Psalmus XCVI. Laudis
PSALMUS XCVI. LAUDIS.
Ostendit potentiam Dei, et vanitatem idolorum : canitque victorias de gentibus reportatas : de quibus vide titulum Psalm. lix.
VERSIO VULGATA.
Huic David, 1. quando terra ejus restituta est.
Dominus regnavit, exultet terra : lætentur insulæ multæ.
Nubes et caligo in circuitu ejus : justitia et judicium correctio sedis ejus.
Ignis ante ipsum præcedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus.
Illuxerunt fulgura ejus orbi terræ : vidit, et commota est terra.
Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini : a facie Domini omnis terra.
Annuntiaverunt cœli justitiam ejus, et viderunt omnes populi gloriam ejus.
Confundantur omnes qui adorant sculptilia, et qui gloriantur in simulachris suis.
Adorate eum, omnes angeli ejus : 8. Audivit, et lætata est Sion : VERSIO S. HIERONYMI.
Dominus regnavit, exultet terra : lætabuntur insulæ multæ.
Nubes et caligo in circuitu ejus : justitia et judicium firmamentum solii ejus.
Ignis ante faciem ejus ibit, et exuret per circuitum hostes ejus.
Apparuerunt (a) fulgura ejus orbi : vidit, et contremuit terra.
Montes sicut cera tabefacti sunt a facie Domini ; a facie dominatoris omnis terræ.
Annuntiaverunt cœli justitiam ejus : et viderunt omnes populi gloriam ejus.
Confundantur universi qui serviunt sculptili, qui gloriantur in idolis :
Adorate eum, omnes dii. Audivit, et lætata est Sion : 1. Quando terra ejus restituta est : Deest Hier. Posset accommodari Davidi ab exilio reduci, ac jure suo regnanti post Saulem : aut restituto regno, post Absalomi perduellionem. Dominus regnavit, exultet terra ; at infra : Dominus regnavit, irascantur populi, Psalm. xcviii, 1. Utrumque regnante Deo, exultatio piis, malis perturbatio et tremor : quæ divinus vates separatim sibi consideranda proponit. Insulæ multa : his designari solent populi longinqui passim in Scripturis, illi præsertim qui a Judæa mari Mediterraneo dirimuntur.
Nubes et caligo ... 3. Ignis ante ipsum ... i. Illuxerunt fulgura ... nubes, ignis, fulgura, ut in Sinaï. Correctio : seu constitutio ; Septuaginta : κατόρθωσις, Hier. firmamentum.
Omnis terra : omnis terræ ; Septuaginta : πάσης τῆ -γῆς, genitivo casu.
(a) Var. : [ Hebr. illuxerunt.]
Et exultaverunt filiæ Judæ, propter judicia tua, Domine :
Quoniam tu Dominus altissimus super omnem terram : nimis exaltatus es super omnes deos.
Qui diligitis Dominum, odite malum : custodit Dominus animas sanctorum suorum, de manu peccatoris liberabit eos.
Lux orta est justo, et rectis corde lætitia.
Lætamini, justi, in Domino : et confitemini memoriæ sanctificationis ejus. Et exultaverunt filiæ Judæ, propter judicia tua, Domine.
Tu enim Dominus excelsus super omnem terram : vehementer elevatus es super omnes deos.
Qui diligitis Dominum, odite malum : custodit animas sanctorum suorum : de manu impiorum eruet eos.
Lux orta (a) est justo, et rectis corde lætitia.
Lætamini, justi, in Domino, et confitemini memoriæ sanctæ ejus. 12. Memoriæ sanctificationis : Hier. memoriæ sanctæ ejus , id est, laudate ante tabernaculum, quod ejus memoriale est.
(a) Var. : [ Hebr. Seminata.]
Chapter 100 of 153