Psalmus CXXVIII. Consolatorius
PSALMUS CXXVIII. CONSOLATORIUS.
Dum a Sanaballat aliisque, templi ac sanctæ civitatis ædificatio prohibetur, Israelitæ reduces hoc Psalmo se solantur, atque hostium omnium conatus adversus synagogam irritos fuisse canunt ;, sic Ecclesia jam inde ab initio vexata, sed semper victrix. Chr.
VERSIO VULGATA.
- Canticum graduum.
Sæpe expugnaverunt me a juventute mea, dicat nunc Israel.
Sæpe expugnaverunt me a juventute mea, : etenim non potuerunt mihi.
Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores : prolongaverunt iniquitatem suam.
Dominus justus concidit cervices peccatorum.
Confundantur et convertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion.
Fiant sicut fœnum tectorum : quod priusquam evellatur, exaruit :
De quo non implevit manum suam qui metit, et sinum suum qui manipulos colligit. VERSIO S. HIERONYMI.
Canticum graduum.
Sæpe expugnaverunt me ab adolescentia mea : dicat nunc Israel ;
Sæpe expugnaverunt me ab adolescentia mea : sed non potuerunt mihi.
Supra cervicem meam arabant arantes, prolongaverunt sulcum suum.
Dominus justus concidet laqueos impiorum.
Confundantur et revertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion.
Fiant sicut fœnum tectorum, quod statim ut viruerit, arescet :
De quo non implebit manum suam messor, et sinum suum manipulos faciens : 1 A juventute : jam inde ab Ægyptiaca servitute, quas populi adolescentia dicitur, Jerem., ii, 2. Ecclesia jam inde ab initio in Abel, in Enoch, in Noe, in Abraham, in Lot, in Ægyptiaca servitute, in Moyse ac prophetis graves perpessa inimicos, dicit illa quidem sæpe a juventute se fuisse, oppugnatam : nihilo tamen secius pervenisse ad senectutem, ac ne in senectute quidem opprimi posse. Victus enim qui saeviebat, vicit qui sufferebat. August. in hunc Psal., n. 2, 3. Dicat nunc Israel : nunc, Samaritanis vexantibus.
Non potuerunt : non prævaluerunt.
Supra dorsum : me premebant intolerabili ac diuturno jugo ; at Hier. Supra cervicem meam arabant ; me ad arandum imposito jugo abutebantur. Iniquitatem suam : Hier. sulcum suum. Diutissime me ad arandum coegerunt.
Cervices : Hier. laqueos.
Fœnum tectorum : in tectis Orientalium planis solebant levia et inutilia gramina exoriri.
Et non dixerunt qui præteribant : Benedictio Domini super vos : benediximus vobis in nomine Domini. De quo non dixerunt transeuntes : Benedictio Domini super vos ; benediximus vobis in nomine Domini. 8. Benedictio Domini super vos : solita apprecatio ad messores, post messium proventum uberem.
Chapter 130 of 153