Skip to the text

Psalmus CXIX. Consolatorius

PSALMUS CXIX. CONSOLATORIUS.

In captivitate calumniis oppressi ad patriam suspirant.

VERSIO VULGATA.

Canticum graduum.

  1. Ad Dominum cum tribularer clamavi : et exaudivit me. VERSIO S. HIERONYMI.

Canticum graduum.

Ad Dominum in tribulatione mea clamavi, et exaudivit me.

  1. Domine, libera animam meam a labiis iniquis, et a lingua dolosa.

  2. Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam ?

  3. Sagittæ potentis acutæ, cum carbonibus desolatoriis.

  4. Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est ! habitavi cum habitantibus Cedar : 6. multum incola fuit anima mea.

  5. Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus : cum loquebar illis, impugnabant me gratis. Domine, libera animam meam a labio mendacii, a (a) lingua dolosi.

Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam ?

Sagittæ potentis acutæ, cum carbonibus iuniperorum.

Heu mihi, quia peregrinatio mea prolongata est ! habitavi cum tabernaculis Cedar.

Multum peregrina est anima mea, cum odientibus pacem.

Ego pacifica loquebar, et illi bellantia. 2. A labiis iniquis : Hier. mendacibus. A lingua dolosa : calumniis enim et dolis circumventi, nullam habebant requiem.

  1. Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam ? Quid solatii tibi relinquitur ad linguam dolosam comprimendam ? aut quæ requies tibi datur a lingua dolosa tibi insidiante ? Ad linguam dolosam : Hebr. lingua dolosa, forte vocativo casu : sensusque sit : O lingua dolosa, quid tibi proficit calumniari et nocere ?

  2. Sagittæ potentis acutæ : verba linguæ dolosae similia sagittis. Psal. lxiii, 4. Potentis : illius scilicet qui potens est in iniquitate, Psal. li, 3. Cum carbonibus desolatoriis : Hebr. iuniperorum, quod sint ardentissimi, Hier. ad Fabiol.

  3. Incolatus meus prolongatus est : Hebr. Meschech : quod pro nomine loci accipiunt : Moschi ad Iberiam : Cedar sunt Arabes. Itaque Meschech et Cedar duo termini fuerint imperii Babylonia, per quod dispersus populus esset. Hei mihi, inquit, quod procul a patria et loco sancto, in extremis gentium finibus exul ago ! Quod longe luctuosius ingemiscere nos oportet, tam procul a cœlesti patria extorres.

  4. Multum incola : diu peregrina fuit anima mea ... a patria, a sacris, a piorum exclusa coetu.

  5. Cum his qui oderunt pacem ... Sic autem ex Hebr. distinguit Hier. Multum peregrinata est anima mea cum his qui oderunt pacem. Cætera deinde sic : Eram pacificus cum loquebar illis : at ipsi impugnabant me gratis. Hebr. Ego pax et cum loquebar , at ipsi ad bellum ; quod eleganter Hier. Ego pacifica, etc.

(a) Var. : [ Al. et a.]

Chapter 121 of 153