Psalmus CXXX. Moralis
PSALMUS CXXX. MORALIS.
David in sua majestate coram Deo se dejicit ; cujus exemplo populus liberatus, ejusque duces ac pontifices rebus prosperis non inflantur. Vide Psalmum C.
VERSIO VULGATA.
- Canticum graduum David.
Domine, non est exaltatum cor meum : neque elati sunt oculi mei.
Neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me.
- Si non humiliter sentiebam : sed exaltavi animam meam.
Sicut ablactatus est super matre sua, ita retributio in anima mea.
- Speret Israel in Domino, ex hoc nunc et usque in sæculum. VERSIO S. HIERONYMI.
Canticum graduum David.
Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei :
Et non ambulavi in magnis, et in mirabilibus super me.
Si non proposui, et silere feci animam meam ;
Sicut ablactatus ad (a) matrem suam, ita ablactata ad (b) me anima mea.
Expecta, Israel, Dominum : amodo et usque in æternum. 2. Si non humiliter : jurandi formula. Sed exaltavi animam meam : Hier. et non silere feci animam meam : si non eam compescui, ne vanis extolleretur cogitationibus. Sicut ablactatus : si non ita comparavi animam meam, ut similis esset puero ablactata, hoc est, tam humilis sum apud me et coram Deo, quam parvulus subditus matri. Sic David, II Reg., vi, 22 : Ante Dominum... vilior fiam plusquam factus sum, et ero humilis in oculis meis, etc.
(a) Var. : Super. — (b) Ablactetur super.
Chapter 132 of 153