Skip to the text

Psalmus XCIV. Laudis et adorationis

PSALMUS XCIV. LAUDIS ET ADORATIONIS.

Invitat ad Rei laudes et cultum ; novam ejus vocem in Testamento Novo ; novamque requiem pollicetur, a qua contumaces arcet, vers. 8, H ; Davidi tribuitur : Hebr. iv, 7. In Hebræo autem nullus est titulus.

VERSIO VULGATA.

Laus Cantici ipsi David.

  1. Venite, exultemus Domino : VERSIO S. HIERONYMI.

Venite, laudemus Dominum :

jubilemus Deo salutari nostro.

  1. Præoccupemus faciem ejus in confessione : et in psalmis jubilemus ei.

  2. Quoniam Deus magnus Dominus : et rex magnus super omnes deos.

  3. Quia in manu ejus sunt omnes fines terræ : et altitudines montium ipsius sunt.

  4. Quoniam ipsius est mare ; et ipse fecit illud : et siccam manus ejus formaverunt.

  5. Venite, adoremus et procidamus : et ploremus ante Dominum, qui fecit nos.

  6. Quia ipse est Dominus Deus noster : et nos populus pascuæ ejus, et oves manus ejus.

  7. Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra.

i). Sicut in irritatione secundum diem tentationis in deserto : ubi tentaverunt me patres vestri, probaverunt me, et viderunt opera mea.

  1. Quadraginta annis offensus fui generationi illi, et dixi : Semper hi errant corde ; jubilemus petræ Jesu (a) nostro.

Præoccupemus vultum ejus in actione gratiarum : in canticis jubilemus ei.

Quoniam fortis et magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos.

In cujus manu fundamenta terræ, et excelsa montium ipsius sunt.

Cujus est mare ; ipse enim fecit illud, et siccam manus ejus plasmaverunt.

Venite, adoremus et curvemur. flectamus genua ante faciem Domini factoris nostri.

Quia ipse est Deus noster, et nos populus pascuæ ejus, et grex manus ejus.

Hodie si vocem ejus audieritis, nolite indurare corda vestra, sicut in contradictione ;

Sicut in die tentationis in deserto ; ubi tentaverunt me patres vestri : probaverunt me. et viderunt opus meum.

Quadraginta annis displicuit mihi generatio illa (b) , et dixi : Populus errans corde est, et non cognoscens vias meas. 4. Fines terræ : Hier. fundamenta.

  1. Siccam : sive aridam, terram.

  2. Ploremus : Hier. flectamus genua.

  3. Oves manus ejus : ab illo pastore deductæ ad pascua.

  4. Hodie si vocem ..... De hoc vers. et sequentibus, deque ipso hodie et requie

consecuta, a qua increduli arcebuntur, post versum 10, dicemus ex Paulo, Hebr. iii, 7, 13 ; iv, 3 cum seqq. Nunc verba Psalmi exequemur.

  1. Sicut in irritatione ..... Hebr. sicut in Meriba secundum diem Massa. Loca nota Hebræis, dicta ab irritatione et tentatione, ubi deficientibus aquis, plebs murmurat in Moysen, et perit in deserto. Vide Exod., xvii, 2, 7 ; Num., xiv. Probaverunt ..... opera mea : experti sunt quantum in benefaciendo et ulciscendo possem.

  2. Quadraginta annis : Paulus, Hebr., iii, 9, 10, refert ad superiora, et hic distinguit. Propterea offensus fui, etc. In invitatorio legimus : Proximus fui : præsente vindicta. Sensus autem hujus loci ex Paulo sic concinnandas : nempe requiem a Deo Israelitis esse promissam in terra Chananæa : omnes tamen inte-

(a) Var. : [ Hebr. forti salutari.] — (b) Deest illa.

  1. Et isti non cognoverunt vias meas : ut juravi in ira mea : Si introibunt in requiem meam. Quibus (a) juravi in furore meo, ut non introirent in requiem meam. rim in deserto cecidisse hac requie frustratos ; quare Spiritum sanctum per Davidem ari novam requiem invitasse ; ad novum illud sabbatum ab ipso mundi exordio diei septimæ requie figuratum, novumque indixisse diem quo, sub Christo, in Ecclesia, ac cœlesti patria quiesceremus, nisi essemus increduli : unde sic concludit Paulus : Festinemus ingredi in illam requiem, Hebr. iv, ii.

(a) Var. : Et.

Chapter 98 of 153