Psalmus CXXIV. Consolatorius
PSALMUS CXXIV. CONSOLATORIUS.
Tutus quem Deus tuetur. Convenit Judæis reducibus, cum a Sanaballat Samaritano et aliis vexarentur, Esdr. iv, etc. Netum, iv, etc.
VERSIO VULGATA.
- Canticum graduum.
Qui confidunt in Domino, sicut. mons Sion : non commovebitur in æternum, qui habitat 2. in Jerusalem. VERSIO S. HIERONYMI.
Canticum graduum.
Qui confidunt in Domino, quasi mons Sion, immobilis in æternum habitabilis..
Jerusalem montes in circuitu 1, 2. Non commovebitur. Vide Hier. sensusque est : Quisquis in Deum fidit
Montes in circuitu ejus : et Dominus in circuitu populi sui, ex hoc nunc et usque in sæculum.
Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum : ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas.
Benefac, Domine, bonis, et rectis corde.
Declinantes autem in obligationes, adducet Dominus cum operantibus iniquitatem : pax super Israel. ejus, et Dominus in circuitu populi sui, amodo et usque in æternum.
Quia non requiescet (a) virga impietatis super sortem justorum,, ut non mittant justi in iniquitatem manus suas.
Benefac, Domine, bonis, et rectis corde.
Qui autem declinant ad pravitates suas deducet eos Dominus cum his qui operantur iniquitatem : pax super Israel. eum instar montis Sion excelsi et immobilis, et instar Jerusalem urbis æternæ, (nisi a Deo defecisset) ita fore immotum. Sensus secundi versus : sicut Jerusalem montibus, ita populus a Deo protegitur.
Non relinquet Dominus virgam peccatorum : impiorum, sancti populi hostium, Samaritanorum, et aliorum. Super sortem justorum : super terram sanctam. Dominus : deest etiam in Septuaginta. Alex. edit. Ut non extendant justi ... ne tandem justi, calamitatibus fracti, a lege desciscant. At Hier. Non requiescet virga impietatis, etc, justi non desinunt castigari per impios, ne superbiant.
In obligationes : in coarctationes : Hier. in pravitates suas , in tortuosas vias quibus se malo suo implicant.
(a) Var. : [ Al. requiescit.]
Chapter 126 of 153