Skip to the text

Psalmus XCI. Moralis

PSALMUS XCI. MORALIS.

Die sabbati, in meditatione operum et consiliorum Dei Propheta acquiescit, ejusque magnitudine lætatur, malos dissipantis, bonos tuentis.

VERSIO VULGATA.

  1. Psalmus Cantici, in die sabbati.

  2. Bonum est confiteri Domino : et psallere nomini tuo, Altissime.

  3. Ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem,

  4. In decachordo, psalterio ; cum cantico, in cithara.

  5. Quia delectasti me, Domine, in factura tua : et in operibus manuum tuarum exultabo.

  6. Quam magnificata sunt opera tua, Domine ! nimis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ :

  7. Vir insipiens non cognoscet : et stultus non intelliget hæc.

  8. Cum exorti fuerint peccatores sicut fœnum : et apparuerint omnes, qui operantur iniquitatem :

Ut intereant in sæculum sæculi.

  1. Tu autem Altissimus in æternum, Domine.

  2. Quoniam ecce inimici tui, Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt : et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem.

  3. Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum : et senectus mea in misericordia uberi. VERSIO S. HIERONYMI.

Psalmus Cantici, in die sabbati.

Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime.

Ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et fidem tuam in nocte,

In decachordo et in psalterio, in cantico (a) et cithara.

Quoniam lætificasti me, Domine, in opere tuo : in facturis manuum tuarum laudabo.

Quam magnificata sunt opera tua, Domine ! satis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ.

Vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelliget istud.

Germinaverunt impii quasi fœnum, et floruerunt omnes qui operantur iniquitatem, ut conterantur usque in sempiternum.

Tu autem Excelsus in æternum, Domine.

Ecce enim inimici tui, Domine, ecce inimici tui peribunt : et dissipabuntur (b) omnes qui operantur iniquitatem.

Et exaltabitur quasi monocerotis cornu meum : et senectus mea in oleo uberi. 4. Cum cantico : super Higghaion, Hebr. : vide Psalm. ix, 17. Hic autem patet musicum esse instrumentum.

  1. In misericordia : Hier. oleo, ἐν ἐλαίω, pro quo scribæ reposuisse videntur, ἐλέω, misericordia. Sensus est : Delibutus sum oleo virente, recente ; unguentis perfusus, quod lætitiæ signum ; vel ut vertit Symmachus apud Theodor. senectus mea ut oliva florens : vis mea revirescet tanquam in ætatis flore.

(a) Var. : [ Hebr. carmine] — (b) [ Hebr. dividentur.]

  1. Et despexit oculus meus inimicos meos : et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea.

  2. Justus ut palma florebit : sicut cedrus Libani multiplicabitur.

  3. Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt.

  4. Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi : et bene patientes erunt, 16. ut annuntient :

Quoniam rectus Dominus Deus noster : et non est iniquitas in eo. Et respiciet oculus meus eos qui insidiantur (a) mihi : de his qui consurgunt adversum me malignantibus audiet auris mea.

Justus ut palma florebit ; ut cedrus in (b) Libano multiplicabitur.

Transplantati in domo Domini : in atriis Dei nostri germinabunt.

Adhuc fructificabunt in senectute : pingues et frondentes erunt.

Annuntiantes quia rectus Dominus : fortitudo mea, et non est iniquitas in eo. 12. Despexit oculus ... Hier. respiciet eos qui insidiantur, eorum insidiæ detegentur. In insurgentibus : Hier. de his qui consurgunt, etc. Audiet ... supple, vindictam divinam : videbo detectas insidias, et corruentes inimicos : excidium eorum audiam.

  1. Multiplicabuntur : fructificabunt, etc. Totus versus ex Hier. quem confer cum vers. 11. Bene patientes erunt : patientia ipsis bono vertet.

  2. Ut annuntient ... refer ad sequentia cum Hier.

(a) Var. : Insidiantes. — (b) Deest in.

Chapter 95 of 153