ejus, et quasi oleum in ossa ejus.
Sit ei quasi pallium quo circumdatur, et quasi cingulum, quo semper accingitur.
Hæc est retributio his (b) qui adversantur mihi- a Domino, et qui loquuntur malum contra animam meam.
Tu autem, Domine Deus, fac mecum propter nomen tuum ; quoniam bona est misericordia tua, libera me.
Quoniam egenus et pauper sum, et cor meum vulneratum est intrinsecus.
Quasi umbra cum inclinatur, abductus sum, et (c) excussus quasi locusta.
Genua mea vacillaverunt a jejunio, et caro mea immutata (d) est absque oleo. 15. Contra Dominum. De peccatis loquitur, de quibus versu praecedenti : cæterum peccata remissa, non jam contra Dominum sive coram Domino, velut adversa facie, sed post tergum ejus, ut est in cantico Ezechiæ, Isa., xxxviii, 17.
Hominem inopem : Davidem ejectum. Compunctum : attritum, afflictum.
Hoc opus eorum : Hier. hæc est retributio , etc. Apud Dominum. Hier. a Domino.
Conturbatum : Hier. vulneratum.
Sicut locustæ : timida et vaga animalia.
Immutata est propter oleum : Hebr. emaciata est à pinguedine , macilenta facta est.
(a) Var. : Ingredietur. — (b) Eorum. — (c) Deest et. — (d) Mutata. [ Hebr. macilenta.]
Et ego factus sum opprobrium illis : viderunt me, et moverunt capita sua.
Adjuva me, Domine Deus meus : salvum me fac secundum misericordiam tuam.
Et sciant quia manus tua hæc : et tu, Domine, fecisti eam.
Maledicent illi, et tu benedices : qui insurgunt in me, confundantur : servus autem tuus lætabitur.
Induantur qui detrahunt mihi, pudore : et operiantur sicut diploide, confusione sua.
Confitebor Domino nimis in ore meo : et in medio multorum laudabo eum.
Quia astitit a dextris pauperis, ut salvam faceret a persequentibus animam meam. Et ego factus sum opprobrium eis, videntes me moverunt caput suum.
Adjuva me, Domine Deus meus : salva me secundum misericordiam tuam.
Et sciant quoniam manus tuæ hæc : tu, Domine, fecisti eam.
Maledicent illi, et tu benedices : restiterunt, et confundentur (a) ; servus autem tuus lætabitur.
Induantur adversarii mei confusione, et operiantur quasi vestimento (b), confusione sua.
Confitebor Domino vehementer in ore meo, et in medio populorum laudabo eum.
Quoniam stabit a dextris pauperis ut salvet a judicibus (c) animam ejus. 27. Manus hæc tua : hoc : hebraismus : hæc res a manu tua, a potentia tua est. Eum : illud.
Maledicent : hi quidem maledicent, at tu benedices.
Diploide : Hier. vestimento, diplois autem pallium duplicatum : qua similitudine confusionem hostium exaggerari, ac veluti duplicari petit. Comm. Hier.
Nimis : Hier. vehementer.
Λ persequentibus : Hier. a judicibus animam ejus : pauperis scilicet. A judicibus autem, hoc est ab optimatibus, sive a potentibus inimicis, qui se ejus judices esse statuebant, de ejus sorte decernebant.
(a) Var. : [ Hebr. et confusi sunt.] — (b) Pallio. — (c) [ Hebr. iudicantibus.]
Chapter 112 of 153