Psalmus CXXIII. Eucharisticus
PSALMUS CXXIII. EUCHARISTICUS.
David cum suis a periculis erutus ; populus captivitate liberatus ; Ecclesia pace constituti. Cum Davide Saulem fugiente erant sexcenti viri, I Beg., xxv, 13, pro quibus agit gratias. Davidi tribuitur. Hier. Hebr.
VERSIO VULGATA.
- Canticum graduum.
Nisi quia Dominus erat in nobis, dicat nunc Israel : VERSIO S. HIERONYMI.
Canticum graduum David.
Nisi Dominus fuisset in nobis : dicat nunc Israel ; 341
Nisi quia Dominus erat in nobis, cum exurgerent homines in nos,
Forte vivos deglutissent nos : Cum irasceretur furor eorum in
nos, 4. forsitan aqua absorbuisset nos.
Torrentem pertransivit anima nostra : forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem.
Benedictus Dominus, qui non dedit nos in captionem dentibus eorum.
Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium : laqueus contritus est, et nos liberati sumus.
Adjutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit cœlum et terram. Nisi Dominus fuisset in nobis : cum exurgerent super nos homines,
Forsitan vivos absorbuissent nos : cum irasceretur furor eorum super nos.
Forsitan aquæ circumdedissent nos : torrens transisset super animam nostram :
Forsitan transissent super animam nostram aquæ superbiæ.
Benedictus Dominus : qui non dedit nos in prædam dentibus eorum.
Anima nostra quasi avis erepta est de laqueo venantium : laqueus contritus est, et nos liberati sumus.
Auxilium nostrum in nomine Domini, qui fecit cœlum et terram. 3. Vivos deglutissent nos : in pauculos homines toto irruente Saulis exercitu.
Torrentem : Hier. torrens transisset, etc, totus in nos devolutus esset. Torrens autem, calamitates. Pertransisset, Hier. transisset super animam nostram. Aquam intolerabilem : Hier. transissent ... aquæ superbiæ, id est tumidae. Septuaginta, ἀνυπόστατον, ubi non est consistendi locus. Magnæ nostræ fuere calamitates ; at si abfuisset Deus, longe graviores ac penitus inevitabiles.
In captionem dentibus : Hier. prædam.
Laqueus contritus est : Saiil et inimici Davidis fracti. Sic victa Babylon, et captivi Hebræi tanquam aves e cavea avolarunt. Hunc Psalmum pia et erudita Ecclesia Parisiensis merito in martyrum solemnitate cantat.
Chapter 125 of 153