Psalmus C. Moralis
PSALMUS C. MORALIS.
"Vitæ innocentia, modestiaque et integritas boni principis adsciscentis bonos, malos coercentis. Confer cum Psal. cxxx, ut habeas ex Davide optimi et sanctissimi regis exemplum. Vide autem, bonus princeps quos amicos et convivas, quos familiares, quos rerum administros, quos denique adversarios habeat.
VERSIO VULGATA.
1 . Psalmus ipsi David.
Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine :
Psallam, 2. et intelligam in via immaculata, quando venies ad me.
Perambulabam in innocentia cordis mei, in medio domus meæ.
- Non proponebam ante oculos VERSIO S. HIERONYMI.
Psalmus (a) David.
Misericordiam et judicium cantabo : tibi, Domine, psallam.
Erudiar in via perfecta quando venies ad me :
Ambulabo in simplicitate cordis mei in medio domus meæ.
Non ponam coram oculis meis 1. Misericordiam et judicium ..... Sic distinguit Hier. Misericordiam et judicium cantabo : tibi, Domine, psallam. Ipsam misericordiam, ipsam justitiam cantabo ; quod est vere Deo psallere, cujus opera omnia his duobus continentur.
- Quando venies ad me : docendum et protegendum. Perambulabam . · Hebr. perambulabo, sic omnia sequentia. Non ita Nabuchodonosor in domo sua ambulabat, cum diceret : Nonne hæc est Babylon magna, quam ego ædificavi ..... in robore fortitudinis meæ, et in gloria decoris mei, Dan., iv, 27. Itaque exosus Deo, »c depressus in belluarum conditionem. In innocentia cordis mei : non aliud corde tegebam, aliud ore præferebam.
3, 4. Hi versus distinguendi ut apud Hier. ex quo consequitur illud egregium :
(a) Var. : Canticum.
meos rem injustam : facientes prævaricationes odivi.
Non adhæsit mihi 4. cor pravum ; declinantem a me malignum non cognoscebam.
- Detrahentem secreto proximo suo, hunc persequebar.
Superbo oculo, et insatiabili corde, cum hoc non edebam.
Oculi mei ad fideles terræ, ut sedeant mecum : ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat.
Non habitabit in medio domus meæ qui facit superbiam : qui loquitur iniqua, non direxit in conspectu oculorum meorum.
In matutino interficiebam omnes peccatores terræ : ut disperderem de civitate Domini omnes operantes iniquitatem. verbum Belial : facientem declinationes odivi ; nec adhæsit mihi. Cor pravum recedet a me : malum nesciam (a).
Loquentem in abscondito contra proximum (b) suum, hunc interficiam.
Superbum oculis et altum corde ; cum hoc esse non potero (c) .
Oculi mei ad fideles terræ, ut habitent mecum ; ambulans in via simpliciter, hic ministrabit mihi.
Non habitabit in medio domus meæ, faciens dolum, loquens mendacium, non placebit in conspectu oculorum meorum.
Mane perdam omnes impios terræ, ut interficiam de civitate Domini universos qui operantur iniquitatem. malum nesciebam : tanta simplicitate atque innocentia, ut malum nequidem nossem.
Persequebar : Hebr. exscindebam, quod est vehementius. Insatiabili corde : Hebr. latum corde, cupiditatis infinitæ. Cum hoc non edebam : Hebr. cum hoc non potero, supp. esse : hujus nec aspectum ferre possum.
Qui facit superbiam ... dolum : qui loquitur mendacia, non placebit, Hier.
In matutino interficiebam : exscindebam : ut supra vers. 5 : prima hæc cura subit, ut scelerati maturo supplicio puniantur.
(a) Var. : Al. Nesciebam. — (b) [ Hebr. sodalem. — (c) Non poteram.
Chapter 104 of 153