Psalmus CXXXII. Eucharisticus et consolatorius
PSALMUS CXXXII. EUCHARISTICUS ET CONSOLATORIUS.
David omnibus sub imperio suo tribubus adunatis : item Judæi ex dispersione collecti, canunt quam suavis sit fratrum concordia.
VERSIO VULGATA.
- Canticum graduum David.
Ecce quam bonum, et quam ju- VERSIO S. HIERONYMI.
Canticum graduum David.
Ecce quam bonum, et quam de- 1. Ecce quam bonum, et quam jucundum : « Non enim omne quod jucundum,
cundum habitare fratres in unum.
- Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron ;
Quod descendit in oram vestimenti ejus : 3. sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion.
Quoniam illic mandavit Dominus benedictionem et vitam usque in sæculum. corum, habitare fratres in unum !
Sicut unguentum optimum in capite, quod descendit in barbam (a) Aaron :
Quod descendit super oram vestimentorum ejus. Sicut ros Hermon, qui descendit super montana (5) Sion.
Quoniam ibi mandavit Dominus benedictionem (c) , vitam usque in æternum. idem et bonum est ; iucundus enim luxus, non tamen et bonus ; neque quod bonum est, idem et jucundum est ; bona enim tolerantia injuriœ... non autem jucunda· Sed in fratrum ad Dei laudes amoremque conspirantium societate, non tantum bonitatis fructus est, sed etiam lætitiæ sensus : » ex Hilar. in hunc Psal.
2. Sicut unguentum : adde, optimum ; Hier. peculiare, ac suaveolentissimum, ad consecrandos pontifices divinitus institutum, Exod., xxx, 25. In barbam : vulgare Hebræis, aliisque Orientalibus, ut haberent capillos unguentis delibutus. At unguentum illud sacerdotale, copiosissime effundebatur in caput, et in barbam usque defluebat. Barbam Aaron : ut ostenderet agere se de illo exquisitissimo unguento, quo Aaron ipse Dei jussu consecratus. In oram vestimenti ejus : ea copia effundebatur, ut se latissime suavissimi unguenti fragrantia diffunderet. Spirituali sensu : Christus Spiritu sancto unctus, non eum accepit ad mensuram, Joan., iii, 34, sed tanta plenitudine, ut ex ea acciperemus omnes, ibid., i, 16, bono Christi odore per exempla sanctorum, etiam extra Ecclesiam, ubique diffuso.
- Sicut ros Hermon, qui descendit. Non ros Hermon descendit in montem Sion, neque enim id fieri potest, ut idem ros decurrat in tam diversos montes : sic ergo supplendum : Sicut ros Hermon, et sicut ros qui descendit in montem Sion, ita fratrum consensio : sensusque est : Non suavius unguentum illud, quo ipse Aaron Dei jussu perfusus consecratusque est, non ros jucundior, quo Hermon et Sion duo clarissimi montes irrigantur, ut suavis est fratrum concordia. Illic mandavit Dominus benedictionem : illic, ubi fratres concorditer habitant.
(a) Var. : Ad Barbam. — (b) [ Hebr. Montes.] — (b) Add. et.
PSALMUS CXX. XIII. HORTATORIUS.
Dei laudes servis ejus perpetuo celebrandæ. Ita concluditur solemnitas dedicationis templi. Aiunt esse dramaticum carmen. Primis -versibus, princeps levitarum excubias agentium fratres hortatur, ut vigiliis laudes divinas adjungant. Ultimo versu, fratres admoniti principi janitorum fausta precantur.
VERSIO VULGATA.
- Canticum graduum.
Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini : VERSIO S. HIERONYMI.
Canticum graduum.
Ecce benedicite Domino (a) , omnes servi Domini. (a) Var. : Dominum.
Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri,
In noctibus extollite manus vestras in sancta, et benedicite Dominum.
Benedicat te Dominus ex Sion, qui fecit cœlum et terram. Qui statis in domo Domini in noctibus.
Levate manus vestras ad sanctum, et benedicite Dominum.
Benedicat te (a) Dominus ex Sion, factor cœli et terræ. 1. In atriis domus Dei nostri : deest Hebr. sumptum ex Psalmo sequenti vers. 2.
- In noctibus : junge præcedenti, ut sensus sit : Vos qui per noctem in templo excubias agitis, extollite manus vestras ad Deum : quanquam et eo referri potest, ut maxime studeant horis silentibus et quietis laudare Deum. In sancta : ad sanctuarium. Huc usque Psalmi graduum.
(o) Var. : Tibi.
Chapter 134 of 153