Skip to the text

Psalmus CXV. Secundum hebræos

PSALMUS CXV. Secundum Hebræos. SPEI ET GRATULATIONIS IN DEUM.

  1. Non nobis, Domine, non nobis : sed nomini tuo da gloriam, Non nobis, Domine, non nobis ; sed nomini tuo da gloriam : 1. Non nobis ... Hic incipit Psalmus cxv, secundum Hebræos. Hieronymus tamen non dividit, nisi error est in editis : sic enim Hier. non cl psalmos haberet,

  2. Super misericordia tua, et veritate tua : nequando dicant gentes : Ubi est Deus eorum ?

  3. 'Deus autem noster in cœlo : omnia quæcumque voluit, fecit.

i. Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.

  1. Os habent, et non loquentur : oculos habent, et non videbunt.

  2. Aures habent, et non audient : nares habent, et non odorabunt.

  3. Manus habent, et non palpabunt, pedes habent, et non ambulabunt : non clamabunt in gutture suo.

  4. Similes illis fiant qui faciunt ea : et omnes qui confidunt in eis.

  5. Domus Israel speravit in Domino : adjutor eorum et protector eorum est.

  6. Domus Aaron speravit in Domino : adjutor eorum et protector eorum est.

  7. Qui timent Dominum, speraverunt in Domino : adjutor eorum et protector eorum est.

  8. Dominus memor fuit nostri ; et benedixit nobis :

Benedixit domui Israel : benedixit domui Aaron.

  1. Benedixit omnibus qui timent Dominum, pusillis cum majoribus.

  2. Adjiciat Dominus super vos : super vos, et super filios vestros. Propter misericordiam tuam et veritatem tuam. Ne dicant gentes : Ubi est Deus eorum ?

Deus autem noster in cœlo : universa quæ voluit, fecit.

Idola gentium argentum et aurum, opus manuum hominum.

Os habent et non loquentur : oculos habent, et non videbunt.

Aures habent, et non audient : nasum habent, et non odorabunt.

Manus habent, et non palpabunt ; pedes habent, et non ambulabunt : nec (a) sonabunt in gutture suo.

Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.

Israel confidit in Domino : auxiliator et protector eorum est.

Domus Aaron confidit in Domino : auxiliator et protector eorum est.

Timentes Dominum confidunt in Domino : auxiliator et protector eorum est.

Dominus recordatus est nostri : benedicet (b) domui Israel, benedicet domui Aaron.

Benedicet timentibus Dominum, parvis et magnis.

Addat Dominus super vos, super vos et super filios vestros. sed tantum cxlix. Et cum antecedentibus facile connectitur, ne scilicet populus, tot Dei miraculis clarus, gloriam sibi potius, quam Deo tribuat.

  1. Domus Israel : Israel simpliciter Hebr.

  2. Ei benedixit nobis : benedicet : Hebr. benedicet domui israel, etc. Septuaginta, parvo discrimine : alterum enim optantis, alterum jam gesta memorantis, et futura certa spe præcipientis.

  3. Adjiciat Dominus : vos· et posteros opibus et numero augeat ; sic Flaccus Carmine sæculari :

Romulæ genti date remque prolemque, Et decus omne.

(a) Var. : Non. — (b) Benedicet, benedicet.

  1. Benedicti vos a Domino, qui fecit cœlum et terram.

  2. Cœlum cœli Domino : terram autem dedit filiis hominum.

  3. Non mortui laudabunt te, Domine : neque omnes qui descendunt in infernum.

  4. Sed nos qui vivimus benedicimus Domino, ex hoc nunc et usque in sæculum. Benedicti vos a Domino, qui fecit cœlum et terram.

Cœlum cœlorum Domino : terram autem dedit filiis hominum.

Non mortui laudabunt Dominum ; nec omnes qui descendunt in silentium.

Sed nos benedicemus (a) Domino, amodo et usque in æternum. Alleluia. 17. In infernum : Hebr. in silentium, in sepulcrum et mortem.

  1. Qui vivimus : deest Hebr.

(a) Var. : Benedicimus.

PSALMUS CXIV. EUCHARISTICUS.

Quidam a periculo liberatus, Deo gratias agit. Hic autem Psalmus, cum sequente connectitur in Hebr. Syr. et apud Hier. Dividit Theodor. indicans tamen in Hebr. non dividi, continuatique esse sensus.

VERSIO VULGATA.

Alleluia.

  1. Dilexi, quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meæ.

  2. Quia inclinavit aurem suam mihi, et in diebus meis invocabo.

  3. Circumdederunt me dolores mortis, et pericula inferni invenerunt me.

Tribulationem et dolorem inveni :

  1. et nomen Domini invocavi.

O Domine, libera animam meam :

  1. misericors Dominus, et justus, et Deus noster miseretur.

