Psalmus CXVI. Eucharisticus et propheticus
PSALMUS CXVI. EUCHARISTICUS ET PROPHETICUS.
Vocatio gentium, Rom., xv, 11, qua omnia Dei promissa firmantur.
VERSIO VULGATA.
Alleluia.
1, Laudate Dominum, omnes gentes : laudate eum, omnes populi.
- Quoniam confirmata est super nos misericordia ejus : et veritas Domini manet in æternum. VERSIO S. HIERONYMI.
Laudate Dominum, omnes gentes : collaudate eum, universi populi.
Quia confortata est super nos misericordia ejus, et veritas Domini in æternum. Alleluia. 2. Confirmata ... et veritas Domini : promiserat enim Abrahamo Deus futurum, ut per Christum, benedictum illud Abrahami semen, benedicerentur omnes gentes, Genes., xii, 3 ; xxii, 18, interprete apostolo Galat., iii, 16. Quod cum præstitum videamus, jam intelligimus vere advenisse Christum, ac promissa Dei firma esse omnia.
Chapter 118 of 153