Skip to the text

Psalmus CXIII. Laudis et admirationis

PSALMUS CXIII. LAUDIS ET ADMIRATIONIS.

Magnitudo Dei populum liberantis : vanitas idolorum.

VERSIO VULGATA.

Alleluia.

  1. In exitu Israel de Ægypto, domus Jacob de populo barbaro.

  2. Facta est Judæa sanctificatio ejus, Israel potestas ejus.

  3. Mare vidit, et fugit : Jordanis conversus est retrorsum :

  4. Montes exultaverunt ut arietes : et colles sicut agni ovium.

  5. Quid est tibi, mare, quod fugisti : et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum ?

  6. Montes exultastis sicut arietes, et colles, sicut agni ovium ?

  7. A facie Domini mota est terra, a facie Dei Jacob ;

  8. Qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum. VERSIO S. HIERONYMI.

Cum egrederetur Israel de Ægypto, domus Jacob de populo barbaro :

Factus est Judas in sanctificatione (a) ejus, Israel potestas ejus (b) .

Mare vidit, et fugit : Jordanis conversus est retrorsum.

Montes subsilierunt quasi arietes ; colles, quasi filii gregis.

Quid tibi est, mare, quia (c) fugisti : Jordanis, quia (d) conversus es retrorsum ?

Montes, subsultastis quasi arietes ; colles, quasi filii gregis ?

A facie Domini contremiscit terra : a facie Dei Jacob.

Qui convertit petram in paludes aquarum, silicem in fontes aquarum. 2. Judæa : Hebr. Judas. Et nota jam inde ab egressu Ægyptiaco Judæ dignitatem. Sanctificatio ejus : populus Domino sanctus : hæreditas ejus.

  1. Montes exultaverunt ... succussi sunt, id est, populi montium incolæ timuerunt : sic in cantico Moysis, Exod., xv, 14, 15 : Ascenderunt populi, et irati sunt, etc. Conturbati sunt principes Edom, etc.

(a) Var. : Sanctificationem. — (b) Illius. — (c) Quod. — (d) Deest quia.

Chapter 116 of 153