Psalmus XCVII. Laudis et exultationis
PSALMUS XCVII. LAUDIS ET EXULTATIONIS.
Post ingentes victorias de gentibus reportatas, populus liberatori et vindici Deo gratias agit. Vocationem quoque gentium, et Christi revelationem sperat.
VERSIO VULGATA.
1 . Psalmus ipsi David.
Cantate Domino canticum novum : quia mirabilia fecit.
Salvabit sibi dextera ejus, et brachium sanctum ejus.
Notum fecit Dominus salutare suum : in conspectu gentium revelavit justitiam suam.
Recordatus est misericordiæ suæ, et veritatis suæ domui Israel.
Viderunt omnes termini terræ salutare Dei nostri. VERSIO S. HIERONYMI.
Psalmus (a) .
Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit.
Salvavit sibi dextera ejus, et brachium sanctum ejus.
Notum fecit Dominus salutare suum : in conspectu (b) gentium revelavit (c) justitiam suam.
Recordatus est misericordiæ suæ, et veritatis suæ domui Israel.
Viderunt omnes fines terræ salutare Dei nostri. 1. Salvavit sibi : salvum fecit eum dextera sua : propria virtute tutus et victor est : quod est pugnantis, et victoriam reportantis. Nota autem Deum sibi pugnare, se tueri, cum populum propugnat et tuetur.
(a) Var. : Canticum. — (b) [ Hebr. in oculis.] — (c) [ Al. revelabit.]
Jubilate Deo, omnis terra : cantate, et exultate, et psallite.
Psallite Domino in cithara, in cithara et voce psalmi :
In tubis ductilibus, et voce tubæ corneæ. Jubilate in conspectu regis Domini :
Moveatur mare, et plenitudo ejus : orbis terrarum, et qui habitant in eo.
Flumina plaudent manu : simul montes exultabunt 9. a conspectu Domini : quoniam venit judicare terram.
Judicabit orbem terrarum in justitia, et populos in æquitate. Jubilate Deo (a) , omnis terra : vociferamini, et laudate, et canite.
Canite Domino in cithara : in cithara et voce carminis.
In tubis et clangore buccinæ : jubilate coram rege Domino.
Tonet mare et plenitudo ejus : orbis et habitatores ejus.
Flumina plaudent manu : simul montes laudabunt ante Dominum : quia venit judicare terram.
Judicabit orbem in justitia, et populos in æquitatibus. 6. Tubis ductilibus : tubis classicis. Corneæ, deest Hier.
(a) Var. : Domino.
Chapter 101 of 153