  2. Custodiens parvulos Dominus : humiliatus sum, et liberavit me.

  3. Convertere, anima mea, in re- VERSIO S. HIERONYMI.

Dilexi, quoniam exaudit (a) Dominus vocem deprecationis meæ.

Inclinavit (b) aurem suam mihi, et in diebus meis invocabo.

Circumdederunt me funes mortis, et munitiones inferni invenerunt me.

Angustiam et dolorem reperi. Et nomen Domini invocavi (c) ;

Obsecro, Domine, libera (d) animam meam. Clemens Dominus, et justus ; et Deus noster misericors.

Custodit parvulos Dominus : attenuatus sum, et salvavit me.

Revertere, anima mea, in re- 1. Dilexi, quoniam ... diligo Dominum, cum exaudit me ; et libentius invoco.

  1. In diebus meis : quamdiu vivam.

  2. Pericula inferni : Hebr. angustiæ inferni.

  3. Humiliatus sum : Hier. attenuatus sum, et salvavit me.

(a) Var. : Exaudiet. — (b) Quoniam inclinavit. — (c) invocabo. — (d) Salva [ Hebr. eripe.]

quiem tuam : quia Dominus benefecit tibi :

  1. Quia eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu.

  2. Placebo Domino, in regione vivorum. quiem meam (a) : quia Dominus reddet tibi.

Quia eruet animam meam de morte, oculos meos a lacrymis, pedes meos ab offensa.

Deambulabo coram Domino, in terris viventium. 7. Convertere : Hier. revertere : curas abjice, et quiesce in Domino.

  1. Eripuit : Hebr. eripuisti. A lapsu : Hier. ab offensa.

  2. Placebo : Hier. deambulabo coram Domino : eodem sensu. Ambulavit Henoch cum Deo : Gen., v, 24, quod est, placuit : idem de Noe, Gen., vi, 9. In regione vivorum : inter vivos.

(a) Var. : Tuam.

PSALMUS CXV. ITEM EUCHARISTICUS.

VERSIO VULGATA.

Alleluia.

  1. Credidi, propter quod locutus sum : ego autem humiliatus sum nimis.

  2. Ego dixi in excessu meo : Omnis homo mendax.

  3. Quid retribuam Domino, pro omnibus quæ retribuit mihi ?

  4. Calicem salutaris accipiam : et nomen Domini invocabo.

  5. Vota mea Domino reddam coram omni populo ejus : IS. pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus. VERSIO S. HIERONYMI.

Credidi, propter quod locutus sum : ego afflictus sum nimis.

Ego dixi in stupore meo : Omnis homo mendacium (a) .

Quid reddam Domino, pro omnibus quæ retribuit mihi ?

Calicem salutaris (b) accipiam, et nomen Domini invocabo.

Vota mea Domino reddam, coram omni populo ejus. Gloriosa in conspectu (c) Domini mors sanctorum (d) ejus. 10. Credidi : credidi quæ supra, si sit idem cum superiore. Utcumque est, credidi, ideo locutus sum ; nihil loquor nisi ex certa puraque fide, ut interpretatur Paulus, II Cor., iv, 13, 14.

In excessu meo : ἐκστάσει : Aquila, in stupore , ut et Hier. et Theodot., anxius ac mærens : omnes denique intelligunt vehementem animi motum, quem etiam locus postulat : alii simplicius, ac frigidius : Cum excederem, pulsus a proditoribus ; quasi diceret : omnibus hominibus fidem fallentibus, soli Deo salutem debeo : vide Psal. xxx, 23.

  1. Calicem : gratias agam pro salute, libato calice, ut David aqua illa Bethlehemitica, II Reg., xxiii, 17.

IS. Pretiosa : Hier. gloriosa ; Septuaginta, τίμιος, quod utrumque significat.

(a) Var. : [ Hebr. menttur.] — (b) [ Al. salutis.] — (c) [ Hebr. ia oculis.] — (d) [ Hebr. misericordium.]

  1. O Domine, quia ego servus tuus : ego servus tuus, et filius ancillæ tuæ.

Dirupisti vincula mea : 17. tibi sacrificabo hostiam laudis, et nomen Domini invocabo.

  1. Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi ejus : 19. in atriis domus Domini, in medio tui, Jerusalem. Obsecro, Domine, quia ego servus tuus, ego servus tuus, filius ancillæ tuæ.

Dissolvisti vincula mea : Tibi immolabo hostiam laudis (a) , et in nomine Domini invocabo.

Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi ejus. In atriis domus Domini, in medio tui, Jerusalem. Alleluia. Pretiosa ..... mors sanctorum ejus : Deo accepta, et hominibus venerabilis : quo ex loco docent sancti Patres, quam honori habenda sint ipsa monumenta, ipsæ reliquiæ sanctorum : præsertim vero martyrum, quorum mors eo est pretiosior, quo fidei testis.

(a) Var. : [ Hebr. confessionis.]

Chapter 117 of 153