Skip to the text

Psalmus CXXI. Lætitiæ et amoris in sanctam civitatem

PSALMUS CXXI. LÆTITIÆ ET AMORIS IN SANCTAM CIVITATEM.

David Jerusalem ac Sionem ædificans, et arcam eo inducens, II Reg., v, 6, 7, 9 ; vi, 15, 16 ; I Parat , xi, 1, 8. Populus e captivitate redux, templum ac civitatem ædificans : exules christiani ad patriam suspirantes. Porro hic Psalmus, et alii quidem ex his quindecim in Hebræo Davidi tribuuntur, quod indicio est non omnes Davidis esse.

VERSIO VULGATA.

Canticum graduum.

  1. Lætatus sum in his, quæ dicta sunt mihi : In domum Domini ibimus.

  2. Stantes erant pedes nostri, in atriis tuis, Jerusalem. VERSIO S. HIERONYMI.

Canticum graduum David.

Lætatus sum eo (a) quod dixerit (b) mihi : In domum Domini ibimus.

Stantes erant pedes nostri, in portis tuis, Jerusalem. 1. In his, quæ dicta sunt : cum diceretur mihi : In domum Domini : nihil vetat, domum Domini dici locum arcæ, ante templum ædificatum. Vide I Reg., i, 19 ; iii, 3 et 15 ; II Reg., xii, 20 ; I Paral., vi, 31. In domum Domini ibimus : vox euntium, seque mutuo adhortantem ad videndum locum sanctum.

  1. Atriis : Hebr. portis , forte αὐλαῖς pro πύλαις.

(a) Var. : [ Al. in eo.] — (b) Dixerint.

  1. Jerusalem, quæ ædificatur ut civitas : cujus participatio ejus in idipsum.

  2. Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini : testimonium Israel, ad confitendum nomini Domini.

  3. Quia illic sederunt sedes in judicio, sedes super domum David.

  4. Rogate quæ ad pacem sunt Jerusalem : et abundantia diligentibus te.

  5. Fiat pax in virtute tua : et abundantia in turribus tuis.

  6. Propter fratres meos et proximos meos, loquebar pacem de te.

  7. Propter domum Domini Dei nostri, quæsivi bona tibi. Jerusalem, quæ ædificatur ut civitas, cujus participatio ejus simul.

Quia ibi ascenderunt tribus, tribus Domini, testimonium Israel, ad confitendum nomini Domini.

Quia ibi sederunt sedes in judicio, sedes domui David.

Rogate pacem Jerusalem : sit bene his qui diligunt te.

Sit pax in muris tuis : abundantia in domibus tuis.

Propter fratres meos et amicos meos, loquar pacem tibi.

Propter domum Domini Dei nostri, quæram bona tibi. 3. Quæ ædificatur : Hebr. et Septuaginta ædificata. Cujus participatio ejus : Hebr. quæ in unum sibi conjuncta est. Jerusalem ante a Jebusæis habitate, more antiquarum urbium, domibus hinc inde ita sparsis, ut ipsis mixti Israelitæ habitarent, nunc in urbis formam per David et Joab redacta est, II Reg., v, 6, etc ; I Paral., xi, 7, 8.

  1. Illuc enim ascenderunt : tribus omnes ascenderunt ad arcam in Sione collocatam. Testimonium : quæ congregatio tribuum ascendentium in Jerosolymam Philistæis ereptam, testimonium est, factas Israeli de Chanaanitide acquirenda promissiones esse completas.

  2. Sederunt sedes in judicio : consessus judicum ibi positi tanquam in urbe regia. Sedes super domum David : Hier. sedes domui David, Jerosolymis scilicet in urbe regia, et sede domus regnatricis.

  3. Abundantia diligentibus te : Hier. sit bene his, qui diligunt te.

  4. Fiat pax : Hier. sit pax in muris tuis. In turribus : Hebr. domibus, palatiis. Hæc est enim summa votorum, ut in urbe securitas, in privatis domibus copia sit rerum omnium.

  5. Propter fratres meos : Israelitas, et maximo eos qui prognati sunt e Judaica tribu, quibus urbs attributa est. En propter quæ Jerusalem commendetur, quod in ea domus Domini, quod urbs regia et judiciorum sedes, quod jam eam soli Israelitæ incolerent, maximo tribus Juda.

Chapter 123 of 